Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT II. De humilitate.
| 1 | Sicut superbia de angelis daemones, ita humilitas de hominibus angelorum efficit cives. Diabolus itaque per superbiam corruens de coelo, hominem primum stravit et de paradiso expulit. Christus autem Dei filius ad redimendum genus humanum humilis venit in mundum. Unde ait Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Phil. 2, 6]. Et infra: Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Ibid. v. 8). De humilitate autem ait Dominus per Prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos [Isa. 66, 2]? Salomon: Ubi erit superbia, ibi et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Superbum sequitur humilitus, et humilem spiritum suscipiet gloria. |
| 2 | Priusquam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur [Prov. 11, 2; XVIII, 12; XX, 23; XXIX, 23]. Et in Evangelio: Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno coelorum [Matth. 18, 14]. Petrus in Epistola prima: Omnes autem invicem humilitatem insinuate: quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [I Petr. 5, 5]. Et, Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos [Iac. 4, 10]. Iesus filius Sirach: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [Eccli. 3, 20]. |
| 3 | Gregorius in Moralibus : Ad hoc ergo unigenitus Dei Filius formam humilitatis suscepit: ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra passionumque tormenta toleravit, ut superbum hominem non esse doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitatis virtus est, quamque sublimis celsitudo, propter quam solam veraciter edocendam is, qui sine aestimatione magnus est, veniens ad passionem factus est parvus. |
| 4 | Quia originem perditionis nostrae se praebuit superbia diaboli; instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis noster magnus inter omnia conditus, videri super omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.» Et humilitas magistra est omnium, materque virtutum, sicut Veritas ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris [Matth. 11, 29]. Quia dum se humiles deiiciunt, ad Dei similitudinem ascendunt. Quid igitur humilitate sublimius? |
| 5 | Quae dum se in ima deprimit, auctori suo manenti super summa se coniungit. |
| 6 | Caesarius episcopus in homiliis : «Humilitatem ergo, fratres dilectissimi, ante omnia teneamus; non illam quae aliquoties foris tantum ostenditur, sed illam quae in conscientia retinetur. Sunt enim aliqui, qui quando aliqua tranquillitas fuerit, humilitatem et in ore et in corpore solent ostendere: et si aliqua, ut assolet, tribulatio, vel scandali procella surrexerit, effrenato ore, erecta cervice, superbia, quae in corde tegebatur, multis conviciis profertur ex ore. Quare hoc factum est, fratres? quia fundamentum verae humilitatis non habuit; quia humilitatem, quam prius promittebat in corpore, non habebat in corde. Et humiles ergo simus, fratres charissimi, non solum senioribus, sed etiam coaequalibus, et iunioribus nostris, ne Deus superbis resistat, ne se exaltantes humiliet, ne inflati per viam angustam transire non possimus.» |
| 7 | Ecce quantum humilitati studendum est, breviter demonstratur. Proinde necesse est ut superbia cum auctore suo diabolo vigilanter caveatur, et humilitas Christi obedienter amplectatur, quoniam sicut illa se imitantes ad ima prosternit, ita ista se amplectentes ad summa erigit. |