Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT PRIMUM. De charitate.
| 1 | Ille charitatem habet, qui et Deum plus quam se, et proximum tanquam se, diligit: In his duobus praeceptis tota lex pendet, et prophetae [Matth. 22, 40]. Porro Christianorum proprium est et amicum diligere in Deo, et inimicum propter Deum. Unde dicitur in psalmo: Latum mandatum tuum nimis [Psal. 118, 96]. Ideo latum dicitur mandatum, quia et amicum et inimicum pari dilectione complectitur. Iudaeis nempe moris est amicum diligere, et inimicum odiis exsecrabilibus insectari. |
| 2 | Christianis vero uterque, Domino praecipiente in Evangelio, aeque diligendus est: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, etc. [Matth. 5, 43 seq.]. Et alibi: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. |
| 3 | In hoc cognoscent omnes quod mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem [Ioan. 13, 34]. In hac quippe praeceptione non solum amici, verum etiam inimici continetur dilectio: nec quispiam gloriari potest veraciter se Deum diligere, si ab inimici exorbitaverit dilectione. |
| 4 | Dominus enim in Evangelio ait: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra [Matth. 6, 14]. Ad tam magnum tonitruum, ut beatus Augustinus ait, quis non expergiscitur? qui non dormit, sed mortuus est: sed tamen potens est Dominus etiam mortuos suscitare. |
| 5 | De charitate autem Salomon ita dicit: Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas [Prov. 10, 12]. Petrus: Ante omnia, inquit, in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum [I Petr. 4, 8]. Paulus: Charitas patiens est, benigna est, et reliqua [I Cor. 13, 4]. Ioannes: Deus, inquit, charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo [I Ioan. 4, 8]. Gregorius in Libro Pastorali : «Virtus itaque est coram hominibus, adversarios tolerare; sed virtus coram Deo, diligere; quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante eius oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit.» Item idem: «Cum cuncta sacra eloquia Dominicis plena sunt praeceptis, quid est quod de dilectione, quasi de singulari mandato, Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem [Ioan. 15, 12]? nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur: nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non remaneat in radice charitatis. Praecepta ergo Dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem ista dilectio sit tenenda ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicum iubet diligi in se, et inimicos propter se. Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum.» Item idem: Omni enim habenti dabitur et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo [Matth. 13, 12]; habenti namque dabitur et abundabit; quia quisquis charitatem habet etiam dona alia percipit; quia quisquis charitatem non habet, etiam dona quae percepisse videbatur, amittit.» |
| 6 | [Cum enim, Apostolo testante, plenitudo legis sit dilectio, sciendum est quia nemo proximum sine Dei, nec Deum sine proximi dilectione diligere valet. Unde quia] de charitate, quae Deus est, pauca hic collecta sunt, quisquis ad eum pervenire desiderat, qui charitas est, oportet ut Dei et proximi dilectione veraciter ignitus existat. |