monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXVIII. De curiositate. <<<    

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XXIX. De sectanda hospitalitate.

1 Quanquam hospitalitas intra sex opera misericordiae breviter in Evangelio commemorata sit, necessario tamen in hoc capitulo propter quosdam qui eam negligunt, prolixiora testimonia colligenda restant. Inter caetera quippe Christianae religioni contraria, quorumdam libitu in consuetudinem eousque deducta, ut his pro lege videantur insistere: hospitalitas quoque, quae est apud Christianos insigne atque excellentissimum opus misericordiae, ita a plu rimis negligitur, ut et in hoc, sicut et in nonnullis aliis, Christianitatis decus magna ex parte fuscetur; quoniam in tantum a quibusdam parvipenditur, ut cum amplas et spatiosas domos habeant, vix dignentur sub tectum suum recipere peregrinum, imo in peregrino Christum, dicentem in Evang.
2 : Hospes fui, et collegistis me [Matth. XXV, 35]. Sed neque advenientes hospitio carentes, in domos suas aliter recipiunt, nisi prius pari conventione statuatur, quid pro solo, quid pro singulis vasis, quid pro igne accenso, et caeteris innumeris rebus, quibus usi fuerint, dare debeant. Verum si contigerit ut sine hac pactione eos primum blande ac simulatae charitatis officio suscipere videantur, tanto taedio postea eos afficiunt, ut nullatenus quiescant, donec id quod avare ab eis exigunt, eos dare compellant.
3 Quod factum a Christiana religione ita abhorret, ut quisquis huic vitio incumbit, licet nomine, non tamen opere discipulus Christi existat. Hic autem ab eodem Christo in tremendi examinis die (nisi se antequam diem claudat extremum, correxerit) benedictus vocari non merebitur, eodem dicente in Evangelio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia hospes fui, et collegistis me, et caetera (Ibid., XXXIV). Cum qua ergo fiducia diem exspectat iudicii, qui Christum in hospitibus renuit suscipere?
4 Inhumani itaque circa hospitalitatem audituri sunt: Recedite in ignem aeternum (Ibid., XLI). Humani vero et benevoli: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid., XXXIV). Ecce qualem benedictionem hospitalitatem sectantes percepturi sunt: ad hoc nempe Christiani vocati sumus, Ut, testante beato Petro apostolo, eamdem benedictionem haereditate possideamus [I Petr. III, 9].
5 Quisquis illa se privari timet, necesse est ut in hac peregrinatione hospitalitati studeat. Qualiter autem sectanda sit, ea quae sequuntur breviter insinuant. Ait enim Isaias propheta: Peregrinos vagosque induc in domum tuam [Isai. LVIII, 7]. Iob: Foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit [Iob XXXI, 32]. Et in Evangelio: Hospes fui, et collegistis me [Matth. II, 35]. Petrus: Hopitalitatem, inquit, sectantes.
6 Paulus: Charitas fraternitatis maneat in vobis [Rom. XII, 13]. Et, hospilitatem nolite oblivisci [Hebr. XIII, 1]. Ambrosius in libro de Abraham primo (Lib. V): «Disce quam impiger esse debeas ut possis praevenire hospitalitatem, ne quis praeveniat, et te boni muneris defraudet copia: quia non satis est recte facere, nisi etiam mature quid facias: uberiores enim fructus habet celerata devotio. Bona est hospitalitas: habet mercedem suam primum humanae gratiae, deinde quod magis est, remunerationis divinae. Omnes in hoc incolatu hospites sumus: ad tempus enim habitandi habemus hospitium. Emigramus propere; caveamus ne si nos duri aut negligentes in recipiendis fuerimus hospitibus, etiam nobis post vitae ipsius cursum sanctorum hospitia denegentur. Sed pauperiem praetendis, non opes a te hospes requirit, sed gratiam: non ornatum convivium, sed cibum obvium. Haec grata hominibus, accepta Deo. Unde Dominus Iesus in Evangelio, eum quicunque dederit hospiti potum aquae frigidae, coelestium asserit praemiorum non exsortem futurum [Matth. X, 42].» Aug. in lib. Sermonum [De verbis Domini serm. 32.]: «Cogimur, inquit, loqui vobis quod non debuimus: invenire enim in vobis debuimus quod laudaremus, non quaerere quod admoneremus. Ecce tamen breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem, per hanc perventum est ad Deum; suspicis hospitem, cuius et tu es comes in via: quia omnes peregrini sumus. Ipse est Christianus, qui et in domo sua et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria nostra sursum est, ibi hospites non erimus: nam unusquisque hic et in domo sua hospes est, sed dimittet illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Quare? Et in stabulo si esses, nonne alio veniente discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus, cessurus es filiis tuis, nec mansurus manes, nec mansurus relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest, operemur, ut cum transierimus, et illuc venerimus, unde non transeamus, opera nostra bona ibi inveniamus. Custos est Christus, quid times ne perdas quod erogas?»
7 Gregorius in Moralibus: Hospitalitatem fraternitatis amore, charitatis opera diligere, nobis valde necessarium est; unde egregius Praedicator nobis utraque commendans ait: Charitas fraternitatis maneat in vobis. Et, hospitalitatem nolite oblivisci [Hebr. XIII, 1]. Beatus princeps apostolorum huius hospitalitatis gratiam cum benignitate fratribus habendam nobis commendat dicens: Hospitales invicem sine murmuratione [I Petr. IV, 9]. Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me [Matth. XXV, 35]. Mira pietate Redemptor noster loquitur ex suorum compassione membrorum, dicens: Quodcunque uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40). Ipse igitur nos per hoc [qui] caput nostrum est, adiuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adiuvatur. Pensandum est nobis quantum hospitalitas fraternae compassionis valeat, quantum nos omnipotenti Domino misericordiae viscera coniungant Inde enim ei qui est super omnia appropinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus.
8 In rebus corporalibus nemo alta tangit, nisi qui tenditur. In rebus vero spiritalibus, certum est quia quanto plus per compassionem attrahimur, tanto altius et verius propinquamus.
9 Plura itaque sanctorum Patrum exstant documenta, quae hic ob brevitatem non ponuntur. Oportet ergo ut unusquisque fidelis regulam Christianitatis in sectanda hospitalitate custodiat, eamque Christi amore, non mercedis temporalis retributione sectetur. Nemo quidem paupertatem obtendat, dicendo: Non possum hospites suscipere, quoniam non habeo unde illis necessaria ministrem: quia Dominus Iesus Christus ut hanc occasionem tolleret, etiam de calice aquae frigidae sitienti porrecto se mercedem pollicitus est redditurum.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.189

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXVIII. De curiositate. <<<    
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik