monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXIII. De his qui propter venationes et amorem canum, causam pauperum negligunt. <<<     >>> XXV. De vitanda iuratione.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XXIV. Iuste iudicandum et munerum acceptionem vitandam.

1 Sunt qui bonis bene, et sunt e contrario qui bonis male utuntur. Quisquis Dei donis non ad Dei voluntatem, sed ad suam cupiditatem utitur, Deo ingratus existens bonis male uti probatur. Scientiam porro recte iudicandi a Deo mortalibus conferri dubium non est, apostolo Iacobo testante et dicente: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [Iac. I, 17]. Ac per hoc qui a tramite iustitiae, quae sua unicuique tribuit, aut timore, aut cupiditate, aut odio, aut amore reflectitur, Christum utique, qui iustitia est, dehonorare convincitur.
2 Sicut enim aequum est ut qui recte sapit, recte agat, ita iniquum est recte sapere et non recte agere. Per iustitiam quippe stabilitur regnum, et per iniustitiam evertitur: unde et multa regna iam per iniustitiam eversa, in exemplum sunt. Cum igitur et legalia et evangelica doceant documenta Deum inter illos habitare, qui eius monitis parentes a calle iustitiae non deviant; cur homines, quos ipse ad suam imaginem creavit, et nobilitate ditavit, et scientia recte iudicandi sublimavit, in non recte iudicando a medio sui eum repellunt?
3 Quem procul dubio qui a se prave iudicando repellunt, inimicum suae salutis in medio sui constituunt; quoniam sicut illi qui iustitiae et veritati student, Christo adhaerent, ita illi qui pro iusto iniuste, et pro vero falso iudicant, illi absque dubio qui mendax est, et pater eius, se quodammodo mancipant. Quid, inquam, iniquius, Deoque odibilius potest esse, quando in foro plus sectatur amor nummi, quam Christi? Qui enim pro recte iudicando nummos accipiunt, more Iudae Christum, qui utique iustitia est, accepta pecunia vendunt.
4 Nam et ille qui alicuius rei gratia falso iudicat, et qui veritatem occultat, utique abominabilis est apud Deum, et pene aequali crimine apud eum detinetur. Quapropter his qui iudiciaria potestate praediti sunt, magna circumspectio, et vigilantia necessaria est; ne ab eis, vel coram eis iudicium rectum in aliquo pervertatur.
5 Quoniam si propter suam incuriam, et diuturnam quietem, diversasque delicias, quibus dum plus iusto incumbunt, pauperum causa contemnitur, et saepe aequitas iudicii violatur, pravum, iniquumque quid gestum fuerit, in eos procul dubio id retorquebitur.
6 Quod autem remota personarum et munerum acceptione recte iudicandum sit, sequentia indicant. Legitur in Exodo: Non declinabis in iudicio pauperis. Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium; nec accipies munera quae excaecant etiam prudentes, et subvertunt verba iustorum [Exod. XXVI, 3]. Item idem in eodem: Non contemnas pauperem in iudicio.
7 In Levitico: Non facies quod iniquum est: nec iniuste iudicabis; nec consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis: iuste iudica proximo tuo [Levit. XIX, 15]. Item ibi: Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura: statera iusta et aequa sint pondera: iustus modius, aequusque sextarius; Ego Dominus Deus tuus.
8 In Deuteronomio: Dixit itaque Moyses: Praecipe eis (haud dubium quin iudicibus) dicens: Audite illos, et quod iustum est iudicate, sive civis sit ille, sive peregrinus, nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis, ut magnum; nec accipietis cuiusquam personam, quia iudicium Dei est [Deut. I, 17]. Item: Iudices et magistros constitue in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram partem declinent.
9 Non accipient personam, nec munera: quia munera obcaecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. Iuste quod iustum est persequeris. Item idem in eodem: Maledictus qui pervertit iudicium advenae (Ibid., XXVII, 19). In Paralipomenon libro secundo: Constituitque iudices Iosaphat terrae in cunctis civitatibus munitis, per loca singula, et praecipiens iudicibus: Videte, ait, quid facitis.
10 Non enim hominis iudicium exercetis, sed Domini: et quodcunque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum; et cum diligentia cuncta facite. Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec versonarum acceptio, nec cupido munerum [II Paral. XIX, 17]. In Psalmo: Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate, filii hominum [Psal. LVII, 1]. Item: Iudicate egeno et pupillo: humilem et pauperem iustificate (Ibid., LXXXI, 3). In Proverbiis: Misericordia et veritas non te deserant [Prov. III, 3 et seq.]. Item in eodem: Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
11 Item ibi: Qui cognoscit in iudicio faciem, non facit bene. Item ibi: Facere misericordiam et iudicium, magis placent Domino quam victimae. Item ibi: Accipere personam impii, non est bonum in iudicio. Item: Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Item: Novit iustus causam pauperis: impius ignorat scientiam.
12 In Isaia: Vae qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo: vae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitias scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei: ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis et calamitatis? [Isa. V, 23, et seq.] Item: Haec dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam: quia iuxta est salus mea, ut veniat; et iustitia mea, ut reveletur.
13 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud: custodiens sabbatum, ne polluat illud: custodiens manus suas ne faciat omne malum. In Zacharia: Haec sunt, inquit, verba quae facietis, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris; et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus [Zac. VIII, 16]. Scribit itaque in Iob: Congregatio hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt [Iob. XV, 34]. In Evangelio: Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini [Matth. VII, 2]. Ioannes in Epistola sua: Nolite, inquit, iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate [I Ioan. VII, 24].
14 Gregorius in Moralibus: «Iudices saeculi huius pro terrenis lucris multas iniurias tolerant, et pro coelesti mercede vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant. Terreno iudicio tota etiam die insistere iudices fortes sunt, in oratione vero coram Domino ad unius horae momentum lassantur. Plerumque nonnulli iudices terrena praemia appetunt, et iustitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant; quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus iustitiae cessatur; et tamen defensores se iustitiae cogitant, sibique rectores asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Isidorus in libro Sententiarum (Lib. III, cap. 54): «Ad delictum, inquit, pertinet principum, qui pravos iudices contra voluntatem Dei populis fidelibus praeferunt. Nam sicut populi delictum est, quando principes mali sunt, sic principis est peccatum, quando iudices iniqui existunt.» Item idem (Cap. 55): «Gravius lacerantur pauperes a pravis iudicibus, quam a cruentissimis hostibus.
15 Nullus enim praedo tam cupidus est in alienis, quam iudex iniquus in suis.» Et paulo post: «Saepe iudices ipsam iustitiam, quam ad obtinendam salutem aeternam suscipiunt, muneribus acceptis destruunt; et cum de iusto iudicio temporalia lucra conquirunt, praemio aeterno privantur.» Item idem (Cap. 38): «Qui recte iudicat, et praemium inde remunerationis exspectat, fraudem in Deo perpetrat: quia iustitiam, quam gratis impertire debuit, acceptione pecuniae vendit.» Et paulo post: «Tres sunt, inquit, munerum acceptiones, quibus contra iustitiam humana vanitas militat, id est, favor amicitiarum, adulatio laudis, et corporalis acceptio muneris.» Item idem post pauca: «Quatuor modis iudicium humanum pervertitur; timore, cupiditate, odio, amore.
16 Timore, dum metu potestatis alicuius veritatem loqui pavescimus; cupiditate, dum praemio muneris alicuius corrumpimur; odio, dum contra quemlibet adversa molimur; amore, dum amico et propinquis praestare contendimus. His enim quatuor modis saepe aequitas violatur, saepe innocentia laeditur.»
17 Plura quidem et alia exstant divinae auctoritatis praecepta de sectanda iustitia, et munerum acceptione cavenda, quae necesse est ut unusquisque, qui officium recte iudicandi suscepit, diligenter perpendat et tractet: et secundum ea et recte vivere, et recte iudicare satagat. Caveat ergo ne accepta pecunia Christum vendat; ne pro lucro terreno aeterna remuneratione se privet: Deique iudicia ante oculos semper praeponat, timens tremensque ne de iustitiae tramite devians cadat, et unde iustificari debuit, inde condemnetur.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.167

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XXIII. De his qui propter venationes et amorem canum, causam pauperum negligunt. <<<     >>> XXV. De vitanda iuratione.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik