Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XXIII. De his qui propter venationes et amorem canum, causam pauperum negligunt.
| 1 | Cum causam pauperum Christi, quidam fastu potentiae tumefacti, quidam diuturna requie delectati, quidam etiam corporales delicias, in quibus nimium metas discretionis excedentes resolvuntur, amplexati, non magnopere ducere soleant, existunt nihilominus quamplures qui ob amorem canum et diversissimas venationes, quibus miserabiliter insistunt, et se, et pauperum curas quodammodo negligunt. Miserabilis plane et valde deflenda res est, quando pro feris, quas cura hominum non aluit, sed Deus in commune mortalibus ad utendum concessit, pauperes a potentioribus spoliantur, flagellantur, ergastulis detruduntur, et multa alia patiuntur. |
| 2 | Hoc enim qui faciunt, lege mundi se id facere iuste posse contendunt: quos convenio ut iusto libramine decernant, utrum lex mundi legem evacuare Christi debeat, nec ne; qui profecto, sicut fideles respondere oportet, legi Christi legem mundi praeponi nequaquam debere respondebunt. Christus enim docet in Evangelio, ut si quis nostra abstulerit, non repetamus ea. Et Apostolus: Iam quidem omnino delictum est quia iudicia habetis vobiscum; quare non magis iniquitatem patimini? Quare non potius fraudamini? [I Cor. VI, 7.] Si enim ille qui sua ablata repetit, contra Evangelium facit, multo magis ille in auctorem Evangelii delinquit, qui ea quae sua non fuerunt, violenter exigit. |
| 3 | Quis igitur neget contra regulam Christianitatis fieri, cum propter unius hominis delicias, tot pauperes Christi diversissimis iniuriis afficiuntur; quod ita multifarie fit, ut vix explicari queat. Palpent vero et promittant talia facientibus impunitatem, qui volunt et audent: ego vero neminem palpare, imo securum super hac re reddere audeo, quod haec impune ullo pacto facere possit. Quisquis vero in hoc facto sibi impunitatem promittit, perpendat moneo, quid in tremendi iudicii die legem Christi sectantes mercedis, quidve a lege Christi propter legem mundi exorbitantes damnationis percepturi sint. |
| 4 | Nam et hoc summae est dementiae, cum propter venationes quis dominicis et aliis festis diebus a solemnibus missarum celebrationibus et divinis laudibus vacat: et propter huiuscemodi venationes salutem animae suae, eorumque quibus praeest, et prodesse debuit, negligit: hi namque plus delectantur latratibus canum, quam melodiis interesse hymnorum coelestium. |
| 5 | Beatus itaque Augustinus in homiliis ad populum, venationi immoderatae incumbentes ita alloquitur: «An putatis illum ieiunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam vigilat, non beatorum martyrum loca perquirit, sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, silvasque perlustrat. Servulos, inquam, secum pertrahit (fortasse magis ad ecclesiam festinantes) et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perditione servorum. Tota igitur die venatibus immoratur, tunc clamorem immoderatum offerens, tunc silentium latenter indicens; laetus si aliquid ceperit, iratus si id quod non habebat, dimisit, et tanto studio gerit, ut venetur. In his ergo luxuriis, fratres, dicite, quis cultus sit Dei, quae mentis possit esse devotio. Qui propterea ieiunat, non ut Deo aut orationibus vacet, sed ut tota die otiosus et liber propriam exerceat voluntatem. Quamvis igitur qui huiusmodi es, frater, vespere ad domum redeas; quamvis declinante iam sole manduces, potes videri voluptatem tuam exercens, fecisse Domini voluntatem? Haec enim voluntas est Domini, ut ieiunemus a cibis pariter et a peccatis: abstinentiam indicamus corpori, ut a vitiis magis animae abstinere possimus: frenum enim quoddam est luxuriantis animae, corpus exhaustum; quisquis autem ieiunat et peccat, lucrum escarum fecisse videtur, non salutis; et parcendo copiis replesse cellarium, non mentem saginasse virtutibus. Sunt enim plerique qui de venatibus redeuntes, magis canum quam servorum curam gerunt, et faciunt eos iuxta se vel dormire vel recumbere, quotidianum illis cibum in sui praesentia ministrantes: qui utrum servus eius fame moriatur, ignorant; et quod gravius est, si diligenter his praeparatum non fuerit, pro cane servus occiditur. Vides enim in nonnullorum domibus nitidos, et crassos canes discurrere; homines autem pallentes, et titubantes incedere. Isti ergo non miserebuntur aliquando pauperibus, qui minime suis famulis miserentur.» |
| 6 | Item idem in expositione Psalmi centesimi secundi: «Paululum, inquit, attendat charitas vestra, donec evolvatur res etiam exemplis, multum utilis ad intelligendum. Hoc dixit cum esurierit nescio quis, si habes unde des, da; si vides dandum esse ad subveniendum, da. Ne pigrescant in te viscera misericordiae, quia tibi peccator occurrit. Occurrit enim tibi peccator homo: cum dico occurrit tibi peccator homo, duo nomina dixi: haec nomina non superflua sunt. Duo nomina, aliud quod homo, aliud quod peccator: quod homo, opus est Dei; quod peccator, opus hominis est. Da operi Dei; noli operi hominis. Et quomodo, inquis, me prohibes dare operi hominis? Quid est dare operi hominis? Peccatori dare propter peccatum, placenti tibi propter peccatum. Et quis hoc faciet, inquis? Quis hoc faciet? Utinam nemo, utinam pauci, utinam non publice. Qui venatoribus donant, quare donant? Dicant mihi, quare donant venatoribus? Hoc in illo amat; in quo nequissimus est; hoc in illo parcit, hoc in illo vestit, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium. Qui donat histrionibus, qui donat auguribus, qui donat meretricibus; quare donat? Non tamen ibi attendit naturam operis Dei, sed nequitiam operis humani. Vis videre quid honoras in venatore, quando illum vestis? Dicatur tibi, sis talis; amas illum, gaudes ad illum, vis quodammodo spoliare te et illum vestire. Noli cum iniuria accipere, si tibi dicatur de meretricibus: tales sunt filiae tuae. Iniuria est, inquit: quare iniuria est, nisi quia illa iniquitas? Quare iniuria est, nisi quia illa turpitudo? Non ergo donas cum donas fortitudini, sed turpitudini. Quomodo ergo qui venatori donat, non homini donat, sed arti nequissimae. Nam si homo tantum esset, et venator non esset, non donares. Honoras in eo vitium, non naturam. Sic contra, si des iusto, si des prophetae, si des discipulo Christi aliquid cuius indiget, et non ibi cogites quia discipulus Christi est, quia minister est Dei.» Perpendant itaque qui venationibus insistunt, quod magis sibi debeant consulere, quam his inservire; magisque debeant pauperum, suorumque servorum curam, quam canum gerere. |
| 7 | Nequaquam igitur fidelibus Christi cura canum curae hominis ad imaginem Dei conditi ullo pacto anteponenda est. |
| 8 | His ita dictis, restat de aleatoribus necessario dicendum. Sciant praeterea aleatores, quia, ut beatus Cyprianus eximius martyr scribit, dum aliis inserviunt, delinquunt; qui adeo illud opus execratur, et detestatur, ut laqueum diaboli esse protestetur; quod etiam ab omnibus fidelibus, modis omnibus vitandum esse denuntiat: cum enim multa de aleatoribus granditer scriberet, ad extremum hoc intulit: «Alea ne luseris; ubi lusus nocivus est, et crimen mortale; ubi dementia sine consideratione; ubi nulla veritas, sed mendaciorum mandra. Abscinde inde manum tuam, et averte inde cor tuum. Abstrahe caliginem inimici ab oculis tuis.» Et infra: «Esto tibi, et vitae tuae in operationibus iustus et providus. Fuge diabolum persequentem te, et fuge aleam inimicam rerum tuarum; studium sit tibi sapientiae; evangelicis monitis erudire; puras manus ad Christum extende, ut promereri Dominum possis, aleam noli aspicere.» De hac re qui plenius nosse vult, legat eiusdem sancti viri ex asse allocutionem, quam inde fecit: ubi profecto inveniet, quantum illud opus unicuique Christiano respuendum sit. |
| 9 | Scio namque quid amatores aleae dicant. Quid mali facimus quidve delinquimus, si aleis ludimus? Quibus respondendum est, quod multis modis in eodem lusu delinquitur. Primo quia vix sine mendacio, aut periurio, aut ira, aut discordia peragitur: quod si forte in nullo horum delinquatur, in eo solo procul dubio peccatur, quia otiositati, quae inimica est animae, inservitur. |
| 10 | Noveris ergo quicunque es, o aleator, quia de singulis diebus et horis, quas aleis inserviendo insumis, Deo es rationem redditurus. Ad hoc etiam scio multos turbida indignatione responsuros. Quid, inquient, saeculari homini prodest mundus iste, si his et aliis diversissimis iocis ad votum suum repertis non perfruitur? Cui verbis Domini respondeo: Quid prodest homini si totum mundum lucretur; animae vero suae detrimentum patiatur [Matth. XVI, 26]? Manifestum est autem quia dum aleis inservitur, nullum exinde animae lucrum acquiritur. Audiant etiam huiuscemodi Ioannem apostolum monentem atque dicentem: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et superbia vitae, quae non ex Patre sed ex mundo est: et mundus transit et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum [I Ioan. II, 15-18]. Audiant et Iacobum: Quicunque, inquit, voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituetur [Iac. IV, 4]. Cum ergo dilectio mundi ita ab apostolis inhibeatur, ut quid caduca et fumea tam casso amore diliguntur? |
| 11 | Ut quid mundus tantum diligitur, qui diu non tenebitur? Ut quid eius transitoria dilectio aeterni regni dilectioni praeponitur? Sic igitur a Christiano diligendus est mundus, ut eo cadente non cadat Christianus. |