Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XXII. De his qui propter honores terrenos et caducos adeo extolluntur, ut pauperes, natura sibi similes, non recognoscant.
| 1 | Cavendum his qui praesunt, ne sibi subiectos, sicut ordine, ita natura inferiores se esse putent: provida namque dispensatione divina actum est, ut mortalis a mortali, non natura, sed quadam mundana dignitate inferior, ut pote imbecillis a valido pia praelatione et gubernatione tueretur; ita tamen ut natura semper aequalis agnosceretur. |
| 2 | Quod cum ita sit, multi rebus perituris; et cito praeterlabentibus tumentes, tam eos, quibus praesunt, quam etiam eos, quos potentia et honoribus, et divitiis praecedunt, sibi natura aequales non recognoscunt; et si verbis agnoscunt, affectione tamen non agnoscunt. Quod vitium ex fonte superbiae emanare manifestum est. Cur enim dominus et servus, dives et pauper, natura non sunt aequales, qui unum Deum non acceptorem personarum habent in coelis? |
| 3 | Quod ergo Domini id quod aequum et iustum est servis praestare debeant, Paulus docet dicens: Domini quod iustum est et aequum servis praestate; scientes quod vester et illorum Dominus sit in coelo [Coloss. IV, 1]. De qua etiam re ita ait beatus Gregorius: « Potentibus viris magna est virtus humilitatis, considerata aequalitas conditionis. Omnes namque homines natura aequales sumus; sed accessit dispensatorio ordine, ut quibusdam praelati videamur. Si igitur hoc a mente deprimimus quod temporaliter accessit, invenimus citius quod naturaliter sumus. Plerumque enim se animo accepta potestas obiicit, eumque tumidis cogitationibus fallit. Manu ergo humillimae considerationis deprimendus est tumor clationis. Si enim apud semetipsam mens descendit de vertice culminis, citius planitiem invenit naturalis aequalitatis. Nam, ut praefati sumus, omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine, alios aliis dispensatio occulta postponit. Ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, recte est divinis iudiciis ordinata; ut quia omnis homo iter vitae aeque non graditur, alter ab altero regatur. Sancti autem viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt; nec praeesse gaudent hominibus, sed prodesse: sciunt enim quod antiqui patres nostri, non tam hominum reges, quam pastores pecorum fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus filiisque eius diceret: Crescite et multiplicamini, et replete terram; subdidit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae [Gen. IX, 2]. Non enim ait, sit super homines qui futuri sunt; sed, sit super cuncta animalia terrae: homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus natura praelatus est, et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus, non ab homine timeatur: quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri.» |
| 4 | Augustinus in sermone ad populum: «Nonnulli autem divinorum praeceptorum immemores, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in diebus ieiunii non dubitent flagellis eos caedere, poenis afficere, compedibus praepedire. Et si forte cum ad reficiendum venitur, tardius minister adfuerit, statim eum verberibus laniare, et prius se satiare servuli sanguine, quam convivii voluptate. Horum tale ieiunium est; quod ideo ieiunatum est, non ut divinitatis misericordiam provocaret, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderet. Quisquis autem cupit Dei misericordiam promereri, ipse debet esse prior misericors: scriptum est enim: In qua mensura mensi fueritis, eadem mensura remetietur vobis [Matth. VII, 2]. Et quod magis dolendum est, Christianus dominus Christiano in his diebus servo non parcit, minime respiciens, quod si servus est conditione, gratia tamen frater est. Etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis, eodem quo et tu utitur Deo Patre, cur te non utatur ut fratre.» Item idem in libro sermonum : «Mendici Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos, agnoscamus nos nostros. Sed et etiam ibi cogitemus, quando petitur a nobis, qui petunt, a quibus petunt, quid petunt: Qui petunt? homines. A quibus petunt? ab hominibus. Qui petunt? mortales. A quibus petunt? a mortalibus. Qui petunt? fragiles. A quibus petunt? a fragilibus. Qui petunt? miseri. A quibus? a miseris. Excepta substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales sunt a quibus petunt. Quam frontem habes petendo ad Dominum tuum, qui non agnoscis fratrem tuum? Non sum, inquit, talis: absit a me ut talis sim. Inflatus, obsericatus ista loquitur de pannoso. Sed ego nudos interrogo: non interrogo in vestibus quales sitis, sed quales nati fueritis. Ambo nudi, ambo infirmi, ambo miseram vitam inchoantes, ideo ambo plorantes. Ecce recole dives primordia tua, vide utrum huc aliquid attuleris. Iam venisti, et tanta invenisti (Cap. 8). Dic, rogo te, quid attulisti? Dic quid attuleris? Aut si dicere erubescis, Apostolum audi: Nihil intulimus in hunc mundum [I Tim. VI, 7]. Sed forte quia nihil attulisti, et hic multa invenisti, aliquid hinc tecum ablaturus es? Et hoc fortasse amore divitiarum trepidas confiteri. Audi, et hoc Apostolus dicat, qui te non palpat: Nihil intulimus in hunc mundum (Ibid.): utique quando nati sumus, sed nec auferre aliquid possumus, utique quando de corpore eximus. Nihil attulisti, nihil hinc auferes: quid te inflas contra pauperem? Quando nascuntur infantes, recedant de medio parentes, servi, clientes, recedant de medio turbae obsequentes, et agnoscantur pueri divites flentes. Pariant simul dives et pauper; pariant simul mulier dives et mulier pauper; non attendant quod pariunt: discedant paululum, redeant et cognoscant. Ecce dives, nihil attulisti in hunc mundum; sed nec auferre hinc aliquid potes.» Item in sermone ad populum: «Quare pauper tecum non accipit cibum, qui tecum accepturus est regnum. Quare pauper non accipit veterem tunicam tuam, qui tecum accepturus est immortalitatis stolam? Quare pauper non meretur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere baptismi sacramentum? Cur indignus est accipere vel reliquias ciborum tuorum, qui tecum venturus est ad convivia angelorum?» |
| 5 | His et caeterorum divinorum eloquiorum sententiis, potentes et divites edocti, agnoscant et servos suos, et pauperes sibi natura aequales. Si igitur servi Dominis natura aequales sunt, utique quia sunt, non se putent impune domini laturos, dum turbida indignatione, et concitanti animi furore adversus errata servorum inflammati, circa eos aut in saevissimis verberibus caedendo, aut in membrorum amputatione debilitando, nimii existunt, quoniam unum Deum habent in coelis. |
| 6 | Eos vero quos in hoc saeculo infirmos abiectosque cultu, et cute, et opibus se impares conspiciunt, natura pares, et aequales sibi esse prorsus agnoscant. |