| 1 | Quidam laicorum tantae temeritatis existunt, ut monita, et obiurgationes, atque excommunicationes sacerdotum nihili ducant: quod quantum a Christiana professione abhorreat, qui animadvertit, intelligit. Is namque usus valde reprehensibilis et exsecrabilis adeo apud quosdam excrevit, et ut ita dixerim, in legem devenit, ut iussionem sacerdotis, et excommunicationem aeque ut cuiusdam laici ducant; quos suadeo ut paulo perpendant ea quae subiecta sunt. |
| 3 | Hunc locum ita beatus Hieronymus in Commentariis exponit (Cap. 18): «Quia dixerat, inquit, Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus: et poterat contemptoris fratris haec occulta esse responsio, vel tacita cogitatio: si me despicis, et ego te despicio: si tu me condemnas, et mea sententia condemnaris: potestatem tribuit Apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur divina sententia roborari, et quodcunque ligatum fuerit in terra, ligari pariter in coelo.» Item Dominus in Evangelio: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt [Ioan. XX, 23]. Quae verba ita beatus Gregorius exponit : «Libet intueri, illi discipuli ad onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationis accipiunt; principatum superni iudicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei iudicium metuunt, animarum iudices fiunt; et alios damnant, vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant. Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent: ligandi ac solvendi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. (Et post multa ibid.) Sub magno ergo moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum iuste, vel iniuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est: ne is qui subest, et cum iniuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare; is autem, qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel iuste, vel iniuste, nec pastoris sui iudicium temere reprehendat: ne etsi iniuste ligatus est, ex ipsius tumidae reprehensionis superbia, culpa, quae non erat, fiat.» Hieronymus ad Heliodorum (Epist. 1): «Clerici, inquit, de altari vivunt: mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radicem. Si munus ad altare non defero, nec possum obtendere paupertatem, cum in Evangelio viduam duo quae sola sibi supererant aera mittentem laudet Dominus. Mihi ante presbyterum sedere non licet. Illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini Iesu. Et in veteri quidem lege, quicunque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus, lapidabatur a populo, aut gladio cervice subiecta, contemptum expiabat cruore. Nunc vero inobediens spiritali mucrone truncatur, aut eiectus de Ecclesia rabido daemonum ore discerpitur.» |
| 4 | De multis quaedam breviter, de potestate sacerdotibus a Domino collata testimonia collecta sunt: sciant ergo laici huic potestati se subiectos esse debere; et quoniam qui huic superbit, aut in aliquo pertinax existit, eius ordinationi, a quo attributa est, superbissime, imo periculosissime reniti convincitur. |