Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XX. Quod sacerdotibus, per quos homines Deo reconciliantur, honor debitus sit exhibendus.
| 1 | Cum igitur sacerdotes, mediatores videlicet inter Dominum et populum, ob amorem et honorem illius cuius ministerium gerunt, congruo honore, remota personarum et divitiarum acceptione, sint venerandi, multi in eis non ministerium Christi, sed quod fas non est, divitias et honores venerantur mundi. Et quanto potentiores et ditiores existunt, tanto maioris honoris et venerationis ab eis habentur. |
| 2 | Sunt etiam quidam sacerdotes divitiis et honoribus mundi carentes, qui adeo contemptui a quibusdam laicis habentur, ut eos non solum administratores et procuratores rerum suarum faciant; sed etiam sibi more laicorum servire compellant, eosque convivas mensae suae habere dedignentur: qui videlicet habere sacerdotes nomine tenus sibi videri gestiunt, re autem ipsa propter quam habendi sunt, nolunt, talesque intercessores apud Deum habere volunt, quales esse prorsus despiciunt. |
| 3 | Hoc quam sit periculosum, ac reprehensibile, et religioni Christianae incongruum, et inhonestum, verbis explicari fas non est: hoc nempe non solum propter quorumdam negligentiam sacerdotum, verum etiam propter quorumdam superbiam et ignorantiam laicorum accidere dubium non est. |
| 4 | Quantae autem sint venerationi habendi, et legalia, et evangelica, et apostolica instituta, et sanctorum Patrum dicta breviter subtus collecta sanciunt: scribitur enim in Deuteronomio: Diis non detrahes; et principi populi tui non maledices [Exod. XXII, 28]. Item: Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram; et iudicii intra portas tuas videris variari verba; surge, et ascende in locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem qui fuerit in illo tempore, quaeresque ab eis: qui indicabunt tibi iudicii veritatem. |
| 5 | Et facies quodcunque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te: iuxta legem eius sequeris sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministraverit Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille; et auferes malum de medio Israel, cunctusque populus audiens pertimescat, ut nullus deinceps intumescat superbia [Deut. XVII, 8 et seq.]. Et in Ecclesiaste: In tota anima tua time Dominum: et sacerdotes illius sanctifica. |
| 6 | In omni virtute dilige eum qui fecit te: et ministros eius non derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua; et honorifica sacerdotes eius. Item: Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium: et in proverbiis illorum conversare. Ab ipsis enim disces doctrinam et intellectum, et servire mandatis sine querela [Eccles. VII, 30 et seq.]. Et in Evangelio: Qui vos recipit, me recipit. |
| 7 | Item idem: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Item: In quamcunque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. Et infra: Quicunque enim non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. |
| 8 | Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi civitati [Matth. X, 40 et seq.]. Paulus: Obedite, inquit, praepositis vestris; et obtemperate eis. Ipsi enim pervigilant quasi pro animabus vestris rationem reddituri; ut cum gaudio hoc faciant et non gementes [Hebr. XIII, 17]. Paulus iterum: Qui bene praesunt presbyteri, inquit, duplici honore habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina [I Tim. V, 17]. Hieronymus ad Heliodorum (Epist. 1): «Absit, inquit, ut quidquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt: per quos et nos Christiani sumus; qui claves regni coelorum habentes [Matth. XVI, 18], quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsam Domini sobria castitate conservant. Clerici oves pascunt, ego pascor.» Ioannes Constantinopolitanus: «Sicut corpus cohaerere necessarium est capiti, ita et Ecclesiam sacerdoti, et principi populi; utque virgulta radicibus et fontibus fluvii, ita et filii patri, et magistro discipuli. Obedientia discipulorum clarescat in vobis, et quantum affectum patri defertis appareat. Adornate me, filii, et imponite mihi obedientiae vestrae coronam; facite me apud omnes beatum iudicari, et doctrinam meam magnificate per obedientiam vestram, secundum Apostoli verba dicentis: Obedite praepositis vestris, et obtemperate eis: quia ipsi pervigilant pro vobis, quasi pro animabus vestris rationem reddituri [Hebr. XIII, 17]. Hoc ergo praemoneo, ne quis pro parvo habeat commonitionem nostram. Pater enim sum, et necesse est me filiis consilium suadere: quod enim in carnalibus patribus natura carnis, hoc in nobis gratia spiritus agit.» |
| 9 | Ex Historia ecclesiastica Eusebii allocutio Constantini ad episcopos: «Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi: et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari: propter quod Dei solius inter vos exspectate iudicium, ut vestra iurgia quaecunque sunt, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est ut homo iudicet Deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat [Psal. LXXXI, 1].» Sicut in nonnullis aliis, ita et in eo forma vitae Christianae fuscatur: eo quod quidam laicorum sacerdotes Domini debito honore non venerantur. Gregorius quippe ait in libro Pastorali: «Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda iudicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, eius contra se iudicium, a quo sibi praelata est potestas, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, eius ordinationi, qui eos nobis praetulit, obviamus.» Scribit et Isidorus in libro Sententiarum (Lib. III, cap. 39): «Rectores itaque a Deo iudicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam sunt iudicandi.» Et paulo post: «Quod si a fide exorbitaverit rector, tunc erit arguendus a subditis. |
| 10 | Pro minoribus vero reprobis, tolerandus magis quam distringendus a plebe est.» Non ergo propter quosdam sacerdotes negligenter viventes, recte agentes contemptui habendi sunt. Bene itaque agentes non solum venerandi, sed etiam imitandi sunt: male vero agentes venerandi quidem sunt propter ministerium Christi, non tamen imitandi. Unde Dominus ait in Evangelio: Omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere [Matth. XXIII, 3]. |
| 11 | Quapropter cavendum est quibusdam laicis, ne sacerdotes Domini tanto despectui habeant, ne eos opprimentes exspolient, nec iure fori constringant, atque diversissimis iniuriis, sicuti facere solent, afficiant: quoniam cum eos quibuslibet modis dehonorant, Christum, cuius ministri sunt, dehonorant, dicentem in Evangelio: Qui vos spernit, me spernit: et qui vos recipit, me recipit [Luc. X, 16]. Quod beatus Augustinus ita in libro sermonum edisserit: «Si solis, inquit, Apostolis dixit, qui vos spernit, me spernit, spernite et nos. Si autem sermo eius pervenit ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco nos constituit, videte ne spernatis nos, et ad illum perveniat iniuria, quam nobis feceritis. Si enim nos non timetis, timete illum qui dixit: Qui vos spernit, me spernit.» Imitentur ergo in venerandis et obtemperandis sacerdotibus potentia, et copiosissimis honoribus sublimatum Theodosium orthodoxum imperatorem, quam humiliter reverenterque beati Ambrosii memorabilis viri monitis, et increpationibus, atque excommunicationibus paruerit. |
| 12 | Sciebat nempe potestatem imperialem, qua insignitus erat, ab illius pendere potestate, cuius famulus et minister Ambrosius erat. Hoc qui plenius nosse voluerit, librum historiae tripartitae nonum, sub titulo tricesimo legat (Lib. IX, cap. 30). |