Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XIX. De decimis fidelium.
| 1 | Cum oblationes et decimae fidelium solius Dei causa dari debeant, multifaria distributione, emendatione valde indigente, a plerisque dari solent; quoniam sicut sunt nonnulli qui Deo devote, ita existunt quamplures, qui eas non honoris divini, sed quaestus sui causa, sacerdotibus distribuunt, eosque quibus praesunt, distribuere compellunt: scilicet ut id quod datum fuerit, aut totum, aut pene totum in suos suorumque retorqueatur usus; hi namque licet ab hominibus honoratores Dei videri velint, dehonoratores tamen, imo divini dati subreptores, ad sui perniciem existunt. |
| 2 | Porro sunt plerique qui possessionum limitibus coangustati, et reditibus carentes, aut in iuris sui proprio, aut certe ex munere alicuius potentis habent basilicas, ad quas religiosa devotio fidelium oblationum et decimarum magnam conferre solet copiam. Super qua huiuscemodi cupiditate ducti solent dicere: Ille presbyter multa de mea acquirit ecclesia, quapropter volo, ut de eo quod de meo acquirit, ad votum meum mihi serviat, sin alias, meam ultra non habebit ecclesiam. |
| 3 | Sed et in talibus basilicis constitui non sinunt presbyteros, nisi ab eis munus quod optant, accipiant. |
| 4 | Sunt etiam plerique potentes, qui obliti ordinis et ministerii sui, huiuscemodi basilicas possidentes, rebus tenues, fidelium vero largissimis decimis abundantes, contra fas suis aut clericis aut laicis beneficiario munere conferunt, ut de huiuscemodi oblationibus et decimis sibi serviant: quod quam sit extraordinarium, et religioni Christianae incongruum, nec non et facientibus periculosum, qui animadvertit, intelligit. |
| 5 | Non enim ad laicorum, sed ad pontificum ministerium, per quos basilicae Deo dedicantur, pertinet, qualiter oblationes et decimae fidelium Deo oblatae dispensentur, ordinare. Pontificum sane ministerium est, quantum ex eisdem fidelium oblationibus in fabricis applicetur ecclesiae, quantum in luminaribus concinnandis, quantum in hospitibus colligendis, et pauperibus recreandis, quantumque in presbyterorum eorumque qui secum militiam Christi gerunt necessitatibus sublevandis expensetur, disponere; non laicorum, ut in suos suorumque ex his quidquam retorqueatur usus, exigere. Hoc nempe genus avaritiae in tantum quosdam obligaverat laicos, ut hoc se iuste et rationabiliter, imo inculpabiliter sectari posse putarent, donec gloriosus orthodoxus domnus Ludovicus imperator , inter caetera pietatis suae beneficia, quae honore et amore Domini nostri Iesu Christi sanctae contulit Ecclesiae, ab hoc quoque eam immunem effecerit. Caveant ergo se laici necesse est, ab appetitu decimarum et oblationum fidelium; nec quidquam sibi ex his per vim, nisi ad periculum suum, vendicare posse sciant, suoque contenti sint ministerio; ne dum alterius usurpant, suo, quo contenti esse debent, ministerio, quodammodo se indignos faciant; et aliorum quoque pia vota sibi in peccatum convertant, et sacrilegii notam incurrant. |
| 6 | Ozias itaque rex quia temerario ausu sacerdotale ministerium arripuit, illico immunditia leprae mulctatus est. Balthazar quoque rex, quia vasa divinis usibus consecrata in suos usus contra fas convertit, vita cum regno caruit. |
| 7 | Quisquis ergo de hoc genere avaritiae sibi impunitatem promittit, audiat quid sacri canones in concilio Gangrensi de hac re decernant : «Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit, praeter consensum episcopi vel eius cui huiuscemodi officia commissa sunt, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit.» Scribit quoque Hieronymus in epistola ad Nepotianum (Epist. 2): «Ecclesiam fraudare sacrilegium est.» Et infra: «Aut quod apertissimi sceleris est, exinde aliquid subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat.» Scribit etiam in Commentariis Matthaei evangelistae: «Omnes igitur qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus ecclesiae, abutuntur, in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribis et sacerdotibus redimentibus mendacium et Salvatoris sanguinem.» |
| 8 | Quod autem decimae sacerdotibus, imo in sacerdotibus Deo dari debeant, subtus testimonia collecta declarant: Scribitur in Genesi: Et dedit ei, id est, Abraham Melchisedech, decimas ex omnibus [Gen. XIV]. Item: Votum vovit Iacob dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestem ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem erexi, in titulum vocabitur domus Dei: cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi (Ibid. XXVIII, 20). Et in Exodo: Decimas tuas et primitias non tardabis offerre [Exod. XXII, 29]. In Levitico: Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt: et illi sanctificant [Levit. XXVII, 30]. Item: Omnes decimae boum et ovium, et omne quodcunque transit sub virga, in numerum decimum quodcunque evenerit, sanctificatum erit Domino. |
| 9 | Non mutabis illum bonum malo, neque malum bono [Num. XV, 17]. In libro quoque Numerorum: Separabitis primitias Domino de cibis vestris, sive de areis primitias separabitis; ita et de pulmentis dabitis primitias Domino. Item: Omnem medullam vini, olei ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi (Ibid., XVIII, 12). Item: Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebis; nec habebis partem inter eos: Ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. |
| 10 | Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis. In Deuteronomio: In loco quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen eius in eo: illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias, ac victimas; decimas ac primitias manuum vestrarum, et quidquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino [Deut. XII, 11]. Item: Decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis, quae nascuntur in terra per annos singulos: et comedes eam in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit; ut in eo nomen illius invocetur. |
| 11 | Decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis, et ovibus tuis; ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore (Ibid., XIV, 22). In libro Tobiae: Hic solus fugiebat consortia omnium; et pergebat ad Ierusalem, ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum suum Israel: omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens [Tob. I, 6]. In Malachia: Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam: et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae: nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. Et beatos vos dicent omnes gentes [Malac. III, 10]. Iesus filius Sirach: In omni dato hilarem fac vultum tuum: in exsultatione sanctifica decimas tuas [Eccli. XXXV, 11]. Paulus: Equidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis [Hebr. VII, 5]. |
| 12 | Augustinus in sermone ad populum : «Propitio Christo gratias agite, fratres charissimi: iam prope sunt dies in quibus fructum telluris, et messes colligere debemus: et ideo gratias agentes Deo qui dedit, de offerendis, imo de reddendis decimis cogitemus. Deus enim noster qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sic enim ipse per prophetam promittit, dicens: Inferte, inquit, omnem decimam in horrea mea: et sit cibus in domo mea; et probate me in his, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas coeli, et dedero vobis fructus usque ad abundantiam [Malac. III, 10]. Ecce probavimus quomodo decimae magis nobis quam Deo proficiant. O homines stulti, quid mali imperat Deus, ut non mereatur audiri? Sic enim dicit: Primitias areae tuae et torcularis tui offerre mihi non tardabis [Num. XVIII, 30]. Si tardius dare peccatum est, quanto peius est non dedisse? et iterum dicit: Honora Dominum Deum tuum de tuis iustis laboribus, deliba ei de fructibus iustitiae tuae, ut repleantur horrea tua frumento, vinoque torcularia redundabunt [Prov. III, 10]. Non praestas hoc gratis, quod cito recipies cum magno fenore. Quaeris forte cui proficiat quod Deus accipiat redditurus? Quaeris iterum cui proficiat, quod pauperibus datur? Si credis, tibi proficit: si dubitas, perdidisti. Decimae enim, fratres charissimi, tributa sunt egentium animarum. Redde ergo tributa pauperibus, offer libamina sacerdotibus. Quod si decimas non habes fructuum terrenorum, ut agricola; quodcunque te pascit ingenium Dei est, inde decimas expetit, unde vivis: de militia, de negotio, de artificio tuo redde decimas. Aliud enim pro terra dependimus: aliud pro usu vitae pensamus. Redde ergo, homo, quia possides; redde, quia nasci meruisti; sic enim dicit Dominus. Dabunt singuli redemptionem animarum suarum, et non erunt in eis morbus neque casus. Ecce habes in Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi promisit, quod si decimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Replebuntur, inquit, areae tuae frumento: vino quoque torcularia redundabunt: et non erunt in eis morbi neque casus (Ibid., 3). Cum enim decimas dando, terrena et coelestia possis munera promereri, quare per avaritiam duplici te benedictione defraudas? Audi ergo indevota mortalitas: Nosti, quia Dei sunt cuncta quae percipis, et de suo non commodas rerum omnium creatori? Non eget Dominus, non praemium postulat, sed honorem, de tuo aliquid exigit, quod refundat. Primitias rerum et decimas petit, et negas avare. Quid faceres, si novem partibus sibi sumptis, tibi decimam reliquisset? Quod certe iam factum est, cum messis tua, pluviarum benedictione subtracta, ieiuna defecit, et vindemiam tuam aut grando percussit, aut pruina decoxit. Quid est avide quod supputatur? Novem tibi partes retractae sunt, quia decimam dare noluisti. Constat quidem, quod ipse non dederis, sed tamen Deus exegit. Haec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Scriptum est enim, quia decimae agri tui, et primitiae terrae vobiscum sunt. Video vos, et fallere me existimastis: intus in thesauris vestris et in domibus vestris erit direptio. Dabis impio militi quod non vis dare sacerdoti. Quid diceret Dominus? Nempe, meus est homo quem feci, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, meae sunt pluviae et imbres, ventorum flamina mea sunt, meus solis calor, et cum omnia mea sint elementa, tu qui manus tantum accommodas, solam decimam merebaris. Qui ergo aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimas, etiam de novem partibus, studeat eleemosynam dare; ita tamen ut quidquid, excepto victu mediocri et vestitu rationabili, superfuerit, non luxuriae reservetur, sed in thesauro coelesti per eleemosynam pauperum reponatur. Quidquid enim nobis Deus plusquam opus est, dederit, non nobis specialiter dedit, sed per nos aliis erogandum transmisit; si non dederimus, res alienas invasimus.» |
| 13 | Evidentibus itaque indiciis declaratum est, qualiter decimae Deo dari debeant. Si igitur, Scriptura monente, decimis, et primitiis, et caeteris terrenorum fructibus Deus honoratur, utique quia honoratur ; procul dubio qui haec Deo dare negligit; et si ille in non dando Deum dehonorat, multo magis ille Deum dehonorat, qui suis militibus Deo oblata * contra fas usurpat. |
| 14 | Propter hanc nempe avaritiam quae sacerdotes Domini exinanivit, et ad paupertatem perduxit, exstant hodie nonnullae basilicae ita cariosae, culminibusque egentes, et, quod maius est, paupertate praepediente pene ad solum usque collapsae, ut in his Christo famulari, eiusque corpus et sanguis confici digne nequeat. Quas etiam dum pagani, et increduli conspiciunt, nomen Christianorum blasphemant, dicentes: Ecce qualia templa Christiani Christo Deo suo fabricant; et impletur illud Apostoli: Nomen Domini per vos blasphematur in gentibus [Rom. II, 24]. Sicut enim priscorum Christianorum devotio circa basilicas Christi fabricandas, et diversis donariis cumulandas, earumque sacerdotes venerandos flagrabat, ita nunc perversis et inordinatis consuetudinibus emergentibus, multorum, quod emendatione dignum est, in his exspoliandis et dehonorandis avaritia aestuat. |
| 15 | Quisquis vero in eorumdem Christianorum numero a Christo Domino connumerari desiderat, eorum exempla sequi non negligat, ac seipsum filium, non praedonem Ecclesiae efficiat. |