Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XVIII. Quod ad perceptionem Dominici corporis et sanguinis frequenter et discrete sit accedendum
| 1 | Sacrosanctum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, ubi et redemptio totius salutis, et mysterium fidei nostrae consistit, quidam reverenter et salubriter, quidam indiscrete et indigne percipiunt. Sunt etiam nonnulli, qui tanti sacramenti participatione ob reatuum suorum obligationem, sacerdotis iudicio, merito privantur. |
| 2 | Sunt item plerique (quod valde periculosum et congrua emendatione dignum est) qui ab hoc sacramento partim incuria, partim desidia adeo se subtrahunt, ut vix in anno, nisi sub tribus tantum festis praeclaris <ex consuetudine> potius quam ex devotione faciant; nescientes aut scire nolentes, quod sicut corpus sine cibo et potu, ita et anima sine spiritali cibo moritur. |
| 3 | Quanti autem sit discriminis, nisi accipiatur, et quanti, si indiscrete sumatur, subito breviter collecta evangelica et apostolica testimonia, et sanctorum Patrum dicta demonstrant. Ait autem Dominus in Evangelio: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo [Ioan. VI, 57]. Et alibi: Amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. |
| 4 | Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ibid. 54, 55). Paulus ad Corinthios: Calix, inquit, cui benedicimus: nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? [I Cor. X, 16.] Item: Itaque quicunque manducaverit panem, et biberit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non discernens corpus Domini (Ibid. XI, 27). |
| 5 | Hieronymus in libro adversus Iovinianum (Lib. I): «Omnis populus accessurus ad montem Sina, et Dei auditurus eloquium, tribus diebus sanctificari iussus est, et se ab uxoribus abstinere. Quod quidem scimus etiam et ad David fugientem ab Abimelec sacerdote dictum: Si mundi sunt pueri ab uxoribus? Et ille respondit: Ab heri et nudius tertius [I Reg. XXI, 4]. Panes enim propositionis, quasi corpus Christi, de uxorum cubilibus consurgentes edere non poterant. Et in transitu contemplandum quod dixerat: si mundi sunt pueri ab uxoribus? videlicet quod ad munditias corporis Christi omnis coitus sit immundus.» Gregorius in libro Moralium: «Quis namque sit sanguis Christi non iam audiendo, sed bibendo discimus: qui sanguis super utrumque postem iuxta exemplum antiqui populi ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur: in utroque etenim poste agni sanguis est positus, quando sacramentum passionis Christi, cum ore ad redemptionem sumitur, ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Quasi in nocte agni carnes comedimus, cum in sacramento modo dominicum corpus accipimus, quando adhuc ad invicem nostras conscientias non videmus. Nam nihil prodest corpus et sanguinem Christi Iesu ore percipere, et ei perversis moribus contraire. Qui scelerate vivunt in Ecclesia, et communicare non desinunt; et putant se tali communione mundari, discant nihil ad emundationem proficere sibi, dicente propheta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? [Ierem. XI, 15.] Et Apostolus: Qui enim hoc accipit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. |
| 6 | Isidorus in libro Officiorum (Lib. I, cap. 18): «Dicunt, inquit, aliqui, nisi aliquo interveniente peccato, eucharistiam quotidie nobis, iubente Domino, postulamus, dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie [Luc. XI, 3]; quod quidem bene dicunt, si hoc cum religione, et devotione, et humilitate suscipiunt; ne confidendo de iustitia, superba praesumptione id faciant. Caeterum si talia sunt peccata, quae quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda poenitentia est, ac sic deinde salutiferum medicamentum suscipiendum; quia dicit Apostolus: Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore quis accipiat, quo debeat agere poenitentiam. Caeterum si tanta non sunt peccata, ut non excommunicatus quisque iudicetur, non se debet a medicina Dominici corporis separare; ne dum forte diu abstinere prohibetur, a Christi corpore separetur. Manifestum est enim eos vivere qui corpus eius attingunt. Unde timendum est, ne dum diu quisque separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso docente: Nisi comederitis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis [Ioan. VI, 54]. Qui enim iam peccare quievit, communicare non desinat. Coniugatis autem abstinendum est a coitu, plurimisque diebus orationi vacare, et sic deinde ad Christi corpus accedere.» Et paulo post: «Quapropter eligendi sunt aliqui dies, quibus prius homo continentius vivat, quo ad tantum sacramentum dignus accedere possit.» |
| 7 | Item idem, in libello qui Synonyma inscribitur: «Quotidie, inquit, eucharistiae communionem percipere nec laudo nec vitupero: omnibus tamen dominicis diebus communicandum suadeo et hortor: si tamen mens in affectu peccandi non sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi de caetero non habeat voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis, et orationibus, et confidens de Domini miseratione, qui peccata piae confessioni donare consuevit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant. Nam quem mortalia post baptismum crimina commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si vult non ad iudicium et condemnationem sui eucharistiam accipere. |
| 8 | Cum igitur conventus Christianorum ad ecclesiam ideo praecipue institutus sit, ut inter hymnorum et laudum solemnia participatio corporis et sanguinis Domini celebretur, satis mirari non potest unde usus valde reprehensibilis irrepserit, ut quidam tanto sacramento se privari non pertimescant; et si contigerit ut aliquo interveniente peccato ab eo separentur, nec dolore nec contritione cordis conterantur. Porro idem reprehensibilis usus in tantum inolitus est, ut quasi pro lege haberi, et tanto sacramento non participantibus quamdam impunitatem promittere videatur. Proinde necesse est, ut unusquisque fidelis sibi hinc inde pericula imminere cognoscat; scilicet quia nisi manducaverit et biberit, vitam in se non habebit: si indigne manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit. Praeparet ergo se, ut mundo pectore et corpore redemptionis suae munus et frequenter et discrete accipere valeat; ut Christum in praesenti secum habere et ab eo in futuro ad vitam resuscitari mereatur. |