monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XVI. Ut coniugati in domibus suis pastorale se noverint exercere debere ministerium. <<<     >>> XVIII. Quod ad perceptionem Dominici corporis et sanguinis frequenter et discrete sit accedendum

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XVII. Quod peccata prius fratribus sint remittenda; et tunc munus Deo offerendum.

1 Sunt quam plures qui frigido corde, nullo scilicet charitatis ardore succenso, Deo et munus ad altare offerunt, et orationes et eleemosynas frequentare non cessant, putantes ista sine charitate Deo placere; praesertim cum nulla bona sine charitate, cum charitate autem ei omnia placeant. Tunc enim Deo exteriora gratis dari, et offerri possunt, cum interior homo charitatis ardore succenditur, et templum sancti Spiritus efficitur.
2 Qualiter vero munus Deo offerri debeat, Dominus docet in Evangelio dicens: Si offers munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare; et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum [Matth. V, 23]. Et alibi in Evangelio: Accedens, inquit, Petrus ad Iesum dixit: Domine, quoties peccaverit in me frater meus, dimittam usque septies?
3 Cui respondit Dominus: non usque septies; sed usque septuagies septies (Ibid. XVIII, 21). Et post aliqua: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid. XXXV). Quod ita beatus edisserit Hieronymus [Lib. III in Matth., cap. 18.]: «Formidolosa, inquit, sententia, si iuxta nostram mentem sententia Dei flectitur, atque mutatur. Si parva fratribus non dimittimus, maiora nobis a Deo non dimittuntur. Et quia potest unusquisque dicere, nihil habeo contra eum, ipse novit: habet Deum iudicem, non est mihi curae quid velit agere, ego ignovi ei: confirmat sententiam suam et omnem simulationem fictae pacis evertit, dicens: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid. XXXV).»
4 Augustinus in libro de Sermone Domini in monte (Lib. I, cap. 10): «Iubemur ergo illaturi munus in altare, si recordati fuerimus aliquid adversum nos habere fratrem, munus ante altare relinquere, et pergere, ac reconciliari fratri; deinde venire, et munus offerre. Quod si accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credit ita fieri oportere, si praesens sit frater: non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare iubearis. Si ergo de ab sente, et quod fieri potest etiam trans mare constituto, aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus tuum relinquendum, quod post terras, et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritalia refugere cogimur, ut hoc quod dictum est, sine absurditate possit intelligi. Altare itaque spiritaliter, in interiore Dei templo ipsam fidem accipere possumus, cuius signum est altare visibile. Quodlibet enim munus offerimus Deo, sive prophetiam, sive doctrinam, sive orationem, sive hymnum, sive psalmum, et si quid tale aliud spiritalium donorum animo occurrit, acceptum esse non potest Deo, nisi fidei sinceritate fulciatur.
5 Gregorius in Moralibus (Lib. XXII, cap. 8): «Ab omnipotente, inquit, Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia perfertur. Mundari etenim debet prius animus, qui munus offerre vult Deo; quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Omnis malitiae macula ab interiore nostro homine, cogitationis immutatione tergenda est: quia iram iudicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis, sicut in libro Genesis scriptum est: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem, et ad munera eius non respexit [Gen. IV, 4]. Neque etenim sacrum eloquium dicit: Respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit; sed prius ait: quia respexit Dominus ad Abel, deinde subiunxit: et ad munera eius. Et rursum dicit: quia non respexit ad Cain; ac deinde subdidit: nec ad munera eius. Ex dantis namque corde id quod fit, accipitur: idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominum respexisse, qui dabat, quam ad illa, quae dabat.» Ut audito scilicet huius ordine narrationis, discamus quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur, ut virtus huius discretionis unumquemque nostrum doceat, qualis apud se esse debeat, cum exteriora bona non solum Deo per oblationis votum, sed etiam proximis subministrat.
6 A discordantibus Deus accipere non vult sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hinc ergo perpendi debet quantum sit malum discordiae, propter quod illud abiicitur, per quod culpa laxatur. In libro Ecclesiastico scriptum est: Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui [Eccli. XXXIV, 24]. Quid namque esse intolerabilius potest, quam mors filii ante oculos patris?
7 Hoc itaque sacrificium, quanta ira aspiciatur, ostenditur, cum orbati patris dolori comparatur. Aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda peccare: quae iam nec misericordia nuncupari potest, quia ad dulcem fructum non proficit, quae per virus pestiferae radicis amarescit.
8 Improborum hominum sacrificia per prophetam Dominus reprobat dicens: Ego Dominus diligens iudicium: et odio habens rapinam in holocausto [Isa. LXI, 8]. Plerique etenim indigentibus subtrahunt, quae Deo largiuntur. Sed quanta eos animadversione renuat Dominus, demonstrat, dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere [Prov. XXI, 27]. Plerumque homines pessimi quanta per oblationem Deo tribuant, pensant, quanta autem rapiant, dissimulant considerare, quasi mercedem operum numerant, et perpendere scelerum culpas recusant.
9 Item idem in libro pastorali: Si offers munus tuum ad altare, et caetera [Matth. XV, 23]. « [Ex Greg. ubi supra, cap. 23.]Ex qua scilicet perceptione pensandum est, quorum hostia repellitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta fuerint funditus, bonum subsequi non permittunt.»
10 His itaque praelibatis sententiis, affatim instruimur, tunc nos exterius hostiam mundam Deo offerre posse, cum a corde nostro omne nubilum discordiae deterserimus: et, iuxta Apostolum, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem [Rom. XII, 1], ante divinae maiestatis oculos nos exhibuerimus.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.133

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XVI. Ut coniugati in domibus suis pastorale se noverint exercere debere ministerium. <<<     >>> XVIII. Quod ad perceptionem Dominici corporis et sanguinis frequenter et discrete sit accedendum
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik