Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XVI. Ut coniugati in domibus suis pastorale se noverint exercere debere ministerium.
| 1 | Existunt in utroque sexu, qui in sibi subiectis plus animarum lucrum, quam commodum terrenum quaerunt: sunt etiam e contrario nonnulli potentes, et quaedam nobiles matronae, qui ab eis quaestum tantum terrenum avare exigunt, et salvationem animarum illorum aut dissimulant, aut certe penitus parvipendunt: putantes se nullum in illorum lapsibus periculum subituros, nullamque pro eis Deo ratiotionem reddituros; quibus ne illud propheticum quoquo modo aptari possit, verendum est, in quo legitur: Lac comedebatis, et lanis operiebamini; et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis, et caetera quae de pastoribus propheticus sermo exsequitur [Ezech. XXXIV, 3]. Si languente capite, ut beatus ait Gregorius , membra incassum vigent, languentibus utique membris, caput aut languidum, aut languori vicinum sit, necesse est. |
| 2 | Qualem autem sollicitudinem et curam erga subiectam sibi domum huiuscemodi exhibere debeant, sequentia docent. Ait Salomon in Proverbiis: Diligenter attende vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Item: Ubi non est gubernator, populus corruit. In doctrina noscitur vir: cor sapientis quaerit doctrinam [Prov. XXVII, 23; XI, 14; XII, 8; XV, 14]. Beda in homiliis de pastoribus : «Non solum, inquit, pastores episcopi et presbyteri, et diaconi, vel etiam rectores monasteriorum, sed et omnes fideles, qui parvulae suae domus custodiam gerunt, pastores recte vocantur, in quantum eidem suae domui sollicita vigilantia praesunt. Et quicunque vestrum saltem uni aut duobus fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris eisdem debet officium implere; quia in quantum sufficit, pascere hos verbi dapibus iubetur. Imo unusquisque vestrum, fratres, qui etiam privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, et spiritalem pascit gregem, vigiliasque noctis custodit super illum, si bonorum actuum, cogitationumque mundarum sibi aggregans multitudinem, hunc iusto moderamine gubernare, coelestibus Scripturarum pascuis nutrire, et vigili solertia contra immundorum spirituum insidias servare contendit.» Gregorius in homilia Evangelii: «Utinam, fratres charissimi, non ad iudicium nostrum dicamus, quia omnes qui sacerdotii nomine censentur, angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est [Malac. II, 7]. Sed eius altitudinem nominis etiam vos, si vultis, potestis mereri: nam unusquisque vestrum in tantum sufficit, in quantum gratiam supernae aspirationis accepit, si a sua pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat. Cum verba sanctae annuntiationis impendit, profecto angelus existit. Et nemo dicat: Admonere non sufficio, exhortari idoneus non sum. Quantum potes exhibe, ne male servatum, quod acceperas, in tormentis exigaris. Neque enim plus quam unum talentum acceperat, qui hoc abscondere magis studuit quam erogare. Et scimus quod in tabernaculo Dei non solum phialae, sed praecipiente Domino etiam cyathi facti sunt. Per phialas quippe doctrina exuberans; per cyathos vero parva atque angusta scientia designatur. Alius doctrina veritatis plenus, audientium mentes inebriat: per hoc ergo quod dicit, profecto phialam porrigit. Alius explere quod sentit, non valet; sed quia hoc utcunque denuntiat, profecto per cyathum gustum praebet. In Dei ergo tabernaculo, id est, in sancta Ecclesia positi, si per doctrinae sapientiam ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis, proximis vestris boni verbi cyathos date. In quantum vos perfecisse existimatis, etiam alios trahite, in via Dei habere socios desiderate. Si quis vestrum, fratres, ad forum aut fortasse ad balneum pergit, quem otiosum esse considerat, ut secum veniat, invitat. Ipsa ergo terrena actio vos vestra conveniat, et si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc enim scriptum: Qui audit, dicat veni [Apoc. XXII, 17].» Item idem in homilia de novem ordinibus angelorum : «Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in angelorum numero discurrunt.» |
| 3 | Augustinus in sermone ad populum: «Filios, inquit, et omnes familias vestras admonete, ut caste, et iuste, et sobrie vivant, et ad bonum exemplum et bona opera provocate.» Item idem in libro sermonum : «A malis corde semper disiungimini; ad tempus caute corpore copulamini; nec tamen negligentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram quoquomodo pertinentibus, monendo, hortando, docendo, terrendo, quibuscunque modis potestis, agite. Nec cum invenitis in Scripturis, et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post Domini adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos.» Clamat enim Isaias propheta: Recedite, exite inde, pollutum nolite tangere [Isai. XV, 11]. Quod idem beatus Augustinus ita exponit (Cap. 20): «Quid est enim, inquit, tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem, exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salva pace, fieri potest? Displicuit tibi, quod quisque peccavit, non tetigisti immundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exigit, congruam, et quae unitatem non violet disciplinam, existi inde.» Multi nempe sunt, qui hanc recessionem, et hunc exitum facere, et hoc immundum non tangere parvipendunt. |
| 4 | Dum enim in domibus suis rapinas, oppressiones pauperum, furta, adulteria, et caetera innumera mala fieri sinunt, et talium obsequiis deliniti, societate delectati, eis corde iunguntur, procul dubio non inde recedere comprobantur. Cum vero talibus peccantibus consentiunt, ab eorum consortio non exeunt. Cum igitur erga huiuscemodi delinquentes congruam disciplinam non exhibent. |
| 5 | pollutum, et immundum minime tangere cavent. Videant itaque huiuscemodi praelati, qualem erga male agentes rigorem disciplinae, et erga oppressos opera misericordiae beatus Iob impendebat. Ait namque: Auris audiens beatificabat me: et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. |
| 6 | Benedictio perituri supra me veniebat; et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum; et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam [Iob. XXIX, 11 et seqq.]. Item idem post pauca: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu; eram tamen moerentium consolator (Ibid., 25). |
| 7 | Videant etiam qualem sollicitudinem domus suae beatus Tobias caecus corpore, videns corde, gerebat, qui cum haedi balantis vocem audisset, ait: Videte ne forte furtivus sit: reddite eum dominis suis: quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere [Tob. II, 21]. Quibus verbis innuitur, quod sicut a furto, ita quoque a caeteris vitiis domum suam pervigili sollicitudine immunem efficiebat. Summopere igitur his qui praesunt procurandum est, ut providam sollicitudinem domui suae indesinenter gerant, ne, quod absit, quispiam subiectorum suorum instinctu hostis antiqui decipiatur; et eis dissimulantibus, aut consentientibus, aut non redarguentibus, in peccatum convertatur. |