Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XV. Quod filii debitum honorem parentibus impendere debeant.
| 1 | [Sicut sunt qui parentibus honorem digne reverenterque impendunt, ita sunt e contrario qui id facere negligunt; non animadvertentes, aut certe animadvertere nolentes, quod qui parentes dehonorant, Deo, qui omnium creator verusque pater est, iniuriam faciant, et quod Dominus iniurias parentum, nisi digna poenitentia subsecuta fuerit, minime impune remanere patitur. |
| 2 | Quantae igitur sit damnationis, quantumque ab humana dignitate remotum parentes venerabiliter non agnoscere, quantaeque sit remunerationis eis debitum honorem obedienter impendere, subter testimonia breviter collecta demonstrant.] |
| 3 | Ait Deus in lege: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi [Exod. XX, 12]. Item ibi: Qui maledixerit patri et matri, morte moriatur (Ibid. XXI, 17). Salomon: Oculus, inquit, qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant illum filii aquilae [Prov. XXX, 17]. Item: Stultus irridet disciplinam patris sui, qui autem custodit increpationes, astutior fiet (Ibid. XV, 5). Item: Filius sapiens laetificat patrem, et stultus despicit matrem suam (Ibid. II, 20). Item: Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus est et infelix. |
| 4 | Item: Qui maledixerit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. Et Apostolus: Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim est iustum: honora patrem tuum, et matrem tuam (quod est mandatum primum in promissione), ut bene sit tibi, et longaevus sis super terram [Ephes. VI, 1]. Et Tobias filium suum instruens ait: Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matris tuae omnibus diebus vitae eius. |
| 5 | Memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Cum autem et ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelies eam circa me [Tob. IV, 3]. |
| 6 | Augustinus in decem praeceptorum expositione ita scribit: «Quartum praeceptum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Huic contraria in quinta Aegyptiorum plaga cynomia est. Quid est cynomia? Musca canina, graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere. Nihil tam caninum quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur. Merito ergo et catuli canum caeci nascuntur.» Hieronymus in Epistola ad Furiam (Epist. 10): «Bonum est quidem post Deum amari parentes a filiis; sed si necessitas venerit, ut amor parentum et filiorum Dei amore comparetur, et non possit utrumque servari, tunc odium in propinquis, pietas in Deo est. Honora patrem tuum [Exod. XX]: sed si te a vero patre non separat. Tandiu scito sanguinis copulam, quandiu ille suum noverit creatorem.» Ambrosius in libro cuius titulus est De Ioseph : «Primum omnium quantam discimus parentibus deferre reverentiam, cum legimus, quoniam qui benedicebatur a patre, benedictus erat; et qui maledicebatur, maledictus erat? Ideo hanc parentibus gratiam donavit Deus, ut filiorum pietas provocaretur. Praerogativa parentum, disciplina est filiorum. Honora ergo patrem, ut benedicat te; honoret patrem pius propter gratiam, ingratus propter timorem. Etsi pauper est pater, et non habet divitiarum copias, quas relinquat filiis, habet tamen ultimae benedictionis haereditatem, quas sanctificationis opes successoribus largiatur. Et merito plus est beatum quam divitem fieri.» Sunt nempe perversae voluntatis filii, qui honorem parentibus impendendum male intelligentes, eum in eo solo constare dissimulant, quod parentes recognoscunt, eisque se corpore non animo humiliant; et ea quibus indigent, eis administrare refugiunt. |
| 7 | Animadvertant ergo, quod honor in Scripturis, ut beatus Hieronymus ait , non tantum in salutationum officiis deferendis, quantum in eleemosynis, ac munerum oblatione sentitur. Et idem post pauca: «Praecepit, inquit, Dominus vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent, etiam in vitae necessariis ministrandis, parentes suos.» |
| 8 | Restat igitur tunc filios digne honorem impendere debitum parentibus, cum eos suos generatores humiliter veneranterque recognoscere, eisque necessaria procuraverint administrare. |