monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XIII. Quod hi qui causa fornicationis, dimissis uxoribus suis, alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur. <<<     >>> XV. Quod filii debitum honorem parentibus impendere debeant.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XIV. Ut parentes liberos suos diligenter in timore Dei erudiant, docentes eos qualiter caste vivere, Deumque colere, et parentibus honorem debeant impendere. Et quale periculum eis immineat qui id facere negligunt.

1 Sunt multi qui liberos suos plus spiritu quam carne, et sunt qui plus carne quam spiritu diligunt. Sunt item alii qui plus eos legem coeli quam mundi, et sunt e contrario qui plus leges mundi quam coeli discere suadent. Sunt etiam qui plus coelestibus quam terrenis, et sunt e contrario qui plus terrenis quam coelestibus eos inhiare docent.
2 Audiant igitur qui carnaliter filios suos diligunt, et legibus mundi potius quam coelestibus eos instruere satagunt, quid Dominus in Deuteronomio dicat: Erunt, inquit, verba mea haec quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo; et docebit ea filios tuos, et meditaberis ea sedens in domo tua [Deut. VI, 6]. Item post pauca: Ponite haec verba mea in cordibus, et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter vestros oculos collocate. Docete filios vestros ut illa meditentur. Imitentur ergo beatum Iob, cuius studium circa filios erudiendos tale exstitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret; verum eorum etiam corda sacrificii oblatione mundaret.
3 Scribit enim beatus Gregorius in Moralibus (Lib. I, cap. 4): «Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Iob, et sanctificabat illos, surgensque diluculo, offe rebat holocausta per singulos. Cum dicitur mittebat, et sanctificabat illos, aperte monstratur quid districte erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset.» Item idem post pauca: «Sed quia beati Iob filii tanta fuerant disciplina bonae accincti institutionis, ut neque per facta in conviviis, neque per verba delinquerent, aperte monstratur cum subditur: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis [Iob. I, 5]. Perfectos quippe in opere esse et sermone docuerat; pro quibus de sola pariter cogitatione metuebat.» Et post pauca (Ibid., cap. 5): «Sed in hac re solerter intuendum est, quanta pater potuit severitate filiorum opera corrigere, et quanta sollicitudine studuit corda mundare.»
4 Attendant etiam et David instruentem Salomonem filium suum. De quo ita in primo libro Malachiae legitur: Ego ingredior viam universae terrae. Confortare et esto vir fortis, et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias caeremonias eius, et iudicia eius, et praecepta et testimonia [III Reg. II, 2]: sicut scriptum est in lege Moysi, et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto, et animo voluntario.
5 Omnia enim corda scrutatur, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris illum, proiiciet te in aeternum [I Paral. XXVIII, 9].
6 Attendant et Tobiae; de quo ita legitur, quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua; et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei. Quem ab infantia sua timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato [Tob. I, 9]. Item idem post pauca filium suum Tobiam alloquens ait: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.
7 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli; et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius. Memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Cum autem ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelies eam circa me. Omnibus autem diebus vitae suae habeto Deum in mente: et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Dei nostri.
8 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors: si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter impertire stude. Praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis: quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat; et non patitur animam ire in tenebras.
9 Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus qui faciunt eam. Attende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire. Superbiam nunquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas, in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Quicunque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii apud te omnino non maneat. Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne aliquando tu alteri facias.
10 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam iusti constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. Consilium semper a sapiente perquire. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae sunt placita eius.
11 Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua (Ibid. XIV, 10).
12 Legitur et in Proverbiis: Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam [Prov. XIX, 18]. Ne subtrahas a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, et animam eius de inferno liberabis [Prov. XXIII, 13, 14]. Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae (Ibid. XXIX, 17). Qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit (Ibid. XIII, 24). Iesus filius Sirach: Filii, inquit, tibi sunt, erudi illos; et curva illos a pueritia illorum. Filiae tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas [Eccli. VII, 25, 26]. Apostolus quoque ait: Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in doctrina et correctione Domini [Ephes. VI, 4]. Item idem: Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant [Coloss. III, 21]. Hieronymus ad Laetam (Epist. 7): «Si perfecta aetas et sui iuris imputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis, et quae iuxta sententiam Domini ignorat dexteram et sinistram [Ioan. VII], id est boni et mali nescit differentiam? Si sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera, cur non eadem cura provideas ne feriatur a malleo universae terrae; ne bibat de aureo calice Babylonis [Ier. L, 51]; ne egrediatur cum Dina, et velit videre filias regionis alienae [Gen. XXXIV]; ne ludat pedibus; ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita. Et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum.» Et infra: «Qui autem parvulus est, et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat, et Pythagorae Y littera eum perducat ad bivium, tam bona eius quam mala parentibus imputantur: nisi forte existimes Christianorum filios, si baptisma non receperint, ipsos tantum reos esse peccati; et non etiam scelus referri ad eos qui dare noluerint, maxime eo tempore quo contradicere non poterant, quae accepturi erant: sicut e regione salus infantium, maiorum lucrum est.»
13 Ambrosius in libro de Ioseph (Cap. 2): «Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum, filiorumque gratia; sed frequenter amor ipse patrius nisi moderationem teneat, nocet liberis, si aut nimia indulgentia delictum resolvat, aut praelatio unius caeteros ab affectu germanitatis avertat. Plus acquiritur filio, cui fratrum acquiritur amor. Haec praeclarior munificentia patrum, haec ditior haereditas filiorum. Iungat filios aequalis gratia, quos iunxit aequalis natura. Lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. Quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres iurgia, quando propter tunicam inter Iacob sancti filios exarsit invidia? Quid ergo? reprehendendus est Iacob, quia praeferebat unum caeteris? Sed nec libertatem possumus auferre parentibus, ne eos plus diligant quos plus credant mereri, nec filiis resecare studium debemus plus placendi. Denique et Iacob plus illum amabat, in quo maiora virtutum insignia praevidebat.»
14 Quidam autem sunt qui filios suos blandis tantum hortantur sermonibus, et non deterrentur exemplo Heli sacerdotis, qui filios suos verbis tantum coercuit, et severissima districtione ferire detrectavit [I Reg. II]. Porro sunt plerique parentes, qui filios suos dum lubricae aetatis existunt, verberibus ad bene agendum corrigere negligunt: qui cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, et malis operibus deservire coeperint, non facile a malo cohiberi parentum castigatione possunt; quorum peccata parentibus, qui eos in tenera aetate castigare noluerunt, imputari dubium non est.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.122

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XIII. Quod hi qui causa fornicationis, dimissis uxoribus suis, alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur. <<<     >>> XV. Quod filii debitum honorem parentibus impendere debeant.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik