| 1 | Quod qui uxorem suam, excepta causa fornicationis, dimiserit, et aliam duxerit, moechus sit: et qui dimissam duxerit, simili modo moechus sit, et superius ex Domini sententia declaratum, et in hoc capitulo non ex superfluo est replicandum. Apostolus quoque ait: Quod si discesserit mulier, manere innuptam, aut viro suo reconciliari [I Cor. VII]. Hieronymus etiam in Commentariis Matthaei evangelistae (Cap. 19): «Quia poterat, inquit, accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret; sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut secundam prima vivente non habeat. Quod enim dicit, tale est: Si non propter libidinem, sed propter iniuriam dimittis uxorem, quare expertus infelices priores nuptias, novarum te immittis periculo? Nec non quia poterat evenire, ut iuxta eamdem legem uxor quoque marito daret repudium: eadem cautela praecipitur, ne secundum accipiat virum. Et quia meretrix, et quae semel fuerat adulterata, opprobrium non timebat, secundo praecipitur viro, quod si talem duxerit, sub adulterii crimine sit.» Augustinus in libro ad Valerium contra Pelagium : «Hoc enim custoditur in Christo et in Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur: cuius sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri in monte sancto eius, hoc est in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus coniugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel ducantur uxores, nec sterilem coniugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege huius saeculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia: quod etiam secundum Moysen Dominus propter duritiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur: sed lege Evangelii reus est adulterii; sicut etiam ipsa, si alteri nupserit; et usque adeo manent inter viventes semel inita iura nuptiarum, ut potius sint inter se coniuges, qui ab alterutro separati sunt, quam cum his, quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum coniuges permanerent. Denique mortuo viro, cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viventes quoddam vinculum coniugale, quod nec separatio, nec cum adultero copulatio possit auferre.» Item idem de Sermone Domini in monte (Lib. I, cap. 14): Moechum dicit virum, qui eam duxerit, quae soluta est a viro. |
| 3 | Hoc igitur tantum nefas contra praeceptum Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, de dimittendis uxoribus, et aliis ducendis, ideo inolevisse dubium non est; quoniam nefandi tanti criminis operatores severissima canonica censura, ut oportet, non percelluntur. De qua re ita Innocentius papa in decretalibus scribit: «De his etiam, inquit, requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio aliis se matrimonio copularunt; quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel vivente uxore, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri; in tantum ut etiam hae personae, quibus tales coniuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legitur in Evangelio: Et qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur: similiter qui dimissam duxerit, moechatur [Matth. V, 32]. Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. |