monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XI. Post quot dies partus mulier ecclesiam ingredi, et post quantum temporis in carnis copulationem cum viro suo coniungi; et quod vir coniugi suae permistus, nonnisi primo aqua lotus ecclesiam debeat intrare. <<<     >>> XIII. Quod hi qui causa fornicationis, dimissis uxoribus suis, alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT XII. Quod nisi causa fornicationis, ut Dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda.

1 Varias ob causas quidam suas dimittere solent uxores. Quatuor quippe sunt, quibus feminae viris appetibiles fiunt, genus, prudentia, divitiae, et pulchritudo. Sunt namque nonnulli qui, dum liberae conditionis sortitos se putant esse uxores, si aliqua occasione postea servituti subactae fuerint, illico eas a iure coniugii scindunt: et hoc lege mundi faciunt, non lege Christi.
2 Sunt etiam alii qui dum prudentes, et formosas, et divites sortiuntur in coniugium, si postea aut mente captae, aut aliqua alia incommoditate corporis correptae, aut earum patrimonio prodiga effusione consumpto in paupertatem fuerint redactae, impudenter eas dimittunt, prudentibus, et pulchrioribus ac ditioribus delectantes. Quod ne fiat Domini sententia prohibetur, dicentis in Evangelio, quod qui uxorem suam, excepta causa fornicationis, dimiserit, moechetur: et qui dimissam duxerit, simili modo maechetur [Matth. XIX]. Sunt enim plerique laicorum, qui huic sententiae, imo legi Christi resultantes, libitum carni suae sibi legem facere non verentur.
3 Quod quantum nefas sit, et a religione Christiana remotum, ea quae sequuntur indicant.
4 Scribitur enim in Genesi: Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una [Gen. II, 24]. Et in Evangelio: Quod Deus coniunxit, homo non separet [Matth. XIX, 6]. Et Apostolus: His autem, inquit, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari; et vir uxorem non dimittat [I Cor. VII, 10]. Et paulo post: Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet: sicut in omnibus Ecclesiis doceo.
5 Circumcisus aliquis vocatus est; non inducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est; non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio vocatus mandatorum Dei. Unusquisque enim in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (Ibid., 17). Augustinus in libro de sermone Domini in monte (Lib. III, cap. 14): «Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii [Matth. V, 31]. Haec iustitia minor est Pharisaeorum, cui non est contrarium quod dicit Dominus: Ego autem dico vobis, quicunque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, maechatur, et qui solutam a viro duxerit, maechatur (Ibid., XIX, 7). Non enim qui praecepit dari libellum repudii, hoc praecepit, ut uxor dimittatur; sed, qui dimiserit, inquit, det illi libellum repudii: ut iracundiam temerariam proiicientis uxorem, libelli cogitatio temperaret. Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle dissidium. Et ideo ipse Dominus alio loco interrogatus, ita respondit: Hoc Moyses propter duritiam cordis vestri fecit (Ibid.). Quantumvis enim durus esset qui vellet dimittere uxorem, cum cogitaret libello repudii dato iam sine periculo eam posse alteri nubere, facile placaretur. Dominus ergo ad illud confirmandum, ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit: caeteras vero universas molestias, si quae exstiterint, iubet pro fide coniugali, et pro castitate fortiter sustineri; et moechum dicit etiam virum, qui eam duxerit, quae soluta est a viro.» Et paulo post (Cap. 16): «Nihil enim iniquius quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincatur fornicari. Occurrit enim illud: In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas [Rom. II, 1]. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abiicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus; quod similiter etiam de femina dixerim.»
6 Hieronymus in commentariis Matthaei evangelistae (In cap. XIX, v. 4): «Interrogatus Dominus dixit: Non legistis quia qui fecit, ab initio masculum et feminam fecit eos? Hoc in exordio Geneseos scriptum est. Dicendo autem masculum et feminam, ostendit secunda vitanda coniugia. Non enim ait masculum et feminas fecit, quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortio necteretur. Propter hoc dimittet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae [Matth. XIX, 5]. Similiter ait: Et adhaerebit uxori suae, non uxoribus. Et erunt duo in carne una. Praemium nuptiarum est e duabus unam carnem fieri. Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Deus coniunxit unam faciendo carnem viri et feminae, hanc homo non potest separare, nisi forsitan Deus solus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittit. Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes. Dicunt illi, Quid ergo mandavit Moyses dari libellum repudii, et dimittere (Ibid., 7)? Aperiunt calumniam quam paraverant. Et certe Dominus non propriam sententiam protulerat, sed veteris historiae, et mandatorum fuerat recordatus Dei: Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic (Ibid. 8). Quod dicit istius modi est. Nunquid potest Dominus sibi esse contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est: sed Moyses cum videret propter desiderium secundarum coniugum, quae vel ditiores vel iuniores, vel pulchriores essent, alibi indulgere primas uxores, aut interfici, aut malam vitam ducere: maluit intercedere discordiam, quam odia et homicidia perseverare.» Et paulo post: «Dicunt ei discipuli: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Grave pondus est uxorum, si, excepta causa fornicationis, eas non licet dimittere.
7 Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si iurgatrix, et maledica; istiusmodi tenenda erit? velimus nolimus, sustinenda est.»
8 Ex evidentissimis indiciis comprobatum est uxores, nisi causa fornicationis interveniente, penitus dimitti nec posse, nec debere. Sicut enim viri nulla adversitate fracti, nulla adversitate corporis corrupti, ab uxoribus suis se patiuntur dimitti, aut negligi; ita nihilominus propter quasdam adversitates et calamitates, nisi, ut praemissum est, causa fornicationis, viri uxores suas dimittere, aut negligere sine periculo animae suae non possunt.
9 Et sicut pudicis et honestis feminis moris est, virorum suorum infirmantium, et longa aegritudine tabescentium lectulis iugiter assidere, eisque famulari, et pro viribus opitulari, et in nullo a coniugalis thori fide deficere; ita prorsus decet, et Christianae professioni congruit, ut viri eamdem vicem uxoribus suis rependant.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.116

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, XI. Post quot dies partus mulier ecclesiam ingredi, et post quantum temporis in carnis copulationem cum viro suo coniungi; et quod vir coniugi suae permistus, nonnisi primo aqua lotus ecclesiam debeat intrare. <<<     >>> XIII. Quod hi qui causa fornicationis, dimissis uxoribus suis, alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik