| 1 | [[Quanquam populus fidelis ab oneribus legis, quibus adhuc propter incredulitatem suam Iudaicus deprimitur populus, per gratiam Christi sit immunis, quoniam spiritualis est, et spiritualiter legem intelligit et diiudicat, sunt tamen quaedam quae mos Christianus salvo mystico intellectu, ob honestatem munditiamque corporis, iuxta legem hactenus servat. Sicut est de mulieribus parturientibus ab ingressu templi se cohibentibus, similiter et de his quae menstruum fluxumque sanguinis patiuntur, apud plerasque provincias propter immunditiam carnis ab aedibus se nihilominus basilicae arcentibus. Et licet haec, ut beatus papa Gregorius docet, spiritaliter sint intelligenda, non est tamen indecens, nec inhonestum, nec spirituali intellectui contrarium, si iuxta priscorum Christianorum usum ad litteram, propter id quod praemissum est (Quod praemissum est. Ita edidi, cum in priori editione legeretur quod permissum est.), observentur.] ]Scribit ergo idem papa Gregorius [Lib. XII, epist. 12; et Beda Hist. Angl. lib. I, cap. 27.]consulenti Augustino Anglorum episcopo: «Cum enixa fuerit mulier, post quot dies ecclesiam intrare debeat, Testamenti Veteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus triginta tribus, pro femina autem diebus sexaginta sex, debeat abstinere [Debeat abstinere. In codice Clarom. hoc loco describitur continenter quod sequitur in Gregorii epistola ad haec verba, Prava autem.].» Et paulo post: «Prava autem, inquit, in coniugatorum moribus consuetudo obrepsit, ut contemnant eos lactare quos gignunt, aliisque mulieribus ad nutriendum tradant: quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum; quia dum continere se nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. (Ibid., paulo post.) Vir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet: lex autem veteri populo praecepit, ut mistus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare. Quod tamen intelligi spiritaliter potest; quia mulieri vir miscetur, quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur: quia nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluptatis videt. Quamvis de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur: Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae coniugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenterque abstinere.» Hic contra illos [Hic contra illos. Haec et pluribus verbis, et melius descripta habentur in cod. Cl. «Si qui forte incontinentes existant, quia ante ablactationem illius qui gignitur, ad concubitum uxoris accedere, et post admistionem propriae coniugis ante lavacri purificationem irreventer ecclesiam intrare posse et debere contendant, sollicite perpendant quantum huiuscemodi incontinentiam oracula divina, et tanti egregii doctoris documenta inhibeant. Sunt igitur nonnulli, quod emendatione dignum est, qui a coitu uxorum surgentes, postposita lavacri purificatione, irreverenter ecclesiam ingrediuntur, et non solum ad sacrosanctum altare accedunt indiscrete, verum etiam corpus et sanguinem Domini indifferenter accipiunt. Quapropter intelligant necesse est, quod in ecclesiam Christi reverenter oporteat ingredi, eiusque corpus et sanguis nonnisi mundo corpore puroque corde salubriter debeat percipi.»]agitur, qui a coitu uxorum surgentes, irreverenter ecclesiam ingressi, non solum ad sacrosanctum altare indiscrete accedunt, verum etiam corpus et sanguinem Domini indifferenter sumunt. |
| 2 | Intelligant ergo, quod ecclesiam Christi ingressi, corpus et sanguinem eius non nisi mundo corpore, puroque corde percipere debeant. |