Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT X. Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
| 1 | Ezechiel propheta, cum bona viri iustificata enumeraret, sexto loco ita intulit: Ad mulierem menstruatam non accesserit [Ezech. XVIII, 6]. Quem locum ita beatus Hieronymus exponit: «Per singulos, inquit, menses gravia atque torpentia mulierum corpora, immundi sanguinis effusione relevantur. Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti foetus vitium seminis trahere; ita ut leprosi et elephantiosi ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corpora parvitate vel enormitate membrorum sanies corrupta degeneret. Praecipitur ergo viris ut non solum in alienis uxoribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege coniungi, Scriptura dicente: Crescite et multiplicamini, et replete terram [Gen. I, 18], certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quandoque ab uxoribus sit abstinendum. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: Tempus, inquit, amplexandi; et tempus longe fieri a complexibus [I Cor. VII] [Eccles. III, 5]. Caveat ergo et uxor ne forte victa desiderio coeundi celet virum ; et maritus ne vim faciat uxori, putans omni tempore subiectam sibi debere esse coniugii voluptatem.» Unde et Paulus: Ut noverit, inquit, unusquisque vas suum possidere, in sanctificatione et iustitia [I Thess. IV, 4]. Augustinus in libro sermonum ad populum. «Quotiescunque, inquit, dies Dominicus venerit, aut festivitatis, nullus uxorem suam cognoscat. Quoties sanguinis fluxum patiuntur mulieres, similiter observandum est; quia qui tunc concepti fuerint, aut daemoniaci, aut curvi, aut epileptici erunt. Et si animalia sine intellectu non se coniugunt, nisi certo et legitimo tempore, quanto magis homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei creati sunt, debent se observare?» |
| 2 | Scribitur etiam in Levitico: Mulier quae redeunte mense patitur fluxum seminis, septem diebus separanitur. Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperam; et in quo dormierit, vel sederit in diebus separationis suae, polluetur. Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua; et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperam. |
| 3 | Omne vas super quod illa sederit, quisquis tetigerit, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperam. Si coierit vir cum ea tempore menstruali, immundus erit septem diebus: et omne stratum in quo dormierit, polluetur. Mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quandiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi in tempore menstruo; omne stratum in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. |
| 4 | Quicunque tetigerit eam, lavabit vestimenta sua; et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperam. Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditias, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. Item ibi: Ad mulierem quae menstrua patitur, non accedes: nec revelabis foeditatem eius. |
| 5 | Item ibi: Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem eius, ipsa peribit quae aperuit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui [Lev. XV, 19]. |
| 6 | Cum enim Apostolus dicat: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt [Rom. XV, 4]: et lex spiritalis sit, et spiritaliter intelligi debeat, in hoc loco sicut praemissa sanctorum Patrum documenta declarant, et superficies litterae demonstrat, salvo spiritali intellectu, viris omnino ab uxoribus menstruum patientibus est abstinendum. |