monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19 > 9
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, VIII. De incestis. <<<     >>> X. Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT IX. Contra impudicos qui dicunt, cum genitalia a sapientissimo creatore Domino sint creata, cur mutuus patiatur ardor, et non potius pro uniuscuiusque libitu libido exerceatur.

1 Non desunt suae libidini vacare volentes, qui dicant: Genitalia membra ideo a summo opifice Deo in utroque sexu creata sunt, ut pariter commisceantur: quid ergo delinquimus, si pro libitu nostro concubitus exercemus? Quod qui dicunt, perpendant necesse est, quod non solum genitalia, verum etiam et caetera corporis membra ideo Deus creaverit, ut his licita, non illicita agantur: [membris igitur suis quandiu quis ordinabiliter, et sua lege utitur, procul dubio bonis bene utitur: at si] ea in illicitos, et extraordinarios usus converterit, bona quibus bene uti debuit, in sui perniciem retorquet.
2 Scribit itaque beatus Hieronymus contra obiecta Ioviniani (Lib. I) dicentis: Cur, inquit, creata sunt genitalia, et sic a conditore sapientissimo creati sumus, ut mutuum nostri patiamur ardorem, et gestiamus in naturalem copulam? Ita periclitamur responsionis verecundia, et quasi inter duos scopulos, et quasdam necessitates et pudicitiae συμπληγάδας, hinc atque inde, vel pudoris vel causae naufragium sustinemus.
3 Poteram quidem dicere, quomodo posterior pars corporis et meatus, per quem alvi stercora egeruntur, relegatus est ab oculis, et quasi post tergum positus: [ita et hic qui sub ventre est, ad digerendos humores positus] quibus venae corporis irrigantur, a Deo conditus est. Compellor aliquid loqui, et insipiens fieri, sed vos me ut loqui audeam coegistis.
4 Dominus noster atque Salvator, cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est accipere; factus obediens usque ad mortem, et mortem crucis [Phil. II]; quid necesse erat ut cum his membris nasceretur, quibus usurus non erat, qui certe ut sexum ostenderet etiam circumcisus est? Cur Ioannem apostolum et baptistam sua dilectio castravit, quos viros nasci fecerat?
5 Qui in Christum credimus, Christi sectemur exempla. Et si noveramus eum secundum carnem; sed iam nunc non novimus eum. Item idem in expositione libri Ecclesiastae (Cap. III, v. 11). «Universa enim bona fecit Dominus in tempore suo: bonum est vigilare atque dormire; nec tamen semper vigilare atque dormire bonum est; quia vicissim iuxta dispositionem Dei, bonum est unumquodque, cum opus est.»
6 Ex quibus, non ut quidam aestimant, ad luxuriam et ad delicias instar animalium provocamur. Ait et Psalmographus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Item: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XXXI, 11 ] [et XLVIII, 13]. In libro quoque Tobiae: Hi namque, inquit, qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus, habet potestatem daemon super eos [Tob. VI, 16]. His enim testimoniis tantae impudentiae assertores convicti, intelligant, quod membris genitalibus a Deo bono creatis, non liceat ad uniuscuiusque libitum, sed ad ea pro quibus a Deo ordinabiliter instituta sunt, secundum eius voluntatem, tempore, et ordine suo uti.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.111

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik