Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT VIII. De incestis.
| 1 | Cum omnis illicitus concubitus incestus sit, multo magis concubitus cum propinquis Deoque dicatis feminis, habetur incestus: qui enim vel cum virginibus Deo sacratis, vel sanguine propinquis miscetur, incesti, id est, incasti iudicantur. Tandiu vero, ut Christiana religio, et auctoritas sanctae Ecclesiae sanxit, coniugia inter propinquos vitanda sunt, quandiu necessitudinum nomina perseverant. |
| 2 | Quoniam nunquam Christianis convenit, ut duae aut tres necessitudines, ut beatus ait Augustinus , in homine uno fiant. Auctoritate quippe sanctae Dei Ecclesiae, quam apostolis sibi traditam creditur observare, cui refragari fas non est; et mundanae legis censura, nec non et ipsius naturae honestissimo ordine perdocetur, propinquitatis coniugia usque in septimum gradum differenda: et tunc (ut idem beatus Augustinus in libro de Civitate Dei dicit) ne ipsa propinquitas longius abeat, et esse desistat, hanc matrimonii vinculo rursum colligari, et quodammodo fugientem revocari. |
| 3 | [Isidorus itaque de consanguinitate sic loquitur: «Cuius series septem gradibus dirimitur hoc modo: filius et filia, nepos et neptis, pronepos et proneptis, abnepos et abneptis, adnepos et adneptis, trinepos et trineptis, trinepotis filius et trineptis filia. Haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens, usque ad ultimum gradum sese subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii repetit, et quodammodo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum gradum generis consanguinitas constituta est, ut propinquitas generis tot gradibus terminaretur.»] |
| 4 | Item papa Gregorius Iunior in decretalibus suis, inter caetera eos qui de propria cognatione uxores ducunt, apostolico anathemate percellit, dicens : «Si quis fratris uxorem duxerit in coniugio anathema sit: et responderunt omnes ter, Anathema sit. Si quis nuptam duxerit in coniugio, anathema sit: et responderunt omnes, Anathema sit. Si quis novercam aut nurum suam duxerit in coniugio, anathema sit: et responderunt omnes ter, Anathema sit. Si quis consobrinam duxerit in coniugio, anathema sit; et responderunt ter omnes, Anathema sit. Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit: et responderunt ter omnes, Anathema sit.» At si quis obiicere voluerit aliter beatum papam Gregorium de gradibus propinquitatis Augustino Anglorum episcopo scripsisse , noverit illum non ut auctoritati Ecclesiae contrairet, sed potius ut eidem rudi populo consuleret, id fecisse. |
| 5 | Quia ergo Christianis incesta coniugia omnino sint vitanda, aperte demonstratur. Ut quid igitur appetitur tale coniugium, ubi et culpa innuitur, et mundanae dignitatis nobilitas infamiae denotatur? Denotatur dico, quia qui tali coniugio innectitur, denobilitatur, et filii qui ex tali coniugio nascuntur, in haereditatem secundum humanae legis censuram non admittuntur. |
| 6 | Porro inde necesse est, ut unusquisque fidelis huiuscemodi incesta coniugia caveat; ne id quod licite, et inculpabiliter potest cum aliis, id illicite, et culpabiliter gerendo cum propinquis, et peccati lapsum incurrat, et apostolico anathemate percellatur. |