| 1 | Si causa prolis uxor ducitur, et commistio maris et feminae amore filiorum, non ardore libidinis debet exerceri, postquam fructum oriundae prolis tumefactus uxoris venter indicaverit, quid coitus cum uxore, iam nisi aestum libidinis demonstrat? Nonne ab huiuscemodi coitu abstinere nolenti quodammodo dicit Dominus: Si causa liberorum uxorem duxisti, iam me operante adeptus es quod voluisti; utquid operi meo morbidae libidinis quidquam superaddere praesumpsisti? |
| 2 | Hi autem qui cum praegnantibus uxoribus licenter coire posse contendunt, legant beatum [Ambrosium in Expositione Lucae evangelistae ita scribentem: «Quid mirum, inquit, de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur, generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi. Siquidem ubi semel gravem alvum sibi senserint, et genitali alvo semen perceptum, iam nec concubitui indulgent, nec lasciviam amant, sed curam parentis assumunt. At vero homines nec conceptis, nec Domino parcunt: illos contaminant, hunc exasperant. Priusquam, inquit, te formarem in utero, novi te, et in vulva sanctificavi te ([Ier. XV]. Ad cohibendam petulantiam tuam manus quondam tui auctoris in utero hominem formantis advertis? Ille operatur, et tu uteri secretum incestas libidine: vel pecudes imitare, vel Dominum (reverere). Quid de pecudibus loquar? terra ipsa a generandi opere saepe requiescit, et si impatienti hominum desiderio iactatis frequenter seminibus occupetur, imprudentiam mulctat agricolae, fecunditatem sterilitate commutat. Ita quidam in ipsis elementis ac pecudibus ab usu non cessare generandi naturae pudor est.» Legant etiam beatum] Augustinum in libro de Bono coniugali ita scribentem: «Sunt item viri usque adeo incontinentes, ut coniugibus nec gravidis parcant. Quidquid ergo inter se coniugati, immodestum, inverecundum, sordidumque gerunt, vitium est hominum, non culpa nuptiarum. Est etiam et cuiusdam sapientis sententia a beato Hieronymo approbata, hunc habens modum: «Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior.» In aliena quippe uxore omnis amor turpis, in sua nimius. |
| 3 | Sapiens vir iudicio debet amare coniugem, non affectu: regit impetus voluptatis, nec praeceps fertur in coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Certe qui dicunt se causa reipublicae, et generis humani uxoribus iungi, et liberos tollere, imitentur saltem pecudes. Et postquam uxorum venter intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. |
| 4 | Liquido igitur patet, quoniam sicut clarissimorum doctorum dicta sanciunt, et antiqui coniugati Patres in exemplum sunt, prorsus a coitu uxorum praegnantium sit abstinendum. At si quispiam contendere voluerit, se aut nolle, aut non posse, aut certe non debere huiuscemodi coitu abstinere, noverit quod culpa non careat concubitus cum uxore, quando non prolis, sed causa exercetur libidinis. |