monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, V. Quod viri in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debeant impendere. <<<     >>> VII. Contra eos qui a coitu uxorum praegnantium se minime abstinere debere contendunt.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT VI. Quod cum uxoribus carnis commistio, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis.

1 Audiant hoc fideles coniugati, apud quos in explenda cum uxoribus carnali voluptate, pene quidquid libitum est, licitum putatur: quod non expediat eis secundum ritum gentium quae ignorant Deum, in morbo desiderii vasa sua, id est coniuges suas, sed in sanctificatione et honore possidere, sicut plenissime sanctorum Patrum documenta subnexa declarant. Hieronymus in expositione Ecclesiastae (Cap. III, 5): «Nolite fraudare, inquit, invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi [I Cor. VII, 5]. Liberis scilicet dandam operam, et rursum continentiae.» Item idem in expositione Epistolae ad Galatas, immunditiam et luxuriam tractans, ita dicit: «Sequitur enim immunditiam comes luxuria. Quomodo enim in veteri lege de nefandis criminibus, quae in occulto fiunt, et ea nominare turpissimum est, ne et dicentis os et aures audientium polluerentur, generaliter Scriptura complexa est dicens: Verecundos, vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia: sic in hoc loco caeteras extraordinarias voluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non verecunde et cum honestate quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis serviatur, immunditiam, et luxuriam nominavit.» Notandum quod coitus cum uxore, nisi causa prolis fiat, immunditia et luxuria ab Apostolo nominetur.
2 Beatus quoque Augustinus in libro [De Nuptiis et Concup., cap. 8.], quem ad Valerium comitem scribit, exponens sententiam Pauli: Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum [I Thess. IV, 3]: ita dicit: «Non solum igitur coniugatus fidelis vase non utitur alieno, quod faciunt a quibus uxores appetuntur alienae; sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum; sed ut iste concubitus, qui nihil morbidae libidinis haberet adiunctum, si non praecedente peccato in eo periisset libertatis arbitrium; quod nunc ideo habet adiunctum, ut non sit causa voluptatis, sed necessitatis; sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis: quae voluptas [Quae voluptas. Lege, ut in margine prioris editionis legendum monuerat Acherius, quae voluntas.] in connubiis fidelium, non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de coniugio plenae fidelitatis; si autem non provenerit, pax erit coniugibus bonae voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est coniugem suam, procul dubio non possidet in morbo desiderii sicut gentes, quae ignorant Deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles, qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem frenat et cohibet; nec nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritaliter generandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subiiciat.»
3 Item idem in libro de Bono coniugali (Cap. 10): «Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis, et solus ipse nuptialis. Ille autem qui ultra istam necessitatem progreditur, iam non rationi, sed libidini obsequitur.» Item idem in eodem: «Nuptiarum quippe usus ita se habet, ut si quid in eis per carnis commistionem quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter factum fuerit, contaminatio sit.» Et paulo post (Cap. 6): «Coniugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam; concupiscentiae vero satiandae, sed cum coniuge propter thori fidem, venialem habet culpam. adulterium vero, sive fornicatio, lethalem habet culpam. Ac per hoc melior quidem ab omni concubitu continentia, quam vel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi (Cap. 7). Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere vero debitum coniugale nullius est criminis; exigere autem ultra generandi necessitatem, culpae venialis; fornicari porro, vel moechari, puniendi criminis; cavere debet chara castitas, ne dum sibi quaerit unde amplius honoretur, coniugi faciat unde damnetur.» Item idem in eodem (Cap. 16): «Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis: et utrumque non est sine delectatione carnali. Quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod est autem in sustentando victu illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus. Et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus. Et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo satius est mori fame quam idolothytis vesci, ita satius est defungi sine liberis quam ex illicito concubitu stirpem quaerere. Undecunque autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salvi erunt: semen enim hominis ex qualicunque homine Dei creatura est; et eo male utentibus, male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum nulla defensio est adulteriorum, sic mali filii coniugatorum, nullum crimen est nuptiarum.» Item idem in libro de Doctrina Christiana (Lib. III, cap. 18): «Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata; inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum singulis coniugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum, quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu non nisi salutem corporis, sic in concubitu non nisi procreationem filiorum intuebantur.»
4 Gregorius in libro Pastorali (Part. III, cap. 28): «Admonendi sunt coniuges, ut suscipiendae prolis se meminerint causa coniunctos, et cum immoderate admistioni servientes, propagationis articulum in usum transferunt voluptatis, perpendant, ut per hoc, quod licet extra non exeant, in ipso tamen coniugio et coniugii iura transcendant. Unde necesse est, ut crebris exorationibus defleant, quod pulchram copulae speciem admistis voluptatibus foedant; hinc est enim quod peritus medicinae coelestis Apostolus, non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat; et unaquaeque suum virum habeat [I Cor. VII, 1]. Qui enim fornicationis metum permisit [Metum permisit. Acherius in margine monet alias legi praemisit, quae quidem tam bona est, quam haec mala.], profecto non stantibus praeceptum contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus ostendit. Unde adhuc infirmantibus subdit: Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro (Ibid., 3). Quibus dum in magna honestate coniugii aliquid de voluptate largiretur, paulo post adiungit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid., 6). Culpa quippe esse innuitur, quod indulgere prohibetur. Sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc illicitum quid agatur; sed hoc quod est licitum, sub moderamine non tenetur.» Exemplum Loth, qui ne cum Sodomis quasi in incendio libidinis deperiret, non ad montem castitatis conscendit, sed in Segor mansit coniugii [Gen. XIX]. Legitur etiam in historia Anglorum [Bedae Hist. Angl. lib. I, cap. 27 et Greg. epist. 31, lib. XII.], ita beatum Gregorium ad consulta Augustini scripsisse: «Oportet itaque legitima carnis copula ut causa sit prolis, non voluptatis; et carnis commistio, procreandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent coniuges etiam de sua commistione quod defleant.»
5 Quod quia deflendum esse tot tantaque documenta perhibent, caveri prorsus oportet. Quapropter attendant coniugati quod ipse coitus cum uxore, si non amore suscipiendae prolis, sed causa libidinis existit, fletu opus habeat.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.102

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, V. Quod viri in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debeant impendere. <<<     >>> VII. Contra eos qui a coitu uxorum praegnantium se minime abstinere debere contendunt.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik