| 1 | In praecedenti capitulo de fide conservanda inter virum et uxorem breviter collectum; in hoc quoque sequenti de diligendis a viris uxoribus amore casto restat colligendum. Legitur in Proverbiis: Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae. Cerva charissima, et gratissimus hinnulus; ubera eius inebrient te omni tempore, et in amore illius delectare iugiter [Prov. V, 18, 19]. Et in Ecclesiaste: Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole, omni tempore vanitatis tuae [Eccles. IX, 9]. Petrus vero Apostolus ait: Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasi muliebri impertientes honorem; tanquam cohaeredibus gratiae vestrae, ut non impediantur orationes vestrae [I Petr. III, 7]. Paulus quoque: Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam [Coloss. III, 19]. Item, idem: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam: ita et viri debent diligere uxores suas, sicut corpora sua [Ephes. V, 29]. Augustinus quoque in libro ad Valerium contra Pelagium : «Dubitari non potest, naturali ordine viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait: Caput mulieris vir. Et, Mulieres, subditae estote viris vestris [Coloss. III, 18]. Et apostolus Petrus: Quomodo, inquit, Sara obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans [I Petr. III, 6]. Quod licet ita se habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius tamen pluralitatem videmus in subditis; tamen plures feminae uni viro nunquam licite iungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, coniux non potest esse, sed meretrix (Cap. 10). Quoniam sane non tantum fecunditas, cuius fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cuius vinculum est fides, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus coniugatis. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam [Coloss. III, 19]. Huius procul dubio sacramenti res est, ut masculus et femina connubio copulati, quandiu vivunt, inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a coniuge coniugem dirimi.» Hieronymus in libro contra Iovinianum (Lib. I): «Si, inquit, Christus sancte, si caste, si absque ulla macula Ecclesiam diligit, viri quoque in castitate uxores suas diligant; et sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore [I Thess. IV].» Ambrosius in libro primo, cuius titulus est, De Abraham: ubi eiusdem Abrahae hospitalitatem quam angelis exhibuit, describit [Gen. XVIII, 6], ita dicit (Lib. I, cap. 5): «Et dixit Sarae: Festina, et consperge tres mensuras similaginis, et fac subcineritia. Bonus maritus exsortem religiosi muneris esse non patitur uxorem; nec avare sibi totum munus usurpat. Recte igitur et pietatis et verecundiae causa servatur. Quod pietatis est, vult esse commune; quod pudoris est, integrum manet Sarae. Ante tabernaculum vir hospitum explorat adventum; intra tabernaculum Sara tuetur feminae verecundiam, et opera muliebria toto exercet pudore. Foris maritus invitat, intus Sara adornat convivium; nec solum ipse festinat Abraham, sed etiam festinandum dicit uxori, sociam devotionis ostendens, nec fide disparem.» |
| 2 | Qui ergo magis pulchritudinem corporis, et desiderium voluptatis quam decorem mentis in uxoribus diligunt, audiant quid praefatus Ambrosius in memorato primo libro dicat (Lib. I, cap. 2): «Docetur quisque non magnopere decorem quaerendum coniugis, qui viro plerumque necem gignere solet. Non enim tam pulchritudo mulieris quam virtus eius et gravitas delectat virum. Qui suavitatem quaerit coniugii, non superiorem censu ambiat quam necessitates non teneant maritales; non monilibus ornatam, sed moribus.» Augustinus in libro de Sermone Domini in monte (Cap. 15): «Invenitur, inquit, bonus Christianus diligere in una femina creaturam Dei, quam renovari et reformari desiderat; odisse autem coniunctionem copulationemque corruptibilem atque mortalem, hoc est diligere in ea quod homo est, odisse quod uxor est.» Et paulo post: «Potest igitur Christianus cum coniuge concorditer vivere: sive indulgentiam carnalem cum ea supplens, quod secundum veniam, non secundum debitum, dicit Apostolus: sive filiorum propagationem, quod iam nonnullo gradu potest esse laudabile; sive fraternam societatem sine ulla corporum commistione, habens uxorem tanquam non habens, quod est in coniugio Christianorum excellentissimum atque sublime: ut tamen oderit in ea nomen temporalis necessitatis, et diligat sempiternae beatitudinis.» Scribit etiam idem ad Valerium comitem : Absit ergo ut fidelis homo, cum audit ab Apostolo, Diligite uxores vestras [Coloss. III, 19], concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in seipso debet diligere, audiens alterum Apostolum: Nolite diligere mundum, et nec ea quae in mundo sunt [I Ioan. II, 15].» |