monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19 > 9 > 20 > 10 > 4
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, III. Quod coniugatis carnali copulae indifferenter servire non conveniat. <<<     >>> V. Quod viri in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debeant impendere.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT IV. De conservanda fide inter virum et uxorem: et quod non liceat [neque pellicem, neque] concubinam habere.

1 Non convenit Christianae religioni ut unus multas, aut una diversos in uno corpore societ. Apud Iudaeos nempe et quosdam alios incredulos haec impudica consuetudo perdurat. Non enim fas est, neque decet Christianum, relicta coniugalis thori fide, per diversa scorta vagari. Quod etiam ea quae sequuntur, fieri non debere demonstrant.
2 Ait autem Dominus per Malachiam: Hoc rursus fecistis. Operiebatis lacrymis altare Domini, fletu et gemitu; ita ut non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti. Et haec particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum eius spiritus? Et quid unusquisque quaerit, nisi semen Dei? Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere [Malac. II, 13]. Et Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat: similiter et uxor viro [I Cor. VII, 3]. Et paulo post: Nolite, inquit, fraudare invicem: nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi.
3 Et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram (Ibid., 5). Item idem: Mulier, inquit, non habet sui corporis potestatem, sed vir. Et vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier (Ibid., 4).
4 Augustinus in libro de Bono coniugali (Cap. 11): «Decus ergo coniugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fidem; hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus dicendo: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat; et quod vult faciat, non peccat si nubat [I Cor. VII, 28]. Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio, propter illa quae supra diximus, secundum veniam conceditur.» Item idem in eodem (Cap. 23): «Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu maculari: quae qui non observant, contra praeceptum Domini faciunt, et ob hoc extorres sunt a virtute obedientiae.» Item (Cap. 6): «Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus vitandos, mutuam quodammodo servitutem; ut et si alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit.
5 Et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir.» Item idem in eodem (Cap. 3): «Si ergo servatur fides honoris, et obsequiorum invicem debitorum ab alterutro sexu, etiam si languescentibus, et prope cadaverinis utriusque membris, animorum tamen rite coniugatorum, tanto sincerior quanto potentior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseveret.» Item idem in libro de decem chordis (Cap. 9): «Intuemini sermonem Dei: Non moechaberis [Exod. XX, 14]. Nolite moechari post uxores vestras, quia non vultis ut moechentur post vos uxores vestrae. Nolite ire vos quo sequi non vultis. Sine causa vos excusare conamini, quando dicitis: Nunquid eo ad uxorem alienam? Ad ancillam meam eo. Vis ut dicat uxor tua tibi: Nunquid eo ad virum alienum, ad servum meum eo? Dicis: Non est uxor aliena ad quam vado. Absit ut dicat hoc illa; melius enim ut doleat de te quam imitetur te. Illa enim casta et sancta femina, et vere Christiana est, quae dolet fornicantem virum, et non dolet propter carnem, sed propter charitatem dolet. Non ideo non vult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit; nam si propterea non facit, ut non facias, si feceris, faciet. Si autem Deo illud debeat, si Christo illud debeat, quod tu exigis, et ideo reddit, quia iubet ille, etsi fornicatur vir, castitatem illa Deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum; loquitur intus huiusmodi verbis: De iniuriis viri tui torqueris: quod tibi enim facit, dole, sed ipsum noli imitari, ut male facias; sed ipse te imitetur in bono. Nam in eo quod male facit, noli eum putare caput tuum, sed me. Nam si in eo quod male facit, caput est, secuturum est corpus caput suum; eunt ambo in praeceps. Ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput Ecclesiae Christum. Huic debet charitatem suam, huic defert honorem suum. Absens sit vir, praesens sit vir, non peccat illa, quia nunquam est absens, cui debet ut non peccet.»
6 Item idem in libro de adulterinis coniugiis (Lib. II, cap. 8). Illi, inquit, quibus displicet, ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt maximeque in hac causa mundi legibus subditi esse quam Christi, legant quid imperator Antonius, non utique Christianus, de hac re constituerit. Ait enim inter reliqua: «Periniquum enim mihi videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet; quae res potest et virum damnare, et ob confessionem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere.» «Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis, quanto castiores quaerit coelestis patria et societas angelorum.»
7 Beda in Expositione Proverbiorum: «Cerva charissima, et gratissimus hinnulus [Prov. V, 19]. Illa, inquit, sit tibi semper charissima coniux, quae sicut cerva serpentes, ita persequatur scorta, et suis effuget ab aedibus.» Hieronymus in Epistola de morte Fabiolae (Epist. 30): «Quidquid, inquit, viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est; et vir moechus tenendus: si quis meretrici iungitur, unum corpus facit. Ergo quae scortatori, impuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae sunt Christi. Aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos viris pudicitiae fraena laxantur; et solo stupro atque adulterio condemnato, passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur: quasi culpam dignitas faciat, non voluptas. Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris: eadem servitus pari conditione censetur.
8 Scribit autem et Lactantius [Et Lactantius. Haec sanc Lactantius, de vero Cultu, lib. VI, cap. 23, sed non iisdem verbis.]: «Cum quis habet uxorem, neque servam neque liberam habere poterit, ut matrimonio fidem servet. Neque enim, ut viris publicatio est, sola mulier adultera est, quae virum habens ab altero polluitur: dum divina lex ita duos in unius matrimonii corpore coniunxerit, ut adulter sit quisquis compagem corporis in diversa detraxerit. Iniquum est enim ut vir id exigat ab uxore, quod praestare non possit.» Ambrosius in libro de Abraham (Lib. I, cap. 3): «Imitemur ergo Abraham, ut haeredes simus terrae per iustitiam fidei, per quam ille mundi haeres factus est. Sed fortasse dicat aliquis: Quomodo Abraham nobis imitandum proponis, cum de ancilla susceperit filium? Aut quid sibi hoc vult, ut tantus vir huic errori fuerit obnoxius. cuius tanta opera miramur? Sed consideremus primum, quia Abraham ante legem Moysi, et ante Evangelium fuit; nondum interdictum adulterium videbatur. Poena criminis ex tempore legis est quae crimen inhibuit; nec ante legem ulla est rei damnatio, sed ex lege. Deus in paradiso licet coniugium laudaverit, non adulterium damnaverat. Habes unam Abrahae defensionem. Secunda illa est, quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit torum, sed studio posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat generis humani. Erat etiam religionis ne quis non reddidisse videretur debitum naturae.»
9 Vos ergo moneo, viri maxime, qui ad gratiam Domini tenditis, non coniungi adulterino corpori; qui enim se meretrici coniungit, unum corpus est. Nec dare hanc occasionem divortii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum: omne stuprum adulterium est; nec viro licet quod mulieri non licet. Eadem a viro quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in ea quae non sit legitima uxor commissum fuerit, adulterii damnatur crimine.
10 Ergo advertistis quid debeatis cavere, ne quis sacramentis se indignum praebeat. Accipite etiam illud: quia huiusmodi intemperantia solvit charitatem coniugii, superbas ancillas facit, iracundas matronas, discordes, contumaces, concubinas procaces, inverecundos maritos. Simul ut de domino conceperit ancilla, spernit dominam suam tanquam ditior partu; domina se despici dolet; maritum auctorem iniuriarum suarum arguit.
11 Patet nempe quod inter virum et uxorem par pudicitiae forma, et coniugalis tori fides sit conservanda; neque fas sit viro, aut causa prolis, aut causa luxuriae cum altera, neque mulieri cum altero vinculum coniugale dissolvere.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.94

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, III. Quod coniugatis carnali copulae indifferenter servire non conveniat. <<<     >>> V. Quod viri in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debeant impendere.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19 > 9 > 20 > 10 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik