monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, II. Ut qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti studeant accedere. <<<     >>> IV. De conservanda fide inter virum et uxorem: et quod non liceat concubinam habere.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT III. Quod coniugatis carnali copulae indifferenter servire non conveniat.

1 Sunt plerique coniugalem ducentes vitam, qui tempora coeundi et non coeundi cum uxoribus pudicissime discernere student; sunt etiam qui huius discretionis modum non solum habere renuunt, quin potius se castigantibus et redarguentibus impudenter obiicere solent. Uxores, inquiunt, nostrae nobis lege coniunctae sunt; si pro libitu nostro eis quando et qualiter volumus, utimur, non peccamus.
2 Maioris autem criminis rei efficimur, si ab uxorum amplexibus abstinemus, et filios, quos generare debuimus, non generamus. Quod dico, saepissime mihi obiectum est; quorum impudentissimae assertioni, imo libidinosae voluntati, quam sibi huiuscemodi facere legem gestiunt, renititur Ecclesiastes dicens: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus [Eccles. III, 5]. Et Apostolus: Tempus, inquit, breve est; reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes.
3 Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII, 30].
4 [Scribit itaque Hieronymus in Expositione Ezechielis prophetae: «Praecipitur ergo, inquit, viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege coniungi Scriptura dicente: Crescite, et multiplicamini, et replete terram ([Gen. I, 28], certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quandoque ab uxoribus sit abstinendum. Quod quidem et Ecclesiastes sonat: Tempus, inquit, amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus [Eccles. III, 5]. Caveat ergo uxor ne forte victa desiderio coeundi, celet virum [Celet virum. In his emendandis etsi haud admodum utilem operam nostram intelligimus, propterea quod inter lectores paucissimi erunt quos talia tangant; quia tamen nihil, cui quidem medelam afferre possimus, corruptum relinquere animus est, ex ineptissima sententia idoneam effici posse monemus unius verbi mutatione; nam si legatur cogat virum, apparet ex mente scriptoris parem esse mariti et uxoris conditionem quantum ad id quod Paulo auctore matrimonii debitum vocant, ac neutri licere id ab altero, certis quidem temporibus, importunitate, vel per vim corpori illatam exigere. Infra c. 10, ubi idem eloquium exscribitur, monet Acherius alias legi, illiciat virum, quod non displicet.], et maritus ne vim faciat uxori, putans omni tempore subiectam sibi debere esse coniugii voluptatem.»]
5 Papa enim Gregorius in libro Pastorali (Part. III, cap. 28): «Admonendi namque sunt coniugiis obligati, ut cum vicissim quae sunt alterius cogitant, sic eorum quisque studeat placere coniugi, ut non displiceat conditori: sic ea quae huius mundi sunt, agant, ut tamen appetere quae Dei sunt, non omittant. Sic de bonis praesentibus gaudeant, ut tamen intentione sollicita mala aeterna pertimescant. Sic de malis temporalibus lugeant, ut tamen consolatione integra spem [In bonis futuris. Alias, ait Acherius, in bonis perennibus; quod magis placet. Statim voculam se expunximus post verbum cognoscunt. Haud ita multo post, ubi se contingere habetur, haud paulo melior lectio erat in margine aeternis se coniungere; item infra, quo loco servet quae Dei sunt; nam illic verbum speret, quod alias reperi monuit Acherius, tam aptum est quam hoc servet ineptum.]in bonis futuris figant: quatenus dum in transitu cognoscunt esse * quod agunt, in mansione quod appetunt, nec mala mundi cor confringant, cum spes bonorum coelestium roborat; nec bona praesentis vitae decipiant, cum suspecta subsequentis iudicii mala contristant. Itaque animus Christianorum coniugum et infirmus et fidelis, qui et plene temporalia despicere non valet, et tamen se contingere * per desiderium valet, quamvis in delectatione carnis interim iaceat, supernae spei refectione convalescat. Et si habet quae mundi sunt in usu itineris, servet * quae Dei sunt in fructu perventionis. Nec totum se in hoc quod agit inferat, nec ab eo quod robuste sperare debuit, funditus cadat: quod bene ac breviter Paulus exprimit, dicens: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes [I Cor. VII, 30]. Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam in prava opera a melioris intentionis rectitudine eius amore flectatur. Uxorem quasi non habendo habet, qui transitoria cuncta esse conspiciens, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat. Non flendo flere est, sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit aeternae spei consolatione gaudere. Et rursum non gaudendo gaudere est, sic de infimis animum attollere, ut tamen nunquam desinat summa formidare. Ubi apte quoque paulo post subdidit: Praeterit enim figura huius mundi (Ibid., 31); ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando et ipse non potest, quem diligitis, stare. Incassum ergo cor quasi manens figitis, dum fugit ipse quem amatis. Admonendi sunt coniuges, ut ea in quibus sibi aliquando displicent, et patienter invicem tolerent, et exhortantes invicem salvent. Scriptum namque est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Gal. VI, 2]. Lex quippe Christi charitas est: quia ex illo nobis et largienter sua bona contulit, et aequanimiter mala nostra portavit. Tunc ergo legem Christi et eius mandata imitando complemus, quando et nostra bona benigne conferimus, et nostrorum mala pie sustinemus.»
6 His ergo quae supra memorata sunt auditis, diligenterque perspectis, omittant impudici coniugati voluptuosum libitum suum sibi facere legem; et discant ex praemissis auctoritatibus, quod eos non oporteat suis immoderate uti debere uxoribus.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.91

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, II. Ut qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti studeant accedere. <<<     >>> IV. De conservanda fide inter virum et uxorem: et quod non liceat concubinam habere.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik