monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, PRIMUM. Quod coniugium a Deo sit institutum; et non sit appetendum causa luxuriae, sed liberorum procreatione . <<<     >>> III. Quod coniugatis carnali copulae indifferenter servire non conveniat.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT II. Ut qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti studeant accedere.

1 Quidam laicorum amore libidinis superati, quidam vero ambiendi honoris terreni cupiditate ducti, imo praestolandi tempus, quo honores mundi nancisci valeant, interim in coeno luxuriae se volutantes, antequam ad copulam connubii accedant, diversissimis modis se corrumpunt, et virginale decus, quod usque ad tempus legitimae uxoris accipiendae conservare debuerant, amittunt, nec non et benedictione, qua Deus copulae primorum hominum benedixit, et ea quae nunc in Ecclesia per sacerdotum ministeria [Sacerdotum ministeria. Ita emendavimus: ex coniectura quidem, sed quae fallere nequeat: antea legebatur mysteria.]secundum canonicam auctoritatem, et sanctae Romanae Ecclesiae morem nupturis exhibetur, se privant.
2 Unde etenim damnanda consuetudo inolevit, ut perraro sponsus et sponsa in missarum celebratione, secundum praemissum ordinem, benedicantur. Nam et filii, qui ex tali concubitu generati sunt, licet uterque parens liberae sit conditionis, in haereditate tamen cum fratribus ex legitimo matrimonio natis, quod dolendum est, minime iuxta mundanae legis censuram, succedere valent.
3 De qua re beatus Ambrosius in libro primo, cuius titulus est De Abraham, ita scribit: «Discant ergo homines coniugia non spernere, nec sibi sociare impares, ne huiusmodi suscipiant liberos, quos haeredes habere non possint; ut vel transfundendae haereditatis contemplatione, si nullo contuitu pudoris moventur, digno studeant matrimonio.» Audiant igitur qui uxores ducere cupiunt, qualiter angelus Raphael Tobiam de uxore sibi coniungenda instruxerit: Hi namque, inquit, qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemon super eos.
4 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea: nihil aliud nisi orationi vacabis cum ea. Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur daemon. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. Tertia autem nocte benedictionem consequeris, ut filii ex vobis incolumes procreentur. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris [Tob. VI, 16]. Si qui forte sunt qui in accipiendis caste uxoribus sacerdotalem parvipendere voluerint admonitionem, prorsus necesse est ut angelicam magnipendant instructionem.
5 Qui autem impuri et non casti, castas et puras volunt ducere uxores, audiant quid beatus Augustinus in libro Sermonum [De Verbis Dom. serm. 46, cap. 2.]dicat: «Vos qui ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris. Quales eas vultis invenire, tales vos debent et ipsae invenire. Quis iuvenis est qui non castam velit ducere uxorem? Et si accepturus est virginem, quis non intactam desiderat? Intactam quaeris, intactus esto. Puram quaeris, noli esse impurus. Non enim illa potest, et tu non potes. Si fieri non possit, nec illa posset. Quia vero illa potest, doceat te quia fieri potest. Et ut illa possit, Deus regit. Sed tu gloriosior eris, si feceris. Quare gloriosior? Illam premit parentum custodia, refrenat infirmioris sexus ipsa verecundia. Postremo leges timet, quas tu non times. Ideo gloriosior eris si feceris; quia tu si feceris, Deum times. Habet illa multa quae timet praeter Deum, tu solum Deum times. Sed tu quem times, maior est omnibus (Cap. 3). Ipse timendus est in publico, ipse in secreto. Procedis, videris; intras, videris; lucerna ardet, videt te; lucerna exstincta est, videt te; in cubiculum intras, videt te; in corde versaris, videt te. Ipsum time, illum cui cura est ut videat te, et vel timendo castus esto. Aut si peccare vis, quaere ubi te non videat, et fac quod vis.» Item idem in sermone ad populum, cuius titulus est de decem chordis (Cap. 20): «Noli, inquit, dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid vis agere: Adhuc uxorem non habeo, facio quod volo; non enim post uxorem meam pecco. Iam nosti pretium tuum; iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas. Abstine te a fornicationibus: ne forte dicas mihi: Ad fornicem vado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo; nec illud praeceptum violo quo dictum est: Non maechaberis [Exod. XX, 14], quia uxorem nondum habeo, nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum violo, ubi dictum est: Non concupisces uxorem proximi tui (Ibid., 17), quia ad publicum vado; in quod praeceptum incurro? Non invenimus chordam quam tangamus. Quo nervo ligemus fugitivum istum? Non fugiat, habet unde ligetur. Decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicut audivimus, ut diligamus Deum et proximum. Et duo illa, ad unum illud. Unum est autem: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris [Matth. VII, 14]. Intelligat sanctitas vestra. Etenim quod fieri tibi non vis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet. Si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, nonne facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factus est homo quam Deus. Ergo quomodo ipsi facio, inquis, Deo? Corrumpis teipsum. Et unde iniuriam Deo facio, quia corrumpo meipsum? Apostolum audi: Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? [I Cor. III, 16.] Hoc dicit Christianis, hoc dicit fidelibus: Si quis templum Dei corrupit, corrumpet illum Deus (Ibid., 17). Videtis quomodo minatur? Non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? Certe facis alicui quod pati non vis. Non est ergo quo evadatur. Tenetur ille qui se teneri non putabat.»
6 His igitur quae praelibata sunt diligenter perspectis, summopere studendum est coniugii copulam adeuntibus, ut nec clanculo cum meretricibus, nec palam cum ancillulis, antequam uxorio vinculo se innectant, corrumpantur: ut scilicet quia centesimum virginitatis nequeunt, saltim caste copulati tricesimum fructum a Domino percipere valeant.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.87

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, PRIMUM. Quod coniugium a Deo sit institutum; et non sit appetendum causa luxuriae, sed liberorum procreatione . <<<     >>> III. Quod coniugatis carnali copulae indifferenter servire non conveniat.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik