monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1
>>> Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, II. Ut qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti studeant accedere.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, CAPUT PRIMUM. Quod coniugium a Deo sit institutum; et non sit appetendum causa luxuriae, sed liberorum procreatione [Liberorum procreatione. Ut in indice capitum ita hic in codice Clar. additur, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit significata, quod in priori editione haud mirum est defuisse: quippe quae adornata est ad fidem codicis, in quo desiderabatur quidquid de Iobo exscripturi sumus ex codice Clarom.].

1 Cum Deus summe bonus, cuncta quae fecit, bona sint valde, dicente Scriptura: Et vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona [Gen. I, 31]: plerique quibusdam bonis a Deo bono creatis, quibus male utuntur, in malum sibi eadem bona convertere noscuntur. Innumerabilia quippe sunt, et ineffabilia eius bona; inter quae bonum esse coniugium, et in exordio creationis humanae a Deo esse institutum, cum liber demonstrat Geneseos, in quo legitur: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Ibid. II, 25). Item ibi: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam creavit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Ibid. I, 27). Et Salomon: A Deo, inquit, praeparatur viro uxor [Prov. XIX, 14]. Et in Evangelio: Non legistis, quia qui creavit ab initio masculum et feminam creavit eos?
2 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet [Matth. XIX, 6]. Et Paulus ad Corinthios: Si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit [I Cor. VII, 28]. Item idem ad Hebraeos: Honorabiles, inquit, nuptiae, et cubile immaculatum [Hebr. XIII, 4]. Quod autem si causa libidinis, et non potius fructu propaginis appetatur, tantum bonum in culpam convertatur, habes in libro beati Augustini de Bono coniugali (Cap. 19): «Bonum ergo, inquit, sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt coniugati, quanto castiores ac fideliores, si Deum timent, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant.» Item idem in eodem (Cap. 9): «Sane videndum est alia bona nobis Deum dare, quae propter seipsa expetenda sunt, sicut sapientia, salus, amicitia; alia quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus, somnus, coniugium, concubitus.
3 Horum enim quaedam sunt necessaria propter sapientiam, sicut doctrina; quaedam propter salutem, sicut cibus, potus, somnus; quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae, vel concubitus. Hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est. His itaque bonis, quae propter alia necessaria sunt, qui non ad hoc utitur, propter quod instituta sunt, peccat alias venialiter, alias damnabiliter.
4 Quisquis vero eis propter hoc utitur, propter quod data sunt, bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur, melius facit.» Item idem in eodem (Cap. 3): «Illud nunc dicimus secundum istam conditionem nascendi et moriendi quam novimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esse coniugium masculi et feminae: cuius se detractionem [Cuius se detractionem. Acherius hoc loco legi oportere censet, cuius confoederationem: quod quidem non displicet modo scribatur quorum.]ita divina Scriptura commendat, ut nec dimissae a viro nubere liceat alteri, quandiu vir eius vivit, nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit quae recessit. Bonum ergo coniugium, quod etiam Dominus in Evangelio confirmavit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem nisi excepta causa fornicationis, sed etiam quia invitatus ad nuptias venit.» Item idem in eodem: «Cur sit bonum coniugium merito quaeritur. Quod mihi non videtur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin non iam diceretur coniugium in senibus, praesertim si vel amisissent filios, vel minime genuissent. Nunc vero in bono, licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor castitatis inter masculum et feminam, viget tamen ordo charitatis inter virum et uxorem: quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commistione carnis suae pari consensu se continere coeperunt; non ut necessitatis esset postea non posse quod vellent, sed ut laudis esset prius noluisse quod possent.» Scribit etiam idem beatus Augustinus ad Valerium comitem [De Nupt. et Concup. cap. 4.]: «Copulatio maris et feminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum; sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit eius intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis.» Et paulo post: «Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut masculus et femina generandi societate iungantur, et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter pati non vult: hoc tam evidens bonum, cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt.» Idem post pauca (Cap. 7): «Proinde nuptiae quia etiam de illo malo aliquid boni faciunt, gloriantur; quia vero sine illo fieri non potest, erubescunt: tanquam si quispiam pede vitiato ad aliquod bonum etiam claudicando perveniat; nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter perventionis bonum, bona est claudicatio. Ita nec propter libidinis malum, nuptias condemnare; nec propter nuptiarum bonum, libidinem laudare debemus.»
5 Isidorus in libro [Lib. II, cap. 19.]Officiorum: «Illaesae sunt, inquit, certae nuptiae, quae in coniugio non libidinem, sed prolem requirunt; neque enim sic institutae sunt, ut carnis voluptatibus serviant, sed tantum ut fructum propaginis quaerant. Nam ut ipsae dotales tabulae indicant, causa procreandorum liberorum ducitur uxor. Quando ergo quisque luxuriose vivit amplius, quam necessitas procreandorum liberorum cogit, iam peccatum est.» Bona igitur sunt coniugia, sed bono virginali et continentiae viduali non sunt coaequanda.
6 Ait autem Isidorus in eodem libello: «Coniugia tantum per se bona sunt, per ea vero quae circa ea sunt, mala fiunt. Per id namque mala sunt, per id quod dicit Apostolus: Qui autem cum uxore est, cogitat ea quae sunt mundi. Et iterum: Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat [I Cor. VII, 34]. Quod autem non unus et multae, sed unus et una copulantur, ipsa primum divinitus facta coniunctio in exemplum est. Nam cum Dominus hominem figurasset, eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus, unam illi feminam finxit. Sicque Adam et mulier Eva inter se nuptiis functi, formam hominibus de originis auctoritate, et prima Dei voluntate sanxerunt.»
7 Praefatus quoque Augustinus in libro sermonum [De Verbis Domini, serm, 53, cap. 4.] ita scribit de laude coniugatorum: «Est, inquit, coniugalis vita laudabilis, et habet in corpore Christi locum suum.» Et paulo post: «Novimus membra Christi esse quae coniugalem agunt vitam; si membra Christi sunt, id est, si fideles sunt.» Item idem: «Audeo, inquit, dicere coniugalem agentes vitam, si tenent humilitatem, superbis castis meliores esse.»
8 His et caeteris innumeris documentis manifestatur coniugium, de quo sancta et humilis nascitur virginitas, bonum esse et honestum, si tamen caste utatur. Et quisquis illud pro eo quod institutum est, appetit, bono bene utitur; quisquis eo male utitur, procul dubio bonum sibi in peccatum convertere probatur.
9 Ac per hoc oportet ut coniugati huiuscemodi admissum intelligant, caveantque ne id quod licitum est, causa libidinis sibi in peccatum convertant. Qui autem thori coniugalis pudicitiam huiuscemodi incontinentiae naevis fuscaverint, id necesse est quotidianis eleemosynarum largitionibus, orationum iugibus precibus, poenitentiae lacrymis, et caeteris bonis operibus diluere satagant.
10 [Illud namque non incongrue in hoc capitulo subiungendum fuit, quod Ezechiel propheta tres liberatos viros se audisse asserit, Noe scilicet, Danielem et Iob. Et cum per Noe . . . . . praepositorum ordo, per Iob quoque bonorum coniugum vita signatur, restat ut coniugati tantae probitatis, tot tantisque sacrarum virtutum praeconiis a Domino laudati viri vitam actusque pro viribus, suffragante divina gratia, imitentur, ut eius collegio merito adscisci mereantur. Nam ut in domo nuptiarum, quae est Ecclesia Christi, triclinium esse describitur, qui nimirum tres sunt in Ecclesia ordines fidelium, doctorum, abstinentium, et coniugatorum. Et alibi in Evangelio iidem tres ordines fidelium ita distinguuntur, ut in duobus in lecto continentium, in duobus in agro praepositorum, in duabus vero molentibus in unum coniugatorum vita demonstratur. De tertio itaque ordine ita Venerabilis Beda presbyter scribit: «Erunt, inquit, duae molentes in unum. Molentes appellat eos, qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt saeculi: quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eos expedit; et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebetur usibus Ecclesiae. Unaquaeque enim huius mundi actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas proiicit, quia inquieto cordi semper minutissimas cogitationes gignit. Una assumetur, et altera relinquetur. Assumetur ea pars quae connubia tantum propter amorem generis exercuerit, terrenamque substantiam ob acquirenda coelestia dispensaverit: relinquetur autem quae . . . coniugii ob illecebras carnis servierit: terrena vero si qua Ecclesiae vel pauperibus tribuerit, ideo fecerit quasi redempto Domino his amplius abundat.» Liquet igitur quia iuxta Ezechielis prophetae vaticinium et evangelicum documentum tres sunt in Ecclesia ordines ac distinctiones fidelium. Unde, quia de ordine coniugatorum hic agitur, summopere eis praevidendum est, ut sic ea quae mundi sunt agant, quatenus conditori suo minime displiceant. Caveant ergo relictionem, quae a Domino terribiliter interminatur, et amplectantur assumptionem, quae ab eodem Domino pronuntiando feliciter promittitur, ut ab eorum consortio qui relinquendi sunt (non) adnumerentur. Ut ergo dictis beati Gregorii utar in homilia Ezechielis prophetae octava, «ita bonorum coniugatorum vita in castris Domini moderanda est, quatenus viventes concorditer in amore omnipotentis Domini, sic vicissim sibi carnis debitum solvant, ut tamen quid Domino de bonis operibus debeant, nullatenus obliviscantur, sed et si qua ut homines delinquant, haec incessanter piis actibus redimant.»]]
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.82

>>> Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, II. Ut qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti studeant accedere.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik