monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XIX. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt. <<<    

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XX. Quod multi Christianam professionem verbis teneant, sed operibus negligant.

1 Si mundanarum legum iura ob iurgiorum forensium negotia dirimenda a mortalibus edita, homines avidissime discere, et intelligere acutissime satagunt, ut his bene notis, quid verum, quid falsum, quid iustum, quidve iniustum sit in hac terra morientium liquido discernere queant; quanto magis iura coelestia a summo opifice Deo omnium creatore hominibus promulgata, salubriterque collata, quibus cavendum malum, faciendumque bonum perdocetur; quae etiam sectatores suos ad terram provehunt viventium, cunctis fidelibus discere et intelligere intentioni esse debet.
2 Lex itaque Christi non specialiter clericis, sed generaliter cunctis fidelibus observanda, est a Domino attributa. Licet in Evangelio quaedam sint praecepta specialia, quae solummodo contemptoribus mundi et apostolorum sectatoribus conveniant; caetera tamen cunctis fidelibus, unicuique scilicet in ordine quo se Deo deservire devovit, indissimulanter observanda censentur.
3 Multi namque laicorum existunt, qui legem evangelicam et apostolicam sibi datam credunt, et intelligere procurant, et secundum eam vivere pro viribus invigilant. Sunt alii qui eam sibi datam credunt, hanc tamen intelligere, et secundum eam vivere detrectant. De talibus beatus Augustinus in libro Sermonum ad populum [De verbis apost. serm. 13.]: «Homo, inquit, nimium aliquando mente perversa timet intelligere, ne cogatur quod intellexerit facere. Unde ait Psalmista: Noluit intelligere, ut bene ageret [Psal. 35, 4]. Tales vero nisi impraesentiarum se correxerint, quid eis in futurum proveniat si animadvertere curaverint, et in Evangelio et in Apostolo in promptu habent.»
4 Porro sunt alii tantae vecordiae, qui eam non ad se, sed solummodo ad clericos pertinere contendant; gloriantes se nomine Christi insignitos, et putantes fide tenus tantum salvari posse; cum Dominus in Evangelio dicat: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Matth. 7, 21]. Et apostolus Iacobus: Fides, inquit, sine operibus otiosa est [Iac. 2, 26]. Item: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? nunquid fides poterit salvare eum (Ibid. 14)? Et paulo post: Fides, inquit, si non habuerit opera, mortua est in semetipsa.
5 Ioannes apostolus: Qui dicit, inquit, se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est; et in eo veritas non est [I Ioan. 2, 4]. Paulus: Confitentur, inquit, se nosse Deum, factis autem negant [Tit. 1, 16]. Item alibi: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentis [Galat. 5, 24].
6 Ait autem beatus Augustinus in praefato libro sermonum [De verbis apost. serm. 31, cap. 9.]: «Dico charitati vestrae, fratres, omnes mali catholici confitentur Christum in carne venisse, factis autem negant. Nolite ergo esse tanquam fide securi; adiungite fidei rectae vitam rectam; ut Christum confiteamini in carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis, et factis negetis, fides talium prope fides est daemoniorum. Iacobus itaque apostolus cum de fide et operibus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus est Deus, bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt [Iac. 2, 19]. Nunquid ideo daemones ab aeterno igne liberabuntur, quia credunt et contremiscunt?» Miserabilis plane et valde lamentanda fides, quae daemonum fidei comparatur.
7 Apostolus nempe fidem credentium a fide daemonum distinguens, ait: Fides quae per dilectionem operatur [Galat. 5, 6]. Claret namque quia fides nisi dilexerit quod credit, seque bonis operibus exornaverit, meritum fidei amittit. Quam multi hodie in Ecclesia existunt (quod non sine magno animi moerore prosequi potest), qui fidem Christi perceperunt, et opera habere contemnunt, vitiis inserviunt, et Christianitatis nomen sibi sufficere putant.
8 Nunquid sola fides superbos, invidos, avaros, adulteros, periuros, raptores, fornicatores, homicidas, et caeteris innumeris vitiis mancipatos, provectura est ad regnum Dei, cum Dominus in Evangelio, et Apostolus dicat, quod huiuscemodi regnum Dei non possidebit? Quam multi etiam qui propter mundi amorem, dilectionem sui, parvipendunt Creatorem, cum mundus cadat et concupiscentia eius, et qui Christo adhaeret, maneat in aeternum; sicut et Christus manet in aeternum, et qui, ipso testante, suum sermonem servaverit, mortem non videbit in aeternum! [Ioan. 8, 51.] Ait autem Dominus per Prophetam: Attendite, popule meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei [Psal. 77, 1]. Qui populus Domini est, eius legem attendere, illiusque verbis aurem accommodare procuret: qui autem facere negligit, populum eius se non esse demonstrat.
9 Verum sunt nonnulli qui legem divinam non solum opere complere, sed nec audire dignantur. Et quid rogo faciunt de eo quod scriptum est: Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio eius exsecrabilis erit? [Prov. 28, 9.] Quod si oratio legem divinam audire nolentis exsecratur, nihilominus eius cor despicitur; si eius cor despicitur, Christus in eo habitare dedignatur.
10 Nequaquam igitur ad eius cor venit qui suas leges odit; quoniam cor huiuscemodi subditum peccato tantum hospitem habere non meretur, Scriptura testante, quae ait: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum: nec habitabit in corpore subdito peccatis [Sap. 1, 5]. Audiant hoc illi qui dies suos in peccatis ducunt, quod vitiis substrati nequaquam Spiritum sanctum habitatorem habere possint, et quod nemo peccato Christoque pariter servire possit, Domino in Evangelio dicente: Nemo potest duobus dominis servire [Matth. 16, 24; Luc. 6, 13]. Et per Prophetam: Coangustatum est stratum, breve est pallium: utrumque operire non potest [Isai. 26, 20]. Ac si patenter dicat: Nemo me, auctoremque peccati in suae mentis lecto pariter recipere potest: Quae enim, ut Apostolus ait, conventio Christi ad Belial? Et quae participatio luci ad tenebras? [II Cor. 6, 15.]
11 Negligitur etiam professio Christiana a multis, et in multis, propter delectationes carnales et diversissimas huius saeculi vanitates; quibus quanto plus iusto, imo inaniter inserviunt, tanto minus operibus Christianae professionis vacare inveniuntur. Quod si Acta apostolorum relegamus et devotionem Christianae plebis, quae sub eisdem apostolis floruit, diligenter animadvertimus, multum nostri saeculi Christiani populi devotionem ab illorum distare reperiemus. Et quanto illi ardentius ac devotius eam sunt sectati, tanto nonnulli ab eius operibus longe sunt disgressi.
12 Proinde sicut tunc initio nascentis Ecclesiae eadem fides operibus floruit, ita nunc eisdem, neglectis, apud quosdam marcescit. Ut enim verbis beati Augustini [Sermo sancti Maximi episcopi de divers. inter Ambrosianos 9.]utar, «Christus in nobis est idem, qui et in illis: eadem fides in nobis, sed non eadem devotio. In illis enim maior erat fraternitas Christi, quam sanguinis. In illis sicut una fides, ita erat et una substantia; et quibus erat communis Christus, communis fuit et sumptus. Nefas enim putabant eum sibi participem non adsciscere in substantia, qui particeps esset in gratia. Non ergo verebantur ne esurirent, sed potius timebant ne alii esurirent. Nunc autem, ut idem beatus Augustinus ait, ita alter de alterius inopia non cogitat, ut illud sit quod dicit Apostolus: Alius quidem esurit, alius autem ebrius est [I Cor. 11, 21].» Et paulo post: «Nunc est illud tempus, quod Dominus in Evangelio ait, Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum [Matth. 24, 12]. Modo enim abundat avaritia et iniquitas, quae ante largitatis bonitate cessabat, et refrigescit fraternitatis charitas, quae prius amore Christi fervebat. Tunc enim sub apostolis tanta fraternitatis dilectio fuit, ut in conventu suo non inveniretur indigentia. Tanta autem modo Christianitatis dissimulatio est, ut in coetu nostro vix invenias locupletem: locupletem autem vix inveniri dico, non facultatibus, sed operibus.
13 Ait autem Apostolus: Divites sint in operibus bonis [I Tim. 6, 18]. Locupletem enim intelligi voluit in Ecclesia, qui dives in Christo est.» Et idem post pauca: «Raro igitur hoc tempore invenimus in Christiano populo locupletem; et si plerique in domibus auro sint divites, in Ecclesia tamen sunt mendici. Dum enim circa pauperes non pro eo quod praevalent operantur, nec hoc est gratum quod afferunt, nec illud est satiabile quod reservant. Dixit autem Dominus ad Cain cum offerret munera: Si autem recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Quiesce, sic tu, Christiane, recte non dividis, qui de tanto auro tuo maiorem partem mammonae servas, quam Deo largiris.»
14 In primordio igitur sanctae Dei Ecclesiae circa credentes ardor fidei ita vigebat, ut perseverarent in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus, et haberent omnia communia; et sumerent cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis, collaudantes Deum. Nunc autem devotio Christianitatis apud plerosque longe aliter se habet: quoniam a quibusdam [Quoniam a quibusdam. Hunc locum foedis mendis antea scatentem emendavimus conferendo cum capite 11 opusculi quod infra edimus de Institutione regia.]doctrinae apostolorum praeponitur amor terrenorum negotiorum; communicationi fractionis panis, tenacitas; frigus charitatis, et cupiditas ambiendae rei alienae, potius quam propriae largiendae; orationibus delectatio carnis, curiositas rerum, sollicitudo mundi, et multimoda mentis in diversa vagatio.
15 Quae autem illis erant communia, nunc quibusdam ita sunt propria, ut perraro in alterius ex his quidquam retorqueatur usum. Illi sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum; nunc autem vix a quibusdam sumitur cibus sine detractione, sine simulatione, sine insultatione, sine histrionum saltatione, et obscena iocatione, et turpiloquiis, et scurrilitatibus, et caeteris innumeris vanitatibus, quae animum Christianum a vigore sui status emolliunt.
16 Illi in simplicitate cordis, isti autem, e contrario, subdolo et duplici animo, cum Scriptura dicat: Sentite de Domino in bonitate: et in simplicitate cordis quaerite illum [Sap. 1, 1]. Illi sumentes cibum, Deum collaudabant; isti diversorum ciborum genera ad suum libitum exigentes, erga lautissimos sibi cibos praeparatos artem collaudant coquorum: et ideo in come dendo et bibendo nimii existunt, ut Nabuzardan princeps coquorum muros Ierusalem, id est virtutes animarum suarum, subruere videatur.
17 Nec non et illius evangelici ita sunt immemores, quo praecipitur: Videte ne graventur corda vestra in ebrietate, et crapula, et curis huius vitae [Luc. 21, 34], ut deliciosis cibis ventribus distentis, et diversissimis potionibus irrigatis, non ad laudes Dei, sed ad cachinnationes ora dissolvant: non attendentes illud quod Dominus in Evangelio ait: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis, et flebitis (Ibid. VI, 25). Et alibi Scriptura dicit: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus occupat [Prov. 14, 13]. Et e contrario, de iustis: Beati igitur qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. 5, 5]. Non enim a magno mysterio vacat, quod Dominus noster Iesus Christus flevisse, non risisse, in Evangelio legitur: scilicet ut in hoc, sicut et in caeteris membris suis exemplum daret, quod in hac convalle lacrymarum non propter fumea et fugitiva gaudia ridendum, sed magis propter amissam nostram aeternae patriae haereditatem, a qua diu exsulamus, nobis esset deflendum.
18 Terrendi sunt ergo epulis multiloquioque vacantes damnatione illius purpurati divitis, qui micas Lazaro indigenti dare noluit [Luc. 26, 24]; et ideo, ut beatus Gregorius ait, usque ad minima petenda pervenit; qui idcirco linguam sibi refrigerari poposcit, quia loquacitati, quae inter epulas maxime fieri solet, insolenter inservivit. Mulcendi sunt vero, atque ad opus misericordiae provocandi, exemplo beati Iob dicentis: Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci: si comedi buccellam meam solus, et non comedit ex ea pusillus [Iob. 31, 16]. Igitur ne multiloquio impune se vacare posse quis putet, audiat quod Psalmista canit: Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum.
19 Divertat a malo et faciat bonum [Psal. 33, 13]. Multi nempe propter dies malos, quos fallente mundi amore putant esse bonos, perdunt dies bonos aeternos, ubi est summa felicitas, et perpetui gaudii inenarrabilis beatitudo.
20 Est et aliud in Christiana religione magna admiratione dignum, eo quod leges humanae, quae plerumque peccare volentibus terrorem potius quam Christi praecepta incutiunt, maiorem vim quam divinae habere videantur, cum utique illae sibi parentes, a temporali, hae quoque ab aeterna liberent poena. Cum enim quispiam regiae aut imperialis dignitatis apicem tenens, mortalibus temporaliter imperans, aliquod edictum proponit, quod a sibi subditis et audiri diligenter, et impleri fideliter sagaciterque velit, quis, rogo, subditorum non inhianter id audire, illiusque iussionibus fideliter accelerat obtemperare? Quis in tantam vero audaciam prorumpere audeat? Quis id nisi ad sui discrimen contemnere praesumat? Cum haec quippe dico, stupor et ineffabilis admiratio gignitur in animo meo: homines condunt leges, et a subditis custodiuntur: Deus creator omnium aeternaliter imperans, qui nostro augmento non crescit, nec nostro detrimento decrescit, in cuius manu ita sumus quasi lutum in manu figuli, dedit ob salutem animarum capescendam legem, et audire contemnitur; et si aure corporis auditur, aure cordis non percipitur, opere non adimpletur.
21 Quid autem excusationis Christiani Domino afferre poterunt, qui mundanae legis censuram ob mundialem metum suscipiunt; et iugo Christi, quod leve et suave est, et ad vitam ducit aeternam, colla submittere renuunt. Dominus dicit: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos.
22 Et idem alibi: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: iugum enim meum suave est et onus meum leve [Matth. 11, 28-30]. Et venire ad talem tantumque vocantem, et ab eo humilitatem, et mansuetudinem discere, eiusque iugum suscipere recusatur. Hoc qui faciunt, quid aliud faciunt, nisi a salute propria deficiunt?
23 Quod quam miserabile et exitiabile sit explicari non potest.
24 Providendum est ergo omnibus fidelibus, ut divinis legibus humanas, et divino amori mundi non praeponant amorem. Amatoribus namque mundi lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem: amatoribus vero Christi, arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam. Maioris quippe numeri sunt hodie in Ecclesia, quod valde lugubre est, qui per latam et spatiosam viam, quae ducit ad mortem, ambulare, quam qui per arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam, contendant intrare.
25 Et hoc idcirco fit, quia videtur illud impletum esse quod Apostolus ad Timotheum scribit: Hoc autem scio, inquit, quod in diebus novissimis instabunt tempora periculosa; et erunt homines seipsos amantes, et caetera quae in eadem prosequitur Epistola [II Tim. 3, 2]. Et idem alibi: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Phil. 2, 22]. Perspicue sane animadverti, quod professio Christiana modernis temporibus a plerisque non sic devote ac religiose colitur, sicut a priscis colebatur Christianis.
26 Hanc itaque fidei regulam (de qua superius breviter, et in memoratis Actibus apostolorum plenissime dictum est) apostoli, imo per apostolos Christus tenendam fidelibus censuit. Si igitur hanc Christus docuit, imo quia docuit, ut quid tot tantisque consuetudinibus ad votum quorumdam repertis contemnitur? Quae quamvis, Deo annuente, veraciter percipiatur, operibus tamen a nonnullis diversissimis negligitur modis.
27 Et hoc idcirco accidisse reor, quia irrepsit inter quosdam laicos nimium deploranda consuetudo: qui utique legibus divinis, quibus se per fidem subdiderunt, non ut oportet animadversis, non solum quod libet et licitum non est, sed et id quod licet, non tamen expedit, legem sibi faciunt; et secundum id quod tamen libitum fuerit, vivere se posse inculpabiliter credunt: quod quia hic per singula ex oraculis divinis, et sanctorum Patrum sententiis ostendere magnae est prolixitatis, in sequentibus, prout Deus posse dederit, demonstrabitur capitulis.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.71

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XIX. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt. <<<    
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik