monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XVIII. Quod quorumdam alienorum peccatorum conscii, nisi ea emendationis causa et salutis prodiderint, delinquant. <<<     >>> XX. Quod multi Christianam professionem verbis teneant, sed operibus negligant.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XIX. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt.

1 Dici solet a nonnullis Christianis, quod hi qui in Christo renati sunt, quanquam scelerate vivant, et in malis operibus diem claudant extremum, diuturno atque purgatorio, non tamen perpetuo igni sunt puniendi. Cum multi hoc asserant, et nullis ex [Et nullis ex. In cap. 12 Instit Reg. infra: et nullus id verum esse divinis oraculis astruere valeat: quod mihi quidem melius videtur.] divinis oraculis id affirmare verum esse queant, cavendum est illis, ut hoc non solum non credant, verum etiam nec ex ore proferant: ne forte hoc dicendo, et se et alios quodammodo vana securitate deludant.
2 Quod ergo neminem sola fides Christi sine operibus ad regnum provehat aeternum, in subsequenti demonstrabitur capitulo. Quod autem qui in flagitiis viventes, et haec nec poenitentiae lamentis nec eleemosynarum largitionibus redimentes, sed in eis potius perseverantes diem obeunt, atrociora sint tormenta passuri, quam illi qui, licet lavacro Christi in Ecclesia nequaquam sunt baptizati, bona tamen opera fecerunt: subtus testimonia collecta declarant.
3 Ait itaque Petrus: Melius enim illis fuerat non agnoscere viam iustitiae, quam post agnitionem veri tatis retrorsum redire ab eo quod traditum est illis sancto mandato. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et sus lota in volutabro luti [II Petr. 2, 21]. Et Dominus in Evangelio: Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis.
4 Omni autem cui multum datum est, multum quaeritur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo [Luc. 12, 47, 48]. Item: Cum immundus spiritus exierit ab homine, vadit per loca arida, et quaerit requiem, et non invenit: et tunc dicit, Revertar in domum meam unde exivi. Et si veniens invenerit eam vacantem, mundatam, et ornatam, vadit, et adducit secum septem alios spiritus nequiores se: et intrant in domum illam, et habitant in ea.
5 Et erunt novissima hominis illius peiora prioribus [Matth. 12, 44]. Origenes quoque in homilia de initio Decalogi [Homil. 8 in Exod.]: «Habitavit enim in nobis immundus spiritus, antequam crederemus, antequam veniremus ad Christum, cum adhuc fornicaretur anima nostra a Deo, et esset cum amatoribus suis daemonibus. Sed posteaquam dixit: Revertar ad virum meum priorem, et venit ad Christum, qui eam ab initio ad imaginem suam creavit, necessario locum dedit adulter spiritus, ubi vadit ad legitimum virum. Suscepti ergo sumus a Christo, et mundata est domus nostra a peccatis prioribus, et ornata est ornamentis sacramentorum fidelium, quae norunt qui initiati sunt.» Item post pauca: «Non enim domus tantum, sed templum esse debet, in quo habitet Deus. Si ergo acceptam gratiam negligat, et implicet se negotiis saecularibus, continuo ille immundus spiritus redit, et vendicat sibi domum vacantem. Et ne iterum possit expelli, alios secum septem spiritus adhibet nequiores se, et fiunt novissima hominis peiora prioribus.» Et Beda in expositione [In exposit. cap. 11, vers. 26.]Evangelii Lucae: «Quemcunque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores spiritus dicuntur ingressi; quia non solum habebit illa septem vitia, quae septem spiritalibus contraria sunt virtutibus, sed et per hypocrisim ipsas se virtutes habere simulabit, et sunt novissima hominis illius peiora prioribus Melius quippe erat ei viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti [II Petr. 2, 21]. Quod in Iuda traditore, vel Simone Mago, caeterisque talibus specialiter legimus impletum.»
6 Augustinus quoque in libro Enchiridii [Enchirid., cap. 67.]: «Creduntur, inquit, a quibusdam etiam ii qui nomen Christi non relinquunt, et eius lavacro sancto initiantur, nec ab eo ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantiscunque sceleribus vivant, quae nec diluant poenitendo, nec eleemosynis redimant; sed in eis usque ad ultimum huius vitae diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem; licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque «diuturno non tamen aeterno igne puniri. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur: nam Scriptura divina aliud consulta respondet.» Et paulo post: «Porro autem si homo sceleratus propter solam fidem per ignem salvatur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. 3, 15]: poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit eius coapostolus Iacobus: falsum erit et illud quod idem ipse Paulus dixit: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (Ibid. VI, 19). Si enim in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt; quomodo in regno Dei non erunt?» Si igitur dum iuxta evangelicam sententiam post agnitionem Christi quis nequam vivendo spiritum immundum, qui a se tempore baptismatis expulsus est, cum daemonum septenario sibi numero addito ad se redire facit, pristinamque domum in se quodammodo vindicare sinit, fiunt illi novissima peiora prioribus; patet profecto, si in eisdem nequitiis vitam finierit, gravius illum quam eos qui licet fidem Christi non perceperint, bonis tamen operibus operam dederunt, puniendum.
7 Proinde necesse est ut unusquisque fidem Christi quam perceperit, operibus exornet. Et sicut nulli de misericordia Dei desperandum est, ita nemo post hanc vitam iudicium Dei, quod nisi iustum esse non potest, sibi aliisque favorabiliter molliendo temperet, et propter hoc in hac vita bonis operibus deditus esse negligat.
8 Quapropter procurandum est ut dum in hac vita vivitur, bonis operibus insistatur, Domino monente per prophetam: Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos [Ierem. 13, 16]. Et alibi: Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
9 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, etc. [Isa. 55, 6, 7]. Et Dominus in Evangelio: Vigilate, et orate: quia nescitis diem, neque horam [Matth. 26, 41]. Item: Dies Domini sicut fur, ita in nocte veniet [II Petr. 3, 10]. Item: Ambulate dum lucem habetis; ne tenebrae vos comprehendant [Ioan. 12, 35]. Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis [II Cor. 6, 2]. Quibus documentis perdocemur quod indulta tempora poenitentiae nequaquam in vanum deducere, sed potius bonis operibus indesinenter debeamus insistere.
10 [Breviter concessisse. Potest restitui commonstrasse, aut aliud quiddam simile; nec displicet breviter contextis demonstrasse. Statim lego institutionis proposito. . . . constringuntur; atque ita intelligo omissis quae pertinent ad ordines clericorum, monachorum, etc., qui ad Deo peculiari quodam modo serviendum ipsa sua conditione astringuntur. Addendum etiam verbum debeat post vocem coniugatorum censeo.] [Huc usque quid generaliter cunctis fidelibus conveniat, ex divinis oraculis, et sanctorum Patrum sententiis breviter concessisse sufficiat: ab hinc omissis ordinibus qui salutiferae institutionis supposito * congruentissimis formulis ad divinae potentiae famulandum constringunt, * qualis esse coniugatorum, qualiterque eis vivendum sit, ex praefatis auctoritatibus ostendetur. Primum tamen de proposito Christianitatis, quod operibus a plerisque ut oportet, non exornetur, dicendum; postea quod pollicitum est, capitulatim prosequendum.]
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.66

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XVIII. Quod quorumdam alienorum peccatorum conscii, nisi ea emendationis causa et salutis prodiderint, delinquant. <<<     >>> XX. Quod multi Christianam professionem verbis teneant, sed operibus negligant.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik