monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XVII. De cogitationibus immundis cavendis: et quot modis peccatum in corde, et quot perpetretur in opere. <<<     >>> XIX. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XVIII. Quod quorumdam alienorum peccatorum conscii, nisi ea emendationis causa et salutis prodiderint, delinquant.

1 Confitentes secreta confessione sacerdotibus peccata sua, et ea dignae poenitentiae satisfactione delentes, nequaquam sunt prodendi. De peccatis vero quae frater in fratrem admiserit, evangelicum documentum prorsus est sequendum Quod autem [Quod autem conscii. Sic edidimus deleto verbulo est post adverbium autem. Acherius, qui autem sunt conscii, quam recte, cuilibet patebit.]conscii quorumdam alienorum peccatorum, nisi ea aut correxerint, aut emendationis gratia manifestaverint, in discrimen adducuntur, ea quae sequuntur manifestant. Scribit itaque Origenes in homilia [Homil. 3; Levit. cap. 3, vers. 1.]libri Levitici: «Videamus, inquit, iam quid ait et ista anima, quae audit vocem iuramenti, et testis est, vel quae vidit aliquid, et conscia, et non indicat: ex quo accepit etiam ipsa peccatum eius sine dubio, qui inique aut egit aliquid, aut iuravit. Hoc etiam secundum historiam nos aedificat, et docet, ne unquam in peccatis alterius polluamus conscientias nostras, nec consensum male agentibus praebeamus. Consensum autem dico, non solum pariter agendo, sed etiam quae illicite gesta sunt reticendo. Vis autem scire quia consentiant haec etiam evangelicis praeceptis? Ipse Dominus dicit: Si videris fratrem tuum peccare, argue eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; quod si te non audierit, adhibe tecum alios duos vel tres. Quod si nec ipsos audierit, dic Ecclesiae. Si vero Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus [Matth. 18, 15]. Et paulo post: «Cum ergo Evangelii tale mandatum sit, et lex praecipiat, quia si tacuerit, accipiet peccatum eius: sciendum est quod si quis ea quae videt in delicto proximi sui, vel non indicat secundum regulam superius dictam, vel in testimonium vocatus, non quae vera sunt, dixerit, peccatum quod commisit ille, quem celat, ipse suscipiet; et poena commissi revolvetur ad conscium.» Item idem in homilia de Achan furante linguam auream: Si peccaverit, inquit, anima et audierit vocem iurantis, testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam [Levit. 5, 1]: Item idem in eadem [Homil. 7 in Iesu Nave.]: «Sed et illud non otiose transcurrendum est; quod uno peccante ira super omnem populum venit. Hoc quomodo accidit? quando sacerdotes qui populo praesunt, erga delinquentes benigni volunt videri; et verentes peccantium linguas ne forte male de his loquantur, sacerdotalis severitatis immemores, nolunt implere quod scriptum est: Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant [I Tim. 5, 20]. Et iterum: Auferte malum de vobis ipsis [I Cor. 5, 13]. Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem: Tradidi huiusmodi hominem in interitum carnis; ut spiritus salvus fiat (Ibid. 5). Neque illud evangelicum student, ut si viderint peccantem primo secrete conveniant; post etiam duobus vel tribus dicant arbitris: quod si contempserit, et post Ecclesiae correptionem non fuerit emendatus de Ecclesia, velut gentilem habeat et publicanum. Et dum parcunt uni, universae Ecclesiae moliuntur interitum. Quae est ista bonitas? Quae ista misericordia est? Uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus: sicut una ove morbida grex universus inficitur, sic etiam uno vel fornicante, vel aliud quodcunque sceleris committente, plebs universa polluitur. Et ideo observemus nos invicem, ut uniuscuiusque conversatio nota sit maxime sacerdotibus et ministris. Nec putent secrete dicere: Quid hoc ad me spectat, si alius male agit? Hoc est dicere caput ad pedes: Quid ad me pertinet, si dolent, si male habent pedes mei? non mea interest, dummodo caput in sanitate perduret. Aut si dicat oculus ma nui, Non indigeo opera tua, quid ad me pertinet s doles, si vulnerata es? Nunquid ego oculus conturbor ex aegritudine tua? Tale ergo est quod agunt hi qui Ecclesiis praesunt, non cogitantes quia unum corpus sumus omnes qui credimus, unum Deum habentes, qui nos in unitate constringit et continet.»
2 Et Apostolus: Non solum, inquit, qui faciunt; sed etiam qui consentiunt facientibus digni sunt morte [Rom. 1, 32]. Item idem in epistola ad Corinthios: Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit; expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi [I Cor. 5, 7]. Gregorius in libro Pastorali: «Qui enim, inquit, proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt: et eo mortis auctores sunt, quo virus, quod poterant curare, noluerunt.» Audiant hoc illi qui propter amorem, aut timorem, aut muneris acceptionem malorum lethalia peccata detegere refugiant: quod nisi ea correctionis et salutis causa prodiderint, similes peccanti fiant; et uno peccante, caeteris tacentibus, et non corripientibus, periculum immineat.
3 Qui enim malum videt, et tacet, non solum in illud psalmistae labitur dicentis: Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas [Psal. 49, 18]: verum etiam cum Isaia, necesse est clamet et dicat: Vae mihi quia tacui: quia vir pollutus labiis ego sum [Isai. 6, 5]. Quisquis igitur mala videt, et tacet, procul dubio vir pollutus labiis existit, et peccantis facinus in semetipsum retorquet.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.63

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XVII. De cogitationibus immundis cavendis: et quot modis peccatum in corde, et quot perpetretur in opere. <<<     >>> XIX. Quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona opera egerunt.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik