Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XVII. De cogitationibus immundis cavendis: et quot modis peccatum in corde, et quot perpetretur in opere.
| 1 | Sicut sunt plerique qui in turpiloquiis, et scurrilitatibus, conviciisque, atque otiosis sermonibus vacando, ita existunt quamplures, qui dum vanis et immundis cogitationibus delectantur, se minime deliquisse credant. Illa quippe non solum dicentibus, verum etiam aurem libenter accommodantibus peccati maculam ingerunt. |
| 2 | Porro cogitationes immundae plerumque ad prava pertrahunt, iuxta illud evangelicum: Ex corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, et reliqua [Matth. 15, 16]. Manifestum est autem quia sicut cogitationes sanctae custodiunt, ita e contrario immundae dum delectant, inquinant: quaecunque autem (ut Beda Venerabilis presbyter scripsit) saepius agere, loqui, vel audire solemus, eadem necesse est saepius ad animum quasi solitam propriamque recurrant ad sedem. |
| 3 | Et sicut volutabra sues palustria, columbae limpida solent frequentare fluenta, ita cogitationes impuram mentem immundae perturbant, castam spiritales sanctificant. Scribit etiam Isidorus in libro Sententiarum: «Quamvis, inquit, et si ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen pravae cogitationis malitia non erit innocens.» Unde Dominus per Isaiam: Auferte, inquit, malum cogitationum vestrarum ab oculis meis [Isa. 1, 16]. Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur: sicut vipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt, et conceptae interius vipereo veneno consumunt, animamque nostram crudeli vulnere perimunt. |
| 4 | Nostrae quippe voluntatis est cogitationes illicitas animo versare, eisque oblectari: daemonum vero est eis incitamenta praebere. Non ergo diabolus auctor, sed incentor est immundarum cogitationum; sicut beatus Hieronymus in commentariis Matthaei evangelistae dicit : «Arguendi sunt qui cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adiutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor esse non potest; sin autem semper in insidiis possit, * levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro viderit respicere, intelligit cor amoris iaculo vulneratum. Sunt sane nonnulli qui dum corde peccatum concipiunt, faciendumque deliberant, id aut timore omittunt, aut difficultate adimplere nequeunt: hi profecto in domo, id est, in corde moriuntur, ideoque necesse est ut huiuscemodi in talibus cogitationibus se deliquisse cognoscant; et per confessionem ad poenitentiae lamenta confugiant, sanctorumque intercessiones et auxilia deposcant; quatenus a Domino Iesu Christo, cui omnia vivunt, instar illius filiae archisynagogae in domo, id est, in corde, ad vitam resuscitari mereantur. |
| 5 | Oportet itaque ut omnes a suis cordibus noxias cogitationes, veluti muscas immundas, divina opera suffragante, propulsent: ut enim quis a veste sua, si quidpiam sordium in eam ceciderit, protinus id abiicit, ita nihilominus cogitationes immundas a corde suo abiicere debet: quoniam sicut ignitus carbo cum in aliqua parte corporis lapsus fuerit, nisi illico reiiciatur, exurit, ita et cogitationes sordidae, quae se mentibus humanis importune immergunt, nisi a mente cito repellantur, peccati quodammodo vulnus gignunt. |
| 6 | Nosse etenim oportet, quot modis peccatum in corde, et quot perpetretur in opere. Unde beatus Gregorius in Moralibus : «Quatuor, inquit, modis peccatum perpetratur in corde; quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Plerumque culpa, quae terrere mentem debuit, extollit, et deiiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit. Eva delectata est, Adam consensit, qui etiam requisitus confiteri culpam per audaciam noluit.» Quatuor item modis peccatum consummatur in opere: prius namque intus culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur. |
| 7 | Haec quatuor peccata non abs re possunt intelligi quadrigae Pharaonis, id est, diaboli: proinde necesse est ut ab omnibus caveantur. Cum enim prius suggestioni repugnatur, delectatio non sequitur; si vero delectationi renisum fuerit, consensionis malae opus non perficitur. At si consensio non repellitur, miserabiliter in defensionis audaciam et desperationis obstinationem labitur, ossaque, id est, virtutes animae illius, quae his vitiis mancipata fuerit, iuxta illud psalmographi inveterascunt; ait enim: Quoniam tacui, id est, non sum peccata mea confessus, inveteraverunt omnia ossa mea, id est, virtutes animae meae. |
| 8 | Quod vero subiungit, dum clamarem tota die [Psal. 31, 3], idem est ac si diceret: dum defenderem peccata mea: defensio quippe et obstinatio peccatorum in Scripturis sanctis clamor appellatur. Quapropter summopere perpendendum his est qui noxiis cogitationibus delectantur, in qualem ab his culpam prolabi soleat. |