Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XVI. De eo quod maiora peccata sacerdoti, quotidiana vero et levia alterutrum sint manifestanda.
| 1 | Moris est Ecelesiae de gravioribus peccatis sacerdotibus, per quos homines Deo reconciliantur, confessionem facere; de quotidianis vero et levibus quibusque, perrari sunt qui invicem confessionem faciant, exceptis monachis, qui id quotidie faciunt. Quod vero de levibus et quotidianis peccatis confessio mutua fieri debeat, sequentia manifestant. |
| 2 | Iesus filius Sirach dixit: Non confundaris confiteri peccata tua [Eccli. 4, 31]. Et alibi: Iustus in principio accusator est sui [Prov. 18, 17]. Et Dominus in Evangelio: Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam [Matth. 7, 14]: hoc est peccatorum confessio. Iacobus apostolus ait: Confitemini alterutrum peccata vestra: et orate pro invicem, ut salvemini [Iac. 5, 16]. Hunc locum Beda Venerabilis presbyter ita exponit: «In hac sententia illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae immunditiam, iuxta legem, sacerdoti pandamus; atque ad eius arbitrium, qualiter et quanto tempore iusserit, purificare curemus.» Hieronymus in expositione Ecclesiastae: «Si quem sane serpens diabolus occulte momorderit, et eum, nullo conscio, peccati veneno infecerit: si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, neque vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister et frater qui linguam habent ad curandum, facile ei prodesse non poterunt. Si enim erubescat aegrotus vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat.» Item in expositione Proverbiorum: Os impiorum operit iniquitatem [Prov. 10, 11]. «Impii sunt qui vulnera sua vel proximorum errata, ne ad sanitatem perveniant, defendendo contegunt, quod exsecrans Propheta Dominum orat, ut non declinet cor suum in verbum malum ad excusandas excusationes in peccatis [Psal. 104, 4].» |
| 3 | Gregorius in homiliis : «Humilitatis testimonia sunt, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. Usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum non confitendo prodere; sed negando defendere, atque convictum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus: ex quo ipsam radicem traximus culpae. Ad hoc primus homo requisitus fuerat, ut peccatum, quod transgrediendo commiserat, confitendo deleret: et interrogatus ubi esset, ut perpetratam culpam confitendo cognosceret, et quam longe a conditoris sui facie abesset.» « Indicia verae confessionis sunt, si cum quisque se peccatorem dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Scriptum est: Iustus in principio accusator est sui [Prov. 18, 17]. Non magis peccator, sed iustus videri appetit, cum peccatorem se quisque nullo arguente confitetur.» Et post pauca: «Curandum summopere est, ut mala quae fecimus, et sponte fateamur, et haec aliis arguentibus non negemus. Superbiae quippe vitium est, ut quod se fateri quisque quasi sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur.» Pignus debitoris est, confessio peccatoris. |
| 4 | A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore iam confessio peccati tenetur. Origenes in Levitici libri expositione «Si peccaverit, inquit, unum aliquid de istis, pronuntiet peccatum suum quod peccavit. Est aliquid in hoc mirabile secretum, quod iubet pronuntiare peccatum; etenim omni genere pronuntianda sunt, et in publicum proferenda cuncta quae gerimus, si quid in occulto gerimus, si quid in sermone solo, vel etiam intra cogitationum secreta commisimus, cuncta necesse est publicari: proferri autem ab illo, qui et accusator peccati est et incentor. Ipse enim et nos ut peccemus instigat; ipse etiam cum peccaverimus accusat. Si ergo in hac vita praeveniamus eum, et ipsi nostri accusatores simus, nequitias diaboli inimici nostri et accusatoris effugimus: sic enim et alibi propheta dicit: Dic tu, inquit, iniquitates tuas prior, ut iustificeris [Isa. 43]. Nonne evidenter mysterium quod tractamus ostendit, cum dicit: Dic tu prior? Ut ostendat tibi quia praevenire illum debeas, qui paratus est ad accusandum. Tu ergo, inquit, dic prior; ne te ille praeveniat. Quia si prior dixeris, et sacrificium poenitentiae obtuleris, et tradideris carnem tuam in interitum, ut spiritus salvus fiat in diem Domini [I Cor. 5, 5], dicetur et tibi, quia recepisti in vita tua mala tua, nunc vero requiesce hic [Luc. 16, 25].» Ille enim qui non sponte compungitur, sed alio arguente convincitur, difficilius remedium consequitur. |
| 5 | His documentis colligi potest, quod sicut quotidie in multis offendimus, ita quotidie de admissis confessionem alterutrum facere, et orationibus, et eleemosynis, et humilitate, et contritione cordis et corporis ea debemus purgare. |