Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XV. Quod confessio peccatorum, excepta ea quae sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo in oratione sit facienda.
| 1 | Fideles idcirco peccata sua sacerdotibus confitentur, quoniam illis potestas est a Domino collata ligandi atque solvendi. Ad quorum etiam iudicium, poenitentiae tempora subeunt. Quod vero poenitentia prolixitate temporis non sit pensanda, sed contritione cordis, poenitentia David et caeterorum sanctorum poenitentium in promptu est. |
| 2 | Quanquam autem peccata sua quispiam sacerdoti confiteatur, et ad eius consilium tempora poenitentiae peragat, in oratione tamen Deo, quem sibi peccando iratum fecit, peccata sua confiteri, et ab eo contrito corde et lacrymosis suspiriis veniam sibi deposcere debet. Tunc enim peccator recte Deo dicere potest: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele [Psal. 50, 11], cum peccata sua poenitendo et deflendo coram se ponit, iuxta illud Psalmistae: Et peccatum meum contra me est semper (Ibid. V). Et illud: Conversus sum in aerumna mea dum configitur spina. |
| 3 | Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitias meas non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Ibid. XXXI, 4). Et item: Revela Domino viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet (Ibid. XXXVI, 5). Et Salomon quoque ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem conversus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur [Prov. 28, 12]. Ioannes apostolus ait: Si autem confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni peccato [I Ioan. 1, 9]. Ioannes Os aureum: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper [Psal. 50, 5]. O mentis integritas! |
| 4 | Non est oblitus peccati sui et iniquitatis; quamvis concessum sibi fuerit, ille tamen in conscientia sua tanquam in imagine adulterium et homicidium depictum habebat, et per singulos dies videbat putredinem, ideo dicebat: Et peccatum meum contra me est semper. Ego illud video, tu Domine, bonsideras. Ego illud scribo, tu quasi Dominus dele. Vide enim quid sit: si tu memor sis, Deus non erit memor; si tu eius oblitus fueris, Deus eius memorabitur. Nec enim, si non dixeris, ignorat ea Deus. Nunquid a te vult ea cognoscere? |
| 5 | cum faciebas ea, praesto erat; cum admitteres, noverat. Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis? Dicito in hac vita, ut in illo requiem habeas. Dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta sunt peccata tua: spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sunt. Grandis enim virtus. Dicam tibi quid valeant lacrymae. Quid martyribus maius, qui animam suam ponunt pro amico suo? Grandis gloria martyrum. Martyres effundunt sanguinem. Peccatores effundunt lacrymas. Meretrix illa non fudit sanguinem, sed fontes lacrymarum profudit, et delevit peccata sua. |
| 6 | Et quid dicam de meretrice et immunda muliere? Columna Ecclesiae, et fundamentum fidei, primus apostolus Petrus ad ancillulae vilissimae mulierculae interrogationem tertio negavit Deum: nunquid sanguinem fudit? Nonne amare profudit lacrymas, et abstulit peccatum suum, et recepit pristinam dignitatem? Habeto codicem conscientiam tuam, et scribe peccata quotidiana.» |
| 7 | Praemissa igitur saluberrima testimonia indicant quod, excepta confessione, quae sacerdotibus absque cunctatione fieri debeat, unicuique in oratione Deo sua iugiter sint confitenda peccata, et gemitibus et lacrymis abluenda. Si quis autem curiose scire voluerit, ubi in Novo Testamento legatur quod peccatores sacerdotibus confessionem peccatorum suorum facere debeant, audiant quod secundum Marci evangelistae testimonium, qui a Ioanne baptizabantur, peccata sua confitebantur [Marc. 15]. Audiant autem quod, praedicante Paulo Ephesiis, Multi credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos [Act. 19, 18]. Et in Epistola Ioannis apostoli: Si autem confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata [I Ioan. 1, 9]. Item in Epistola Iacobi apostoli: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini [Iac. 5, 16]. |