monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 14
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XIII. Quod in ecclesia Dei non sit otiosis turpibusque fabulis vacandum. Et quod qui haec faciunt, non solum sibi peccatum non minuant, sed etiam maiora accumulent. <<<     >>> XV. Quod confessio peccatorum, excepta ea quae sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo in oratione sit facienda.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XIV. Quod et in aliis competentibus locis, si locus basilicae procul fuerit, oratio ad Deum, et confessio peccatorum fieri possit et debeat

1 Sicut sunt nonnulli qui orandi gratia ecclesiae limina frequentare negligunt, ita e contrario existunt plerique, qui pro eo quod basilicas adire nequeunt, et reliquias sanctorum praesto non habent, idcirco vota precum suarum ad Dominum, ut oporteret, supplici devotione non fundunt: non animadvertentes quod Deus non sit minus in parte quam in toto; sed ubique totus, ubique praesens, ubique mirabilis. Unde ait Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo; et a facie tua quo fugiam?
2 Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades [Psal. 138, 7]. Item: In omni loco dominationis eius benedic, anima mea, Domino (Ibid. CII, 22). Legitur itaque in libro Regum: Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocunque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo: et exaudies in coelo orationem eorum, et preces eorum, et facies iudicium eorum.
3 Quod si peccaverint, non est enim homo qui non peccet, et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum suorum longe vel prope, et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus; et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt, et adoraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo: exaudies in coelo, in firmamento solii tui orationem eorum et preces; et facies iudicium eorum [III Reg. 8, 44]. Et in libro Danielis: Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam, et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat; confitebaturque Deo suo, sicut et ante facere consueverat [Dan. 6, 10]. Apostolus quoque ait: Volo igitur viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Hieronymus [Epist. 22, sub finem.]ad Eustochium: «Egredientes hospitium armet oratio; regredientibus de platea oratio occurrat antequam sessio. Nec prius corpusculum requiescat, quam anima verbo Dei pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum, manus pingat crucem.»
4 Ioannes Os aureum: «Quando, inquit, accubueris super stratum tuum, et neminem infestum pateris, antequam veniat tibi somnus, profer in medio codicem conscientiam tuam, reminiscere peccata tua, si quid in verbo, seu in facto, vel in cogitatione peccasti. Haec enim dicit Propheta: Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini [Psal. 4, 5]. Per diem non habuisti tempus, sed observasti iudicia tua; et iniunctum negotium, et confabulatio amicorum, et domestica necessitas, et filiorum cura, et coniugis sollicitudo, et militiae timor et mille circumdederunt causae. Quando in lectulum tuum veneris ut sopori membra concedas, ad tranquillum portum nemo tibi molestus est, nemo pulsat: dicito in corde tuo et animae tuae: Expendimus diem, o anima, quid boni fecimus? aut quid mali operati sumus? Et si quid boni fecisti, gratias age Deo tuo; si quid vero mali, de caetero ne facias: et reminiscens peccatorum tuorum, effunde lacrymas, et poteris in lectulo tuo positus ea delere. Roga Dominum tuum, et sic permitte animam tuam soporare.» His et caeteris sanctae Scripturae innumeris testimoniis aperte demonstratur, si basilica prope fuerit, et possibilitas permiserit, in basilica; sin autem procul fuerit, ubique Deum pro peccatis exorandum, eique confessionem peccatorum faciendam, supernorumquo civium, quorum virtus apud Altissimum magna est, suffragia deposcenda.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.51

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik