Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XIII. Quod in ecclesia Dei non sit otiosis turpibusque fabulis vacandum. Et quod qui haec faciunt, non solum sibi peccatum non minuant, sed etiam maiora accumulent.
| 1 | Multi ecclesiam ingressi, non ad Deum puram simplicemque orationem dirigunt, quoniam quod ore precantur, hoc etiam mente non meditantur. De talibus Beda in homilia 17 Evangelii . «Sunt, inquit, qui intrant in ecclesiam, multis psalmodiam vel orationem sermonibus prolongant, sed alibi corde intendendo, nec ipsi quid dicant, recolunt: ore quidem orantes, sed mente foris vagantes, omni se orationis fructu privant; putantes a Deo precem exaudiri, quam nec ipsi qui fundunt, audiunt. Quod antiqui hostis instinctu fieri nemo est qui animadvertere nequeat. Sciens enim utilitatem orandi, et hominibus invidens gratiam impetrandi, immittit orantibus multimoda cogitationum levium, et aliquando etiam turpium nocentiumque phantasmata, quibus orationem impediat; adeo ut non nunquam tales tantosque discurrentium cogitationum fluctus prostrati in oratione toleremus.» Sunt itaque plerique, quibus potius cordi est vanis et obscoenis confabulationibus vacare, quam lectionibus divinis aurem accommodare; quibus etiam nusquam tam delectabile videtur esse susurrationes aliorum auribus ingerere, cachinnis ora dissolvere, quam in ecclesia Dei, ubi eum humiliter devoteque debuerunt invocare, et peccata sua deflere: sed et hoc eiusdem hostis antiqui instinctu fieri dubium non est. |
| 2 | Quod autem domus Dei non sit huiuscemodi illicitarum actionum, sed potius orationum, Dominus docet in Evangelio, dicens: Domus mea, domus orationis est, vos autem fecistis eam speluncam latronum [Luc. 19, 46]. Origenes quoque ubi de velamine Moysis scribit , ita dicit: «Dicendum nobis prius est quid sit homo aversus a Domino, ut scire possimus quid sit conversus. Omnis qui, cum recitantur verba legis, communibus fabulis occupatur, aversus est. Omnis qui, cum legitur Moyses, de negotiis saeculi, de pecuniis, de lucris sollicitudinem gerit, aversus est. Omnis qui possessionum curis stringitur, et divitiarum cupiditate distenditur, qui gloriatur saeculo, et mundi honoribus studet, aversus est. Sed et alius qui ab his quidem videtur alienus, assistit autem et audit verba legis, et vultu atque oculis intentus, corde tamen et cogitationibus evagatur, aversus est. Quid ergo est converti? Si his omnibus terga vertitis, et studio ac mentis sollicitudine verbo Dei operam detis, in lege eius die ac nocte meditemini: hoc est conversum esse ad Dominum . Aliqui vestrum, ut recitari audierint quae leguntur, statim discedunt; nulla ex his quae lecta sunt inquisitio adinvicem, nulla collatio, nusquam memoria mandati illius, quo te divina lex commonet: Interroga patres tuos, et dicent tibi; presbyteros tuos, et annuntiabunt tibi [Deut. 32, 7]. Alii ne hoc ipsum quidem patienter exspectant, quod lectiones in ecclesia recitentur. Alii vero nec si recitentur sciunt, sed in remotioribus Dominicae domus locis, saecularibus fabulis occupantur. De quibus ego ausus sum dicere, quia cum legitur Moyses, iam non velamen super cor eorum, sed paries quidam et murus est positus:» |
| 3 | Augustinus in homiliis ad populum: «Quando convenitis, inquit, ad ecclesiam, pro peccatis vestris orate; nolite [rixas committere, nolite lites et] scandala concitare, aut otiosas fabulas dicere. [Qui ad ecclesiam veniens haec fecerit, ibi se litigando vulnerat, ubi se orando sanare potuerat.] In ecclesia stantes nolite verbosari, sed sacras Scripturas patienter audite. Qui enim in ecclesia verba vana locutus fuerit, et pro [se et pro] aliis rationem redditurus est in die iudicii, quia verbum Dei nec ipse audit, nec alios audire permittit.» Item idem: «Plures sunt de quorum perditione nimium contristor; illos dico qui, venientes ad ecclesiam, magis litigare cupiunt quam orare, et quando lectiones divinas debent in ecclesia intentis auribus et tota pietate suscipere, tunc foris causas dicere, et diversis [se] student calumniis impugnare. Aliquando etiam, quod peius est, aliqui nimium iracundia succenduntur, amarissime rixantur, et turpiter sibi convicia, et crimina, et calcibus et pugnis invicem colliduntur. Melius enim fuerat talibus ad ecclesiam non venire, quam tot malis contra se divinam iram provocare. Isti enim etsi cum minoribus peccatis ad ecclesiam veniunt, cum multis criminibus de ecclesia revertuntur. Item idem: «Sunt namque aliqui qui in natalitiis sanctorum, aut in qualibet festivitate, causas aut dicere, aut audire volunt; et, quod peius est, non pro veritate, sed pro avaritia et cupiditate. Debent enim causas dicere et cum iustitia deliberare; sed aliis diebus, alio tempore, non in sanctorum solemnitate, quando omnes homines magis debent Deo vacare, quam se diversis litibus impugnare.» Item idem: «Quando ad ecclesiam convenitis, nolite vos talibus fabulis occupare, unde possitis peccata acquirere. Nolite vos occupare ad litigandum, sed potius ad orandum, ut non rixando Deum offendere, sed supplicando gratiam ipsius possitis acquirere.» Beda in homilia Evangelii vigesima: Cum fecisset Dominus quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo [Ioan. 2, 15]. Quid ergo, fratres mei, quid putatis faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias quae sibi immolarentur, ementes in templo [vidit, et] eliminare festinavit? Haec propter illos diximus, qui ecclesiam ingressi, non solum intentionem orandi negligunt, verum etiam ea pro quibus orare debuerant, augent. |
| 4 | Insuper et arguentes se pro huiusmodi stultitia, conviciis odiisque vel detractionibus insequuntur: addentes videlicet peccata peccatis, et quasi funem sibi longissimum incaute eorum augmentationem texentes, nec timentes ex eo districti iudicis examinatione damnari.» Et paulo post: «Unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid immerito, nobis, unde [merito] flagellari ac de ecclesia eiici debeamus, inveniat; et maxime in illa quae specialiter domus orationis vocatur, observandum ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo: Nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia, aut ecclesiam Dei contemnitis? [I Cor. 11, 22.] Item idem in eadem: Zelus domus tuae comedit me [Ioan. 2, 18]. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur insistamus; si viderimus fratrem, qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus in quantum facultas suppetit, castigare, polluta ac perversa corrigere; et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinere dolore; et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum, ne quid nostram, sive fraternam orationem impediat, totis viribus agamus.» |
| 5 | Apostolus namque omnibus Christianis stultiloquium et scurrilitatem penitus cavendam esse decernit: quibus magis convenit lugere quam ridere, iuxta illud evangelicum: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. 5, 5]. Quapropter summopere omnibus fidelibus procurandum est, ut nihil in ecclesia inhonestum, aut cogitatione, aut dicto, aut facto gerant; ne forte peccatis, pro quibus absolvendis confluxerant, peccata accumulantes, non absolutionem peccatorum acquirant; sed magis funes, quibus quodammodo ligentur, sibi accumulent. |