monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XI. Quod ad ecclesiam orandi gratia frequenter conveniri debeat. <<<     >>> XIII. Quod in ecclesia Dei non sit otiosis turpibusque fabulis vacandum. Et quod qui haec faciunt, non solum sibi peccatum non minuant, sed etiam maiora accumulent.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XII. De instantia orationis.

1 Religiosae devotioni orationis a multis ut oporteret, et ut exempla sanctorum antiquorum Patrum docent, non insistitur; quorumdam etiam orationis intentio terrenarum rerum curis, et illicitis cogitationibus miserabiliter praepeditur. Quod cum ita sit, quanto in oratione acrius adversitatibus mundi concutimur, et cogitationum carnalium graviores tumultus patimur, tanto ardentius orationi et vehementius insistere debemus.
2 Instantia quippe orationis auxilium nobis tribuit in adversis, quoniam ubi non sufficit humanum, necesse est ut imploretur orationibus divinum auxilium.
3 Quantum autem orationi insistendum sit sequentia docent. Ait enim Psalmista: Memor fui nocte nominis tui, Domine [Psal. 118, 55]. Item: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Ibid. XII). Item: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum [Psal. 133, 2]. Item: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. 6, 7]. Existunt et alia eiusdem psalmographi de orationis usu iugiter habendo plura documenta; quae hic prolixitatis causa non ponuntur.
4 Habes et in libro Ecclesiastico: Ne impediaris, inquit, orare semper: et ne verearis usque ad mortem iustificari: quia merces Domini manet in aeternum [Eccl. 18, 22]. Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum (Ibid. 23). Qui conservat legem, multiplicat orationem. Precationem laesi exaudiet Dominus (Ibid. XXXV, 1). Oratio cum humilitate, super nubes penetrabit (Ibid. XXI). Dominus quoque in Evangelio ait: Oportet semper orare, et non deficere [Luc. 18, 1]. Et alibi: Petite et dabitur, quaerite et invenietis. Pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit; et qui quaerit invenit: et pulsanti aperietur [Matth. 7, 7]. Item: Vigilate itaque omni tempore; ut digni habeamini effugere ista omnia quae futura sunt, et astare ante filium hominis [Luc. 21, 26]. Et Apostolus: Semper gaudete: sine intermissione orate: in omnibus gratias agite [I Thes. 5, 17]. Item idem: Orationi instate, vigilantes in ea [Coloss. 4, 2]. Item idem: Dominus in proximo est: nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum [Philip. 4, 6]. Et Petrus: Estote, inquit, prudentes et vigilate in orationibus [I Petr. 4, 7]. Isidorus in libro Sententiarum: «Orationibus mundamur, lectionibus instruimur; utrumque bonum est si liceat; si non liceat, melius est orare quam legere; quia in lectionibus agnoscimus quid facere debeamus, et in orationibus eadem accipimus quae postulamus.» Hieronymus ad Eustochium [Epist. 22.]: «Quanquam Apostolus semper orare nos iubeat, et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus; ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam, nemo est qui nesciat. Nec cibus ante sumatur nisi oratione praemissa; nec recedatur a mensa nisi referantur gratiae Creatori. [Noctibus] bis terque surgendum: revolvenda de Scripturis quae memoriter tenemus.» Item Isidorus [Isidor. Sent. lib. III, cap. 7.]: «Sicut enim militi [Sicut enim militi. Haec usque ad Hoc est remedium, in Isidoro nunc non reperiuntur, ait Acherius. Idem ubi habetur in oratione subdatur, alias legi monet ad orationem se convertat.]sine armis ad bellum exire non convenit, ita omni Christiano procedere quolibet sine oratione non expedit.
5 Hoc est remedium eius qui vitiorum temperamentis exaestuat, ut quoties quolibet impugnatur vitio, toties in oratione subdatur; * quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit. Tam perseveranter intendere oportet animum nostrum orando atque pulsando, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris subrepunt sensibus, fortissima intentione superemus: ac tandiu insistere, quandiu exsurgendo vincamus.» Et paulo post: «Oratio cordis est, non labiorum; neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed orantis cor aspicit.
6 Quod si tacite cor oret, et vox sileat, quamvis hominem lateat, Deum latere non potest, qui conscientiae praesens est. Melius est cum silentio orare corde sine sono vocis, quam solis verbis, sine intuitu mentis. Nunquam est sine gemitu orandum, nam peccatorum recordatio moerorem gignit; dum enim oramus, ad memoriam culpam reducimus, et magis reos tunc nos esse cognoscimus.
7 Ideoque cum Deo assistimus, gemere et flere debemus; reminiscentes quam gravia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia quae timemus.»
8 Porro sunt nonnulli qui orationi frequenter insistunt, et a caeteris bonis operibus vacant: quibus necesse est ut orationi caeterarum quoque virtutum adiungant operationem. Sunt, e contrario, qui aliis bonis operibus inserviunt, et assiduae orationis usum negligunt: quibus etiam convenit ut bonis operibus orationem quoque assiduam annectant.
9 Ait autem Ieremias propheta: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum [Thren. 9, 41]. Quod Isidorus ita exponit [Ibid. ubi supra.]: «Cor, inquit, cum manibus levat, qui orationem cum opere sublevat. Nam quisquis orat, et non operatur, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur, et non orat, manus levat, et cor non levat. Sed quia operari necesse est et orare, bene iuxta utrumque dictum est: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum.»
10 Quia ergo Salvator noster non solum formam orationis, sed instantiam frequentiamque tradidit orandi, oportet ut importunitatem illius viduae iudicem iniquum crebris vocibus interpellantis, nec non et illius amici ostium amici sui constanter pulsantis, tresque sibi panes commodari petentis, quos nobis exempli gratia ad instantiam orandi, seque iugiter humiliterque deprecandi exhibuit, imitantes [Luc. 11, 5], eumdem Dominum et Salvatorem nostrum, remoto torpore desidiae, iugiter exoremus, ut scilicet a cunctis erratibus nostris nos absolvat, et aeternae patriae participes efficiat.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.43

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, XI. Quod ad ecclesiam orandi gratia frequenter conveniri debeat. <<<     >>> XIII. Quod in ecclesia Dei non sit otiosis turpibusque fabulis vacandum. Et quod qui haec faciunt, non solum sibi peccatum non minuant, sed etiam maiora accumulent.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik