monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, X. Quod poenitentiae modus in arbitrio sacerdotum sit constitutus. <<<     >>> XII. De instantia orationis.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT XI. Quod ad ecclesiam orandi gratia frequenter conveniri debeat.

1 Quia moderno tempore Christiani populi devotio a devotione plebium fidelium, quae sub apostolis exstitit, longe sit impar, in ultimo libelli huius capitulo breviter commemorabitur. Procul nempe quorumdam Christianorum devotio, sicut et in nonnullis aliis, ita et in eo quod ad ecclesiam tepide conveniunt, ab illius plebis religiosa devotione distat. Verum sicut sunt plerique, qui pio religiosoque studio orandi gratia ecclesiam saepissime frequentant, ita e contrario existunt quidam, qui licet e vicino habeant basilicam, id tamen perraro, quod emendatione dignum est, faciunt.
2 Ut ergo templa divinis cultibus mancipata frequenter adiri, ibique Deum constanter et devote oporteat invocari, divinae Scripturae testimonia subtus collecta testantur. Legitur itaque in libro Paralipomenon: Apparuit nocte Dominus Salomoni et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii, etc. [II Paral. 12]. Et paulo post: Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit: elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum; et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
3 Et in Evangelio Lucae: Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in coelum. Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno. Et erant semper in templo laudantes, et benedicentes Dominum [Luc. 24, 52]. Et in Actibus apostolorum: Erant autem, inquit, perseverantes in doctrina apostolorum, communicatione fractionis panis, et orationibus [Act. 2, 42]. Et paulo post: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis; collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem (Ibid., XLVI). Item ibi: Petrus et Ioannes ascenderunt in templum ad horam orationis nonam (Ibid., III, 1). Origenes quoque in homilia de Rebecca [Homilia 10 in Gen.]: «Vereor, inquit, ne sitis matri vestrae Ecclesiae adhuc in tristitia et gemitu, cum non convenitis ad audiendum verbum Dei, et vix festis diebus ad ecclesiam proceditis; et hoc non tam desiderio verbi quam studio solemnitatis, et publicae quodammodo remissionis obtentu. Quid igitur ego faciam, cui dispensatio verbi credita est? Ubi vel quando vestrum tempus inveniam? Plurimum ex hoc, imo pene totum mundanis occupationibus teritis; in foro aliud, et aliud in negotiatione consumitis; aliud litibus vacat, et ad audiendum verbum Dei nemo, aut pauci admodum vacant. Sed quid vos de occupationibus culpo? Quid de absentibus conquaeror? Praesentes etiam in ecclesia positi non estis intenti; sed communes et ex usu fabulas teritis, et verbo Dei vel lectionibus divinis terga convertitis. Vereor ne et vobis dicatur a Domino: Converterunt ad me dorsa, et non facies suas [I Ier. 12].» Et post aliqua in eadem: «Dicite mihi, vos qui tantummodo festis diebus ad ecclesiam convenitis: caeteri dies non sunt festi? Non sunt dies Domini? Iudaeorum est dies certos et raros observare solemnes, et ideo ad eos dicit Dominus: Quia neomenias vestras, et sabbata, et diem magnum non sustineo. Ieiunium, et ferias, et dies festos vestros odit anima mea [Isa. 1, 13]. Odit ergo Deus eos qui una die putant esse festum Domini?» Quia ergo Christiani instar templi Ierosolymitani, ubi sanguis brutorum animalium effundebatur, basilicas in honore et amore Dei construunt, ubi non iam sanguis taurorum effunditur, sed corpus et sanguis Christi conficitur, et a fidelibus percipitur; et Deus tam evidentibus oraculis loca nomini suo dicata inhabitare, ibique supplicum preces se exaudire polliceri dignatur; et pontifices sub tanta invocatione eas Deo dedicant, ut omnes qui illuc deprecaturi conveniunt, de quacunque tribulatione ad eum clamaverint, consolationis eius beneficia consequantur: oportet ut fideles, remoto negligentiae tepore, huiuscemodi loca ad Deum exorandum, sibique propitium faciendum, frequenter ac devote adeant, dignosque se aspectibus angelorum, quorum conventus ibi minime adesse dubitatur, exhibeant.
4 Quod si etiam memoratum templum, in quo pecudes mactabantur, tantae venerationi habebatur, ut ad illud non solum Iudaei divinae legis notitiam habentes, verum etiam nationes a testamento Dei longe remotae orandi gratia concurrerent, sicut habetur in Actibus apostolorum de viro Aethiope eunucho, qui venerat adorare in Ierusalem, et revertebatur, et a Philippo catechizatus, et baptizatus est [Act. 8, 26]: quanto magis templa Christi, ubi eius caro et sanguis immolatur, a fidelibus sunt religiosis obsequiis veneranda, et assiduis precibus inexcusabiliter frequentanda.
5 Non igitur sicut se habet quorumdam reprehendenda et emendanda consuetudo, propter aediculas quas sibi ad votum suum construunt, ibique Deo sacrificium offerri posse et debere contendunt, templa per sacerdotum ministeria nomini divino dicata penitus sunt negligenda ac relinquenda: praesertim cum Dominus dicat in lege: Ad locum quem elegerit Dominus Deus de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis et offeretis illo loco holocausta ac victimas vestras [Deut. 12, 6]. Et post pauca: Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris; sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias (Ibid., 13). Et in sacris canonibus, in concilio scilicet Laodicensi sit institutum (Cap. 58): Quod non oporteat in domibus oblationes ab episcopis et presbyteris fieri.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.40

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, X. Quod poenitentiae modus in arbitrio sacerdotum sit constitutus. <<<     >>> XII. De instantia orationis.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik