Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT X. Quod poenitentiae modus in arbitrio sacerdotum sit constitutus.
| 1 | Quia peccati vulnus poenitentiae remedio sanari valeat, ea quae in praecedenti capitulo collecta sunt, testantur; modus vero eiusdem poenitentiae, tempusque poenitendi in arbitrio sacerdotum, quibus ligandi atque solvendi potestas est a Christo collata, est constitutus. Unde scribit beatus Augustinus in libro Enchiridii (Cap. 65): «Certa, inquit, constituuntur ab his qui praesunt in ecclesiis tempora poenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata: extra eam quippe non remittuntur. Ipsa namque Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata; ita ut quibus remittuntur, vitam consequantur aeternam.» Perrari namque sunt hodie in Ecclesia, qui talem agant poenitentiam, qualem antiquorum Patrum poenitentium exempla, et auctoritas canonica sancit. |
| 2 | Quis namque criminis reus, qui utique poenitentia publica debuit mulctari, cingulum militiae deponit, et a liminibus Ecclesiae coetuque fidelium arcetur, et a Christi corpore separatur? Quis porro in cinere, et cilicio, more poenitentium antiquorum lamenta poenitudinis suscipit? Isidorus quoque in libro Sententiarum : «Bene, inquit, in cilicio et cinere poenitens deplorat peccatum, quoniam in cilicio asperitas et compunctio peccatorum; in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut et in punitione cilicii agnoscamus vitia quae per culpam commisimus, et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus.» |
| 3 | Unde colligitur quia religionis nostrae priscis temporibus, dum quis secundum constitutum sibi a sacerdote usque ad satisfactionem cilicio indutus, et cinere conspersus, habitu incultus, humique prostratus, lacrymisque profusus videbatur, statim poenitens agnoscebatur, ut ei a Domino ignosceretur, ab omnibus deprecabatur. Nunc autem in coetu Christiano idcirco vix poenitens agnoscitur, quia pene nihil horum erga poenitentes agitur. |
| 4 | Quapropter credibile est, ut sicut alia multa in religione Christiana viluerunt, ita quoque praemissus poenitentiae modus, ab usu, quod formidolosum est, recesserit. Et idcirco a multis diversa flagitia perpetrantur audacter. Verum etiam si quispiam nostri temporis Christianus hodie aut homicidium, aut aliquid aliud admiserit; quia huiuscemodi poenitentia non plectitur, ideo cras conventui fidelium irreverenter se adiungere non veretur. |
| 5 | Et ideo Ecclesiam, cui poenitendo satisfacere debuit, scandalizare convincitur. Solent enim aut publice, aut tacite, intra se adversus huiusmodi dicere: o interfector! o flagitiose! heri illud et illud admisisti; et hodie collegio nostro, sanguine proximi tui cruentatis manibus te impudenter inseris: et, quod maioris est impudentiae, nobiscum participare non trepidas corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi? |
| 6 | Quod dico plus usu quam voto expertus sum. |
| 7 | Cum igitur tempora poenitentiae idcirco sint constituta, ut satisfaciat poenitens Ecclesiae, quam peccando laesit, nescio utrum ille poenitentiam digne agat, qui Ecclesiam quam primum peccando laesit, postea tam impudenti consortio in sui murmuratione et detractione devenire compellit. Haec non de occultis, sed de manifestis criminibus dicta sunt, quae dum publice admittuntur, publica poenitentiae satisfactione diluantur necesse est. |
| 8 | Illud etiam minime praetercundum est, quod quidam peccatorum suorum conscii, imperitos animarum suarum medicos expetunt, ut sibi ad votum suum poenitentiae tempora imponant; et peritos idcirco declinant, ne austerius poenitentiae eos addicant. Si enim peritus medicus ad morbos corporis pellendos quaeritur, quanto magis medicus animae peritissimus quaerendus est? |
| 9 | Ut ergo artis medicinae nescius, dum curare nescit vulnus corporis, non illud minuit, sed magis plerumque incrementum ei addit: ita et imperitus medicus animarum, dum eorum languoribus mederi videri vult, quia his congrua medicamenta nescit adhibere, eosdem languores creditur incrementare. De talibus inquit Dominus per prophetam: Vivificabant animas quae non vivebant: et mortificabant animas quae non moriebantur [Ezech. 13, 18]. |
| 10 | Sunt etiam plerique spiritales medici, qui medendi animarum vulnera habent scientiam, sed aut amoris proprii, aut adulationis causa errata, qui sibi eorum confessionem peccatorum suorum faciunt, saluberrimae poenitentiae rigore ferire refugiunt. De quibus rursus Dominus per prophetam: Vae, inquit, his qui consuunt pulvillos sub omni cubitu manus: et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas (Ibid.). Hunc locum papa Gregorius in libro Pastorali ita exponit: «Pulvillus quippe sub omni cubitu manus est ponere, cadentes a sua rectitudine animas, atque in huiusmodi se delectatione reclinantes blanda adulatione refovere: quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput ponentis excipitur, cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter iaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat.» Hi autem qui imperitos adulatores animarum suarum medicos quaerunt, vana securitate se ipsos decipiunt. |
| 11 | Ad hoc nempe tales quaerere solent, ut in poenitendo pene nihil afflictionis corpus eorum sentiat: praesertim cum praefatus papa Gregorius dicat: «Caro laeta nos traxit ad mortem, afflicta reducat ad veniam.» |
| 12 | Porro de abstinentia cui quidam poenitentes discrete et laudabiliter, quidam vero indiscrete et negligenter se subdere solent, Prosperi sententia haec est : «Membra, inquit, sua, quae sunt super terram, mortificant, quando insolens corpus ieiuniorum continuatione castigant; quando intra necessarium modum suum temperant appetitum; quando non solum a delicatioribus cibis moderata districtione suspendunt, sed etiam in ipsis communibus nihil carni suae pro desiderio, sed pro sustentandae vitae necessitate permittunt: certi quod nec deliciae quaelibet, si absque desiderio percipiantur, officiunt; et viles cibi plerumque abstinentiae profectum, si appetenter accipiantur, impediunt. Hinc est quod sanctus David aquae visae concupiscentiam castigavit, et eam sibi a suis oblatam. ne desiderio suo ex ea satisfacere videretur, effudit. Et sancto Eliae perceptio carnium, quoniam non concupivit, non nocuit. Unde datur intelligi, quod veraciter abstinentes escarum non naturas, sed concupiscentias damnent, ac voluptates suas desiderati cibi vel potus abusione mortificent. Qui autem non solum a qualitate, sed etiam a quantitate ciborum cupiunt abstinere, nihil aliud student, nisi ut quantum stomacho reficiendo ac fami eximendae satis esse videtur, indulgeant; nec expleant suos appetitus aviditate percipiendi, sed comprimant; atque eis non saturitas edendi finem faciat, sed voluntas; quia tam a cupiditate pretiosiorum ciborum animos, quam a nimia perceptione * vilium continebunt, qui cibis nec lautioribus volunt, carne luxuriante, dissolvi, nec distentione ventris vilibus onerari; quando abstinentes viri nec deliciosi soleant esse, nec avidi. Iam de vino abstinendo vel percipiendo quid dicam? Unde sanctus Apostolus certam fixit regulam dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria [Ephes. 5, 18]. Quasi diceret: Luxuriam facit et nutrit vini perceptio nimia, non natura; et propterea non vos uti vino, sed inebriari prohibeo. Quandoquidem infirmum stomachum moderatus usus vini confortat, ebrietas animum corpusque debilitat. Denique Timotheo suo discipulo, qui se longa abstinentiae districtione iam fregerat, et stomachum suum aquae perceptione corruperat, modico vino uti debere praecepit, dicens: Noli adhuc aquam bibere; sed modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas [I Tim. 5, 23]. Ac per hoc nihil contra abstinentiam faciunt, qui vinum non pro ebrietate, sed tantum pro corporis salute percipiunt; nec hoc eis offert voluntas, sed permittit infirmitas: quae si defuerit, a vino abstinendum, ne vini perceptio, quae infirmum sustentat, sanum corpus incendat: quoniam quidem vino uti, et usui habere oleum, nullus dixerit esse peccatum, sed haec ideo non debemus carni desideranti praestare, ne cum illi licita concedere coeperimus, poscat illicita; et sibi obsequentes in minimis, in flagitia punienda compellat; ac naturali ordine perturbato, non spiritui corpus, sed spiritus corpori dominanti deserviat.» Et post pauca: «Caeterum si a quadrupedibus abstinentes, phasianis alitibus, capris, atque pavonibus, vel aliis avibus pretiosis, aut piscibus perfruantur, non mihi videntur resecare delectationes sui corporis, sed mutare; nec pro abstinentia, sed velut pro nescio qua immunditia, vel certe, quod verius est, pro stomachi nauseantis teneritudine delicias illas communes ac viles carnes abiicere, quo possint aliis non solum carnibus, sed etiam delicatioribus ac pretiosioribus suas voluptates explere, cum, sicut supra iam patuit, non aliquarum carnium quae usui humano concessae sunt, nobis naturae damnandae sint, quas Deus instituit; sed carnales concupiscentiae fugiendae, quas sensui carnis diabolus introduxit. Illi autem qui parciores videri volunt, et gloriam sibi velut de abstinentiae districtione conquirunt, sic ab omnibus animalibus iudicant temperandum, ut peregrinis pomis, ac sorbis poculis delicatis, caeterisque aliis immanem sui corporis impleant appetitum, cum spiritalis abstinentia, non aliquorum ciborum usum, sed desiderium suadeat compescendum. Et illi magis parcimoniae servire censendi sunt, qui sibi non aliquarum rerum perceptiones, sed delectationes corporis interdicunt. Illi quoque qui, negata sibi vini perceptione, diversorum poculorum potionibus inundantur, nequaquam mihi abstinentiam videntur implere. Qui et ad hoc se fortassis a vino suspendunt, ut mercentur ab hominibus laudem, et interdicti sibi vini compensant poculis suavioribus voluptatem.» |
| 13 | Liquet igitur quia ad vulnera peccatorum sananda, non indocti, et peccatis faventes, sed docti et spirituales medici sint expetendi, et ad eorum arbitrium poenitentiae tempora humiliter subeunda, et de capitalibus manifestisque peccatis publica sit irretractabiliter agenda poenitentia. De mensura vero atque perceptione cibi et potus, poenitentibus, qui rigore abstinentiae corpora sua discrete domare statuunt, supra notata Prosperi sententia consulto est sequenda. |
| 14 | Decet quippe ut cum quis poenitentiae mancipatur, ita corpus suum ieiuniorum continuatione, vigiliarum et orationum assiduitate, caeterarumque sanctarum virtutum exercitatione domare studeat, ut merito cum Psalmista dicere valeat: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter et caro mea [Psal. 62, 2]. |