Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT IX. Quod quia baptismus iterari non potest, necessario poenitentiae secundus sit baptismus.
| 1 | Propitiatio divina nos per baptismi gratiam a primi hominis reatu absolvit, et de filiis perditionis filios fecit salvationis, et de filiis alienis filios fecit adoptionis, unde etiam superius dictum est. Sed quia post baptismum multa amisimus, et in multis collapsi sumus, et idem baptismus nullo pacto iterari potest, eadem propitia divinitas quoddam et saluberrimum poenitentiae nobis contulit remedium; ad quod nos per propheticam et evangelicam hortatur indifferenter currere admonitionem. |
| 2 | Clamat enim Isaias propheta: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum [Isai. 55, 6]. Et per Ezechielem Dominus ait: Nolo mortem impii; sed ut convertatur impius a via sua, et vivat [Ezech. 33, 11]. Item: Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas (Ibid., XVIII, 30). Item: Peccator in quacunque die conversus fuerit, omnes iniquitates eius in oblivione erunt (Ibid., XXXIII, 12). Et Salomon: De perpetrato peccato noli esse sine metu: neque adiicias peccatum super peccatum [Eccli. 5, 5]. Item: Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Ibid., 8). Item: Altissimus odio habet peccatores: et misertus est poenitentibus (Ibid. XII, 3). Item: Relinque peccata tua, et converte ad Dominum (Ibid., XVII, 21). Item: Fili, peccasti, ne adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur (Ibid., XXI, 1). Et Dominus in Evangelio: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. 3, 2]. Ioannes Baptista: Facite, inquit, fructus dignos poenitentiae [Luc. 3, 8]. Et Apostolus ait Paulus: Ecce enim tempus acceptabile: ecce enim nunc dies salutis [II Cor. 6, 2]. Et Petrus: Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccatu vestra [Act. 3, 19]. Hieronymus in expositione Ecclesiastae: Ne impie agas multum, et noli esse stultus, cum morieris in tempore non tuo: cum Dominus loquatur Nolo mortem morientis, sed tantum ut revertatur, et vivat. Semel peccasse sufficiat. Debemus ergo nos erigere post ruinam. |
| 3 | Si enim iuxta eos qui de physicis disputant, novit hirundo pullos de succo oculare chelidoniae, et dictamnum caprae expetunt vulneratae, cur nos ignoramus medicinam propositam esse peccantibus? Augustinus in libro Sermonum : «Scio ego, inquit, et mecum omnis homo qui paulo attentius consideraverit, neminem Dominum timentem sub verbis eius non se corrigere, nisi qui putat quia plus habet vivere. Ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras; et subito ostium clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum columbinum, sed corvi vox est. Geme ut columbus, et tunde pectus; sed plagas tibi dando, caesus correctus esto.» Et paulo post: «Dic mihi, rogo te. Ecce ego consentio, concedo, et cognosco, quia indulgentiam tibi promisit Deus. Crastinum enim diem quis tibi promisit? Dic mihi ubi legis te indulgentiam accepturum, si te non correxeris? Lege mihi quantum victurus sis. Non lego, inquit. Nescis ergo quantum victurus sis. Correctus esto et semper paratus. Noli timere diem ultimum, tanquam furem, qui te dormiente effodiat parietem; sed vigila et corrige hodie quae differs in crastinum.» |
| 4 | Gregorius in homilia de novem ordinibus angelorum : «Sinum Dominus suae pietatis aperit; nosque in se recipere per poenitentiam quaerit; sed poenitentiam digne agere non possumus, nisi modum quoque eiusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quippe vere agere est, perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere, aut dissimulat, aut ignorat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat? Aut quid prodest si irae culpas iam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat, ploranda minime committat; et qui plangit vitia, perpetrare vitia timeat. Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere:» exemplo David nolentis aquam bibere cum periculo suorum allatam. |
| 5 | Item idem : «Facite fructus dignos poenitentiae [Luc. 3, 8]. In quibus verbis notandum est, quod amicus sponsi non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet [faciendos. Aliud namque est fructus facere, aliud dignos poenitentiae] facere; ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur; sicque pietatis opera faciat, ut tamen si noluerit, ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, vel fortasse, quod gravius est, in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscindere, quanto se meminit et illicita perpetrasse. Neque enim par fructus esse boni operis debet eius qui minus, et eius qui amplius deliquit: aut eius qui in nullis, et eius qui in quibusdam facinoribus cecidit, et eius qui in multis est lapsus. Per hoc ergo quod dicitur: Facite fructus dignos poenitentiae, uniuscuiusque conscientia convenitur, ut tanto maiora crescant bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam.» Item ipse in Moralibus: «Omnis peccator in poenitentia duplicem habere gemitum debet: nimirum quia et bonum quod potuit, non fecit; et malum quod non debuit, fecit. |
| 6 | Cum in bona opera non assurgimus, necesse est ut nosmetipsos dupliciter defleamus: quia et recta non fecimus, et prava operati sumus.» |
| 7 | Multa siquidem et alia divinae Scripturae existunt testimonia, quae nos de perpetratis peccatis absque dilatione conversionem ad Deum facere hortantur, et per poenitentiam divinae misericordiae indulgentiam nobis promereri posse pollicentur. Non est ergo parvipendenda poenitentiae medicina, quae dum parvipenditur, morbus plus invalescens necem aegroto gignere comprobatur. |