| 1 | Salutaris disciplinae domus est, ut beatus ait Augustinus, Ecclesia Christi, in qua idcirco dicitur bene vivere, ut perveniatur ad semper vivere. Ergo quicunque in schola huius sunt disciplinae, in qua docet summus doctor, et magister Christus; tanti doctoris magisterio humiliter colla submittantur necesse est. |
| 2 | In hac quippe multimoda sanae fidei discuntur praecepta; quae cum multa sint, et ab uno sapientiae fonte profluant, et parvulos in apertis, et magnos exerceant in obscuris, oportet ut qui necdum profundiora Christi praecepta discere queunt, humiliora interim discere satagant: donec adiuvante divina misericordia altiora percipere valeant; unde et Dominus in monte discipulos docet, in campestribus turbas pascit. |
| 3 | Si quis autem forte existit, qui tarditatem et obtunsionem sensus sui ostendat, et dicat: Non possum discere, quia nec tantae sum capacitatis, ut tot tantaque Christi praecepta, quae utique mirabilia et innumerabilia sunt, discere valeam: audiat quid praefatus beatus Augustinus in libro de Disciplina Christianorum scribat: «Praecepta, inquit, multa sunt in lege, quibus ipsa vita bona continetur, imperatur et discitur. Multa omnino praecepta sunt, et innumerabilia sunt. Praeceptorum ipsorum paginas vix quisque numerat, quanto magis ipsa? Voluit tamen Dominus propter eos qui se possent excusare, vel quia eis non vacat legere, vel quia non norunt legere, vel quia non possunt facile intelligere, ut excusationem nemo habeat in die iudicii; voluit, sicut scriptum est, consummare et breviare verbum super terram, sicut de illo propheta praedixerat: Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram [Isai. 10, 23; Rom. 9, 28]. Hoc ipsum verbum consummatum et breviatum, non obscurum esse Deus voluit. Ideo breve, ut vacaret legere, ideo apertum, ne dicas, non mihi licuit intelligere. Thesaurus ergo est magnus divinarum Scripturarum, habens in se mirabilia et praecepta multa; tanquam multas gemmas, et pretiosa monilia, et vasa ingentia et magni metalli. Sed quis potest scrutari thesaurum istum, et uti eo, et pervenire ad omnia quae ibi sunt? Quando hanc similitudinem Dominus dedit in Evangelio suo, et dixit: Simile est regnum coelorum thesauro invento in agro [Matth. 13, 44], ne quis se minus idoneum diceret ad perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem: Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas: qui invenit unam pretiosam margaritam; et vendidit omnia quae habebat, et emit illam (Ibid., 45): ut si piger eras ad perscrutandum thesaurum, non sis piger unam margaritam sub lingua ferre, et quo vis securus ambulare. Quod est ergo verbum consummans et brevians ? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua [Matth. 22, 37]. Et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Ibid., 39). Ecce quod discitur in domo disciplinae: diligere Deum, diligere proximum: Deum tanquam Deum, proximum tanquam te.» |
| 4 | In primordio namque sanctae Dei Ecclesiae non baptizabantur nisi primum instructi fuissent, et fide sanctae Trinitatis, et mysterio sacrosancti baptismatis. Nunc autem quia nomen Christi ubique pollet, et parvuli de Christianis parentibus nati, ad percipiendam baptismatis gratiam necdum loquentes incunctanter deportantur: (nec immerito: quippe ut qui alienis peccatis obnoxii sunt, aliorum deportatione et responsione a praevaricatione originalis noxae absolvantur, quatenus eruti de potestate tenebrarum, in regnum Domini sui transferantur,) summopere procurandum est, sive parentibus, sive his qui eos de sacro fontis lavacro susceperint, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, et fidei et baptismatis mysterio instruantur: ut si forte latius, uberiusque in sensu divinarum Scripturarum proficere aut noluerint, aut nequiverint, saltem fide Trinitatis sanctae et mysterio sacri baptismatis inexcusabiliter existant instructi. |