Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT VII. Ut ad accipiendum per manus pontificis impositionem Spiritus sancti donum, sollicite et devote concurratur.
| 1 | Perceptio sancti Spiritus, quae per manus impositionem ab episcopis tribuitur, a quibusdam congruenter, a quibusdam vero negligenter appetitur. Sunt enim quidam nobiles, quod est laudabile, qui huiuscemodi dono se suosque insigniri accelerant ardenter; sunt etiam quidam, quod emendatione dignum est, qui in longum id facere differunt. Porro ignobiles partim incuria, partim ignorantia, in tantum in hac re negligentes existunt, ut etiam quidam illorum, non nisi iam in decrepita aetate, huius doni consecrationem percipiant. |
| 2 | Quod vero solius episcopi sit per manus impositionem fidelibus tradere Spiritum sanctum, Acta docent apostolorum, in quibus legitur: Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, et Paulus, peragratis superioribus partibus, venisset Ephesum, ibique cum invenisset quosdam discipulos, dixit ad illos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Dixitque eis: In quo ergo baptizati estis? |
| 3 | At illi dixerunt: In Ioannis baptismate. Ait autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus est post ipsum, hoc est in Iesum, ut crederent in eum. Quod cum audissent, baptizati sunt in nomine Domini Iesu. Et cum imposuisset illis manum Paulus, venit Spiritus sanctus super eos; et loquebantur linguis, et prophetabant [Act. 19, 1]. Attende quod post baptismatis perceptionem, illico per impositionem manuum a beato Paulo acceperint Spiritum sanctum. |
| 4 | Item alio loco: Cum audissent apostoli qui erant Ierosolymis quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum: nondum enim in quemquam illorum venerat; sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Et imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum [Act. 8, 16]. Notandum est quod in neminem baptizatorum venerit Spiritus sanctus, nisi per impositionem manuum apostolorum. |
| 5 | Credendum vero est quia sicut baptismatis, et corporis, et sanguinis Domini sacramenta, per sacerdotum mysteria visibilia fiunt, et per Dominum invisibiliter consecrantur, ita nimirum Spiritus sancti gratia per impositionem manuum, ministerium administratum episcoporum fidelibus invisibiliter tribuatur. Cur autem non a presbyteris, sed ab episcopis, apostolorum successoribus, credentium frontes ob percipiendum sancti Spiritus donum sacrosancto chrismate signentur, sanctus papa Innocentius in Decretalibus suis, plenissime scribit: ad quem locum curiose diligenterque scire volentem mitto . Praemissis itaque documentis plenissime praedocetur nequaquam a fidelibus tanti doni perceptio negligenter differenda, sed potius remoto torpore negligentiae, cum magna animi aviditate et devotione petenda et percipienda; ne [quod absit] sine ipsius doni munere quis rebus humanis eximatur. |