monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, V. De septem remissionibus peccatorum. <<<     >>> VII. Ut ad accipiendum per manus pontificis impositionem Spiritus sancti donum, sollicite et devote concurratur.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT VI. Quod patres spirituales eos quos de sacro fonte suscipiunt, verbis et exemplis ad meliora provocare debeant.

1 Provocamur Danielis prophetae magisterio, ut non modo nos ipsos ad doctrinam salutarem capessendam excitemus, verum etiam alios ad iustitiam erudiamus; ait enim: Qui autem docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt alios, sicut stellae in perpetuas aeternitates [Dan. 12, 3]. Beatus quoque Augustinus in Sermone [Serm. 163, de Tempore.]ad populum ait: «Quicunque igitur viri, vel quaecunque mulieres de sacro fonte filios spiritaliter exceperint, cognoscant se pro ipsis fideiussores apud Deum exstitisse. Et ideo necesse est, ut semper illis sollicitudinem verae charitatis impendant, admoneant et castigent, atque corripiant, ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad nuptias servent; a maledicto, vel a periurio linguam refrenent; cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant; non superbiant, non invideant, iracundiam vel odium in corde non retineant; auguria non observent, phylacteria vel characteres diabolicos nec sibi, nec suis aliquando suspendant; praecantatores vel ministros diaboli fugiant; fidem catholicam veraciter teneant; ad Ecclesiam frequentius conveniant; contempta verbositate, lectiones divinas attentius aure percipiant. Esurientes pascant, sitientes potent, nudos vestiant, pauperes et peregrinos excipiant, infirmos et in carcere positos visitent, eisque in necessitatibus suis administrare procurent, pacem teneant, et discordes ad concordiam revocare contendant, sacerdotibus honorem impendant. Haec ergo omnia et his similia si filios et filias vestras admonere contenditis, cum ipsis ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis. Nemo se circumveniat, fratres charissimi, nullus homo sibi moritur; sed sicut frequenter suggessi, quantoscunque quilibet exemplo sanctae vitae aedificaverit, cum tot tantisque, et pro tantis mercedem beatae retributionis accipiet. Et qui tantiscunque exemplum malae conversationis, etiamsi illi eum non sequantur, praebuerit, pro tantis se malis noverit rationem redditurum. Et ideo, sicut iam supra suggessi, neophytis nostris, auxiliante Domino, exemplum bonae conversationis quantum possumus ostendere debemus, ut non pro illorum destructione poenam recipere, sed potius pro aedificatione ad indulgentiam peccatorum mereamur pervenire.» Et quia vobis [Et quia vobis. Haec velut ex sancto Augustino referri nemo non intelligit, quae tamen laudato loco non exstant. Quod deinde uncis inclusum est, totum deerat in priori editione.]quid vitare, vel quid fugere debeatis, frequenter est ostensum; et quid agere, vel expetere debeatis, assidua praedicatione monstratum; sic Deo auxiliante agite, ut vobis admonitio nostra magis ad praemium, quam ad iudicium, ante tribunal aeterni iudicis proficiat.»
2 [His et huiuscemodi doctoris tanti documentis aperte instruimur, quia cum omnes quos possumus, verbis et exemplis ad honestatem vitae sanctae informare, bonisque operibus insistendum provocare debeamus: potissimum tamen, vigilantiusque erga eos quos de sacro fonte suscepimus, id nobis agendum sit.
3 Multi sane hanc salutiferam susceptionem non illius salutis causa qui suscipitur, sed magis mundi exercent amore. Hi autem utrum merito patres spirituales appellari debeant, ipsi diiudicent. Quicunque igitur spiritalis quilibet in baptismate pater efficitur, elaborare necesse est quantum potest, ut idem quem suscepit spiritalis filius permaneat, ne rursus male vivendo eius filius fiat, a cuius servitio per gratiam baptismatis ereptus, et per adoptionem filius Dei est effectus.]
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik