monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, IV. Quod in Veteri Testamento diversa fuerint baptismata, in Novo autem unum tribus modis conferat remissionem peccatorum. <<<     >>> VI. Quod patres spirituales eos quos de sacro fonte suscipiunt, verbis et exemplis ad meliora provocare debeant.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT V. De septem remissionibus peccatorum.

1 In praecedenti capitulo dictum est quod tria sint baptismata, per quae ablutio et purgatio fit peccatorum. In hoc capitulo demonstrandum est quibus modis fiat remissio peccatorum. Scribit namque Origenes in homilia prima libri Levitici ita: «Audi nunc quantae sint remissiones peccatorum. Est ista qua baptizamur in remissionem peccatorum. Secunda est in passione martyrii. Tertia est quae per eleemosynam datur; dicit enim Salvator: Verumtamen date eleemosynam, ecce omnia munda sunt vobis [Luc. 11, 41]. Quarta nobis fit remissio peccatorum, per hoc quod et nos remittimus peccata fratribus nostris; sic enim dicit Dominus ipse Salvator; quia si remiseritis ex corde fratribus vestris peccata ipsorum, et vobis remittet Pater vester peccata vestra. Quod si non remiseritis fratribus vestris ex corde, nec vobis remittet Pater vester peccata vestra [Matth. 18, 35]. Et sicut in oratione nos dicere docuit: Dimitte nobis debita nostra [Matth. 6, 12]. Quinta peccatorum remissio est cum converterit quis peccatorem ab errore viae suae; [ita enim dicit Scriptura divina: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae,] salvabit animam eius a morte, et cooperiet multitudinem peccatorum [Iac. 5, 20]. Sexta quoque fit remissio peccatorum per abundantiam charitatis, sicut ipse Dominus dicit: Amen dico tibi, remittuntur ei peccata, quoniam dilexit multum [Luc. 7, 47]. Et Apostolus ait: Quoniam charitas cooperit multitudinem peccatorum [I Petr. 4, 8]. Est adhuc et septima, licet laboriosa et dura per poenitentiam, remissio peccatorum, cum lavat peccator in lacrymis stratum suum, fiunt ei lacrymae suae panes die ac nocte [Psal. 41, 4].» Cum non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum, ut acquirat medicinam, secundum eum qui ait: Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam; et tu remisisti impietatem peccati mei (Ibid., 5). Et illud: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina [Psal. 41, 4].
2 Harum itaque remissionum, quae modo in Ecclesia fiunt, typus erant sacrificia quae fiebant in lege. Nec enim vacat a mysterio, quod septem dicuntur esse remissiones, quoniam Spiritus sanctus, per quem remissio peccatorum confertur, septiformis gratiae dicitur. Cuius dona cum de Christo, qui est virga virtutis [Virga virtutis. Acherius edidit virga et virtus, non quidem omnino male, sed magis placuit lectio codicis Clar.; sic enim ad illud Psalmi CIX respexisse videtur Ionas: Virgam virtutis tuae emittet, etc.]Domini, Isaias prophetaret, ait: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini [Isai. 11, 1]. Non quod diversus sit iuxta differentias nominum idem Spiritus sanctus, sed quod unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium.
3 Sicut enim, Apostolo testante, Christus dicitur virtus Deique sapientia; et in Proverbiis legitur: Deus in sapientia sua fundavit terram, et paravit coelos prudentia [Prov. 3, 19]; et quomodo idem sermo vocatur lux, et vita, et resurrectio: sic Spiritus sanctus dicitur spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ac timoris Domini. Continet itaque in eisdem septenarius numerus ternarium et quaternarium numerum.
4 In ternario mysterium sanctae Trinitatis, in quaternario Evangelii; sive enim tres per quatuor, sive quatuor per tres multiplicentur, ad duodenarium numerum pervenitur; quia mysterium sanctae Trinitatis, et doctrina Evangelii per duodecim apostolos in quatuor mundi plagas porrigitur. Si quis autem plenius et latius de eiusdem septenarii numeri mysterio nosse desiderat, legat librum primum Gregorii papae in Moralibus, in quo copiosissime de eo disputatum inveniet.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik