Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT IV. Quod in Veteri Testamento diversa fuerint baptismata, in Novo autem unum tribus modis conferat remissionem peccatorum.
| 1 | Legimus in Exodo quod Moyses, qui typum Christi tenuit, in mari Rubro, quod figuram baptismatis gerit eo quod Christi sanguine rubricatum sit, populum Dei baptizaverit, Apostolo testante atque dicente: Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari [I Cor. 10, 1]. Mare, ut dictum est, baptismi, nubes Spiritus sancti, manna panis vitae formam gerebat. |
| 2 | Fiebant et alia baptismata in Veteri Testamento, quae dispensatione temporum actitabantur; sed usque ad Baptistam Ioannem nusquam baptismus in poenitentiam legitur fuisse datus. Scribit namque Isidorus in libro Officiorum [Lib. II, cap. 24]: «Baptizavit et Ioannes, sed non ex toto Iudaice. Non enim solum in aqua, nec tantum * in Spiritu; sed hoc solum addidit quod in poenitentia baptizavit, sicut ait Paulus in Actibus apostolorum: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus est post ipsum, hoc est in Iesum, ut crederent in eum [Act. 19, 4]. Coepit ergo perfectum baptisma a Iesu: ipse ergo baptizavit primum in Spiritu sancto, sicut Ioannes dicit: Ego quidem baptizo vos in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni [Ioan. 1, 26]. Haec est perfectio baptismi: Deus est enim qui baptizat, ut possint et qui baptizantur fieri Filii Dei.» Huius nempe unum exstat baptismum salutare, de quo Apostolus ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma [Ephes. 4, 5]. Quod etiam quamquam tribus modis conferat remissionem peccatorum, unum tamen est, per quod mundantur peccata. |
| 3 | Scribit namque praefatus Isidorus in eodem libello tria esse baptismata. «Primum, inquit, de quo Apostolus ait, quo sordes peccatorum per regenerationis lavacrum abluuntur.» «In quo, ut beatus Augustinus ait, parvuli originali tantum moriuntur peccato; maiores etiam his omnibus [moriuntur] peccatis, quaecunque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.» « Secundus est baptismus, ut praefatus ait Isidorus, quo quis sanguine suo per martyrium baptizatur; quo baptismo etiam Christus baptizatus est, ut et in hoc sicut in caeteris formam credentibus daret; sicut dicebat ad discipulos suos filios Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum: et baptismo quo ego baptizor, baptizari [Matth. 20, 22; Marc. 10, 38]? Itaque aqua et sanguis gemini * est figura baptismatis: unum quo regeneramur ex baptismo, aliud quo consecramur in sanguine. |
| 4 | Est et tertium baptisma lacrymarum, quod laboriosius transigitur; sicut et ille qui per singulas noctes stratum suum rigabat lacrymis [Psal. 6, 7]; vel qui imitantur confessionem * Manassae, et humilitatem Ninivitarum, per quam misericordiam consecuti sunt; et orationem publicani illius in templo stantis a longe, et percutientis pectus suum; quique nec ausus erat oculos levare ad coelum.» Quorum etiam oculi, iuxta prophetam, divisiones deducunt aquarum, etc. [Thren. 3, 48]; isti procul dubio peccata sua baptismo lacrymarum mundare noscuntur. |
| 5 | De his tribus baptismis, licet alio quo superius dictum sit ordine, Psalmista ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. 31, 1]. Id est, in baptismate per confessionem peccatorum et fluenta lacrymarum: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus (Ibid., 2); per martyrii coronam. Quia ergo primum baptismum ob fidem Christi scienter petitur, salubriter percipitur. |
| 6 | Secundum, Christo pacem Ecclesiae suae tribuente, per sanguinem martyrii hodie non efficitur. Tertium valde necessarium non desidiose, nec cum aliqua deiectione, sicut a multis, quod periculosum est, fieri assolet, sed cum magna acceleratione et animi devotissima intentione, dum tempus est acceptabile, et dies salutis, et Dominus inveniri potest, ab omnibus Christianis est appetendum et amplectendum. |