monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, II. Quod in baptismate vetus homo exuatur, et novus induatur, et Christo commoriatur, et consepeliatur. <<<     >>> IV. Quod in Veteri Testamento diversa fuerint baptismata, in Novo autem unum tribus modis conferat remissionem peccatorum.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT III. Ut fideles semper meminisse debeant pacti quod cum Deo in baptismate fecerunt.

1 Duarum pactionum nexibus unusquisque fidelis Deo in baptismate se obligavit: altera qua abrenuntiare diabolo, et omnibus operibus eius, et omnibus pompis eius; altera qua se in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum credere professus est; unde et sub eiusdem sanctae Trinitatis invocationem baptismatis gratiam accipere promeruit.
2 Si quis igitur post huiuscemodi abrenuntiationem, quibuslibet illecebris vitiorum illectus, ad ea quibus renuntiavit, redierit; nec non et post tantae fidei perceptionem in apostasiam, aut infidelitatis, aut haereticae pravitatis, aut fraterni schismatis prolapsus fuerit, procul dubio utriusque pactionis transgressor existit. Quarum altera, quia baptismi iteratione nequit, poenitentiae lamentis, eleemosynarum largitionibus, caeterisque bonorum operum exsecutionibus dilui potest. Altera vero, quae praedictae contagionis lepra commaculata fuerit, nisi hac primum per Christi gratiam caruerit, et ad unitatem Ecclesiae redierit, mundari et pristinae fidei colorem, sanitatisque vigorem recuperare non poterit.
3 Quia ergo constat quod propter peccatum primi hominis flammeus ille gladius, cuius obice ianua paradisi hominibus claudebatur, in sacrosancto baptismatis fonte exstinctus est, et eadem ianua credentibus patefacta, oportet ut cuncti fideles pactionis et sponsionis, quam cum Deo [in baptismate] fecerunt, sint semper memores: caveantque ne quibuslibet vitiorum sordibus se maculantes, non solum eumdem sibi reaccendant ignem, verum etiam immundum spiritum a se tempore baptismatis expulsum, cum septenario daemonum sibi numero addito, ad se redire faciant, fiantque illis, ut Dominus ait, novissima peiora prioribus [Matth. 12, 4]; et impleatur in eis quod ait beatus Petrus apostolus: Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis, sancto mandato.
4 Apteturque eis quod idem post pauca ait: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti [II Petr. 2, 21, 22]. Proinde omnibus Christianis sollicite studendum est, ut tantae sponsionis, tamque salutiferi pacti memores, idque indiscusse inviolabiliterque servantes, hostemque antiquum, cui abrenuntiaverunt cum vitiis suis, spernentes, ad atria supernae civitatis mysterio sacri baptismatis, et Spiritus sancti dono, credentibus reserata, infatigabiliter scandere contendant.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik