monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 2
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, PRIMUM. Quod generaliter omnes fideles nosse oporteat in quantam prolapsionis damnationem, propter reatum primi hominis, devenerint. <<<     >>> III. Ut fideles semper meminisse debeant pacti quod cum Deo in baptismate fecerunt.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, CAPUT II. Quod in baptismate vetus homo exuatur, et novus induatur, et Christo commoriatur, et consepeliatur.

1 Exuendum veterem hominem cum actibus suis, et induendum novum Apostolus admonet dicens: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis; et induite novum qui renovatur in agnitionem Dei [Col. 3, 9]. Et idem alibi: Quotquot autem in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. 3, 27]. Item: Induite vos Dominum Iesum Christum [Rom. 13, 14]. Item: Induite novum hominem qui secundum Deum creatus est [Ephes. 4, 23]. Iste quippe est novus homo, quo universi credentes debemus indui atque vestiri: unde scribitur in Apocalypsi: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et appareat turpitudo eius [Apoc. 16, 15]. Et in Ecclesiaste: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat [Eccles. 9, 8]. Huius nempe novi hominis indumentis vestiti erant, de quibus in eadem Apocalypsi legitur: Habeo pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulaverunt mecum in albis.
2 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae [Apoc. 3, 4]. Huius etiam novi hominis indumentis nequeunt vestiri hypocritae, et huiuscemodi nequam homines. Nam qui eius vestimentis, id est virtutibus, veraciter fuerit indutus, merito poterit dicere cum Apostolo: Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus [Gal. 2, 20].
3 Vetus quippe homo quid est, nisi vita prior quam duximus in peccatis? Novus homo quid est, nisi Christus, qui est utique iustitia, et veritas, et sanctificatio: cui iuxta Apostolum commorimur et consepelimur in baptismate, sicut ipse ait: An ignoratis quoniam quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? [Rom. 6, 3.] Quae verba beatus Augustinus [Enchirid. cap. 52]ita exponit: «Ut nihil aliud in Christo baptismum intelligamus, nisi mortis Christi similitudinem; nihil autem aliud mortem Christi crucifixi, nisi remissionis peccati similitudinem: ut quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in nobis fiat vera remissio peccatorum; et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera iustificatio.» Et idem, post pauca: «Mortem, inquit, Christi sic insinuavit Apostolus, ut etiam ipsum mortuum esse diceret peccato; cui peccato, nisi carnis in qua erat, non peccatum, sed similitudo carnis peccati, et ideo nomine appellat peccati? Baptizaris itaque in morte Christi, in qua non soli maiores, verum etiam parvuli baptizantur. Ait: Sic et vos, id est, quemadmodum Christus, Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu (Ibid., 11).» Scribit idem Apostolus ad Colossenses: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. 3, 3]. Mortui scilicet, quia in morte ipsius baptizati estis: et quoniam vetus homo noster simul crucifixus est cum eo [Rom. 6, 6], oportet ut sicut propter nos Christus crucifixus, mortuus, et sepultus est, et resurrexit, nos quoque ad passionis suae similitudinem voluntates et cupiditates nostras crucifigamus, et in baptismate mysterium mortis, sepulturae et resurrectionis eius imitemur.
4 Item idem: Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum eo (Ibid., 8).
5 Elaborandum est itaque ut de sordibus veteris hominis nihil remaneat in nobis. Christus autem non ex parte, sed integer, est crucifixus, ut nos ex toto moriamur peccato, et vivamus Deo. Ille vero vivit Deo, qui Christi vestigia humilitate, sanctificatione et pietate sectatur. Ille, inquam, vivit Deo, efficiturque templum eius, qui praeceptis coelestibus, quae novi hominis efficiunt indumentum, fuerit vestitus; quibus carebat ille qui cum veste sordida convivium intraverat nuptiale.
6 Dicit autem beatus Hieronymus [Comment. in Matth. cap. XXII, vers. 11.]in commentariis: «Si quis igitur in tempore iudicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestimentum nuptiale, hoc est vestem supercoelestis hominis; sed vestem pollutam, id est veteris hominis exuvias; hic statim corripitur et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti? [Matth. 22, 12.] Amicum vocat quod invitatus est ad nuptias: arguit impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales. At ille obmutuit. In tempore illo non erit locus impudentiae [Locus impudentiae. Sic optimus codex Clar. quod antea legebatur locus voenitentiae, omnino erat ineptum.], nec negandi facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum.» Proinde scire debet unusquisque fidelis quia nisi hoc novo homine, Domino videlicet Christo Iesu, indutus fuerit, licet in praesenti purpura et bysso, auro et gemmis ornatus incedat, miserabiliter tamen atque flebiliter in oculis divinae maiestatis nudus existit: et si in hac nuditate diem clauserit extremum, non solum a rege Christo in futuro corripietur, sed etiam a nuptiali, aeternoque convivio excludetur.
7 At si quispiam quae sint huius novi hominis indumenta scire voluerit, noverit eius indumenta esse innocentiam, patientiam, benignitatem, mansuetudinem, fidem, humilitatem, charitatem, modestiam, castimoniam sine qua nemo videbit Deum, et caeteras virtutes, quas dinumerare longum est. Provideat etiam necesse est ne ad peccatum, cui in baptismate mortuus est, redeat, quoniam nec baptismus iterari potest, nec Christus pro eo semel mortuus rursum ad passionem rediturus est.
8 De qua Apostolus ait: Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur [Rom. 6, 9].
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.14

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 1, PRIMUM. Quod generaliter omnes fideles nosse oporteat in quantam prolapsionis damnationem, propter reatum primi hominis, devenerint. <<<     >>> III. Ut fideles semper meminisse debeant pacti quod cum Deo in baptismate fecerunt.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik