monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, XVII. <<<    

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT XVIII. [De miraculis sancti Patris nostri Anselmi Cantuariensis archiepiscopi. De quodam monacho Ecclesiae Christi Cantuariensis, qui accessit ad tumulum sancti Patris Anselmi causa orandi, scilicet an Anselmus, an pro Anselmo; dignum esse ipsum rogari ut sanctum, quia nomen eius scriptum est in libro vitae; et de aliis miraculis eius.]

1 Longum erit, si omnia, quae tunc acciderunt, huiusmodi referantur. Sed in paucis, quia succinctam promisimus brevitatem, liber iste claudatur; et qui plura scire voluerint, recurrant ad fontes; grandia loquor volumina, a quibus haec velut tanto modico ad itinerantium consolationem et refrigerium sumpta sunt.
2 Novitius quidam Cantuariensis Ecclesiae monachus, inter alios qui ad tumbam Patris Anselmi orandi causa turmatim confluebant, actus quidem devotione illuc veniebat; haesitabat tamen, quid potius esset orandum, scilicet an Anselmus, an pro Anselmo. Sed cum in huiusmodi fluctuatione diutius anxiaretur, tota se devotione convertit ad Dominum, rogans ut quid se oporteat facere instruatur; et quia in veritate pium Dominum saepius invocavit, in visione ubi orabat ante altare ei apertus est liber, in quo decentissime scriptum erat, Sanctus Anselmus.
3 Intellexit ergo vir devotus nomen Anselmi scriptum in libro vitae, et praecedentis vitae merito dignum esse ipsum rogari ut sanctum. Alius in eadem ecclesia frater gravi correptus infirmitate diu languerat; et omnino quo se verteret opis gratia ignorabat. Postmodum vero ad notam beati Anselmi pietatem tota se contulit devotione. Ducitur ad tumbam eius, et humi fusus attentius orat, ut ecclesia aut per convalentiam aut per interitum ipsius exoneraretur.
4 Desiderium cordis eius audivit Altissimus; et qui Anselmum invocaverat, restitutus est sanitati. Vir nobilis, miles probus et multis notus, Humfridus nomine, lapsus in hydropem ab omnibus medicis ob desperationem relictus est. Hic Anselmum dilexerat, nec elabi poterat a memoria eius. Rogavit itaque monachum Cantuariensem, Haimonem nomine, ab antiquo sibi notum venire ad se, ut vel animae suae consuleretur.
5 Adest ille, et forte secum beati Anselmi cingulum detulit. Quod deosculans miles, praemissa prece, sibi circumducere nititur; sed vix prae tumore se contingere poterant summitates. Verum miro modo sensim coepit detumescere corpus, et in naturalem reduci statum. Quod ille sentiens per omnia membra cingulum circumduxit, et ad sanctissimi confessoris titulum integrae restitutus est sanitati.
6 Lugduni apud Sanctum Irenaeum inclusa quaedam admodum religiosa, se quadam nocte ad thronum perpetuae Virginis vidit adduci; ubi cum plurima audisset et vidisset admiranda patriae coelestis praeconia, quaesivit inter caetera, quidnam sperandum esset de Hugone archiepiscopo Lugdunensi. At Virgo genitrix: «Bene, inquit, filia, bene illi erit per gratiam Dei.
7 » Et inclusa subiecit: «De domino meo Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, domina mea regina, quid sentiam?» Cui domina: «De illo certissima esto, quod procul dubio in magna gloria Dei est.»
8 Unus eorum, qui ei fuerat familiaris, eodem fere tempore similem vidit in Anglia visionem. Patrem enim in albis indutum videns et pontificalibus insignitum, recolens quidem de rebus humanis exemptum; «Ubinam, inquit, Pater, degis? Quomodo vivis? Quidve agis?» Et ille: «Ibi vivo, ubi video, laetor, perfungor.
9 » At ille dum expergefactus haec revolvit, e quatuor verbis unum sibi dolet elapsum. In ipsa vero tristitia quodam intervigilio vocem sibi manifeste dicentem audit: «Laetor;» et hoc quidem verbum amiserat. Unde et de Patris gloria amplius certioratus, plurimum exsultavit, immensas gratias referens Creatori. Et ut ad barbaros beati confessoris protenderetur gloria, matrona quaedam in partibus Scotiae a nobilibus Anglis genita, et in Christiana religione circumquaque probata, Estryldis nomine, gravi languore ad mortem usque deducta est.
10 Sed tandem beati Anselmi cingulo, de quo iam diximus, cincta, plene convaluit. His interfuit, haec vidit et procuravit iucunda recordatione dignus Edmerus. In Cantuariensi Ecclesia acuta febre laborabat frater aegrotus. Cum ergo medicorum omne cesserat auxilium; memorato cingulo circumdatum est collum eius, procurante Edmero, et sanatus est.
11 Mulieres quoque laborantes in partu quot eo cingulo adiutae sunt in puerperio, referre non expedit; quia nimis longum et multis notum. Eodem cingulo sanatus est frater sine omni ruptura, cui sub umbilico in modum sphaerae grandioris ingens coaluerat tumor. Hoc Cantuariensis novit Ecclesia, quoniam ibi factum celebre est. Elphegus quidam, quod publice notum est, a nativitate caecus, surdus, mutus erat et claudus. Et hoc quidem publice notum. Hic, sicut praesens testatur dies, ad sepulcrum beati Anselmi, plenam in his omnibus recepit sanitatem. Vicum quemdam Beati Edmundi incendium occupavit, et domum cuiusdam qui beati Anselmi alumnus fuerat et nihil aliud habebat.
12 Iam invaserat ignis edax, qui universa consumit. Non erat homini solatium; cum ecce frater unus monet, ut nutritoris sui Anselmi meminerit, eique committat domum, qui flammas exstinguere consuevit. Paret ille, et nondum finita oratione Dominica domum suam ab incendio sine laesione miratur et laetatur exemptam.
13 Elias venerabilis abbas Sanctae Trinitatis in monte Rothomagi, precibus et meritis beati Anselmi, cum ab eo ordinaretur, a tumore et dolore genuum, quibus adeo vexabatur ut vix incedere possit, se publice confessus est esse curatum. Sed quis ego sum, ut enarrem iustitias Domini, et tanti Patris praeconia ore vel calamo praesumptuoso contingam? Vires quidem meas excedit et merita, ut tantum confessorem digne describam; et inepte describere nota praesumptionis est, et res iure et merito obnoxia poenae.
14 Sed propitius mihi sit Pater Anselmus, et meritis et precibus suis mentem meam dirigat in occupationem utilem et honestam, et quae divinae sit placita maiestati. Auditorem quoque et lectorem obsecro; et qua licet supplicatione obtestor, ut in hoc voto mecum et pro me sollicitent sanctum Patrem Anselmum, et mihi et sibi veniam impetrent delictorum ab eo, qui solus est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, XVII. <<<    
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18