Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT XVII. [De miraculis sancti Anselmi Cantuariensis archiepiscopi post obitum suum. De sarcophago, in quo corpus eius clauditur. De capellano Roffensis episcopi, et de comite Arnulfo turbato in mari.]
| 1 | Peractis his quae ritus exposcit, restabat ut pretiosus ille thesaurus corporis clauderetur monumento. Ad sarcophagum itaque ventum est, et inventus est minor quam ut nisi fractis membris et per demptionem lapidis superioris corpus recipere posset. Quod cum nimis durum et intolerabile omnibus videretur, unus circumstantium fratrum arrepto pontificis baculo saxum aggreditur, et illud undique sic pertractat et premit, huc et illuc aptans; ut recipiendo corpori cum admiratione omnium commodissimum et sufficientissimum videretur. Nam Salvator, in cuius transitu scissae sunt petrae, hoc ad gloriam suam egit; ut confessori suo natura lapidea mirabiliter cedere videretur. His diebus capellanus quidam episcopi Roffensis, professione monachus, morum opinione laudabilis, Robertus nomine, per pontem Lundoniae transiens, beati Patris Anselmi patrocinium sibi adesse sensit et gavisus est. |
| 2 | Equus enim, qui famulum et sarcinam deferebat, sine serviente quidem sed onustus sarcinis, cecidit in Tamensem fluvium. Licet igitur super amissione equi et rerum moveri possit pauper, nihil tamen exulcerabat animum eius nisi unus librorum Anselmi, quem in sarcinulis positum credebat et lugebat amissum. Sed secus accidit. Nam cum saepius invocato Patre Anselmo pervenisset ad ripam, equum, manticam cum sarcinulis, librum quoque et universa quae amiserat illaesa invenit. |
| 3 | Praeterea Arnulfus comes, filius Rogeri de Montegwyneri [de Normannia Angliam rediit.] Et primo quidem prosperante cursum vento in medium ponti delatus est. Quo deficiente, remiges affligentur, exinde toto biduo iam deficientibus alimentis, naufragium patiuntur ab instabilitate et errore ventorum. |
| 4 | Tandem vero ad beatum Anselmum conversus comes socios rogavit et nautas, ut beato Anselmo, quem noverant, et de cuius sanctitate non dubitabant, totam committerent navem. Nam qui semper misericors exstitit, dum mortales eum retardarent exsuviae, non defuturum supplicibus pollicetur; cum nuper Deo iunctus et nullo praepeditus obstaculo ampliori ferveat charitate. |
| 5 | Assenserant omnes, et vix sub hoc voto Dominicam orationem compleverant, et ecce nebulis dissipatis, vento prospero quo voluerant in Angliam deferuntur. Venientes curiam regis, regi et aliis quid sibi acciderat referunt, et in laudem egregii confessoris omnium exaudientium ora laxantur. Ad haec unus Cantuariensium fratrum de statu Patris Anselmi valde sollicitus, Dominum exorabat, ut eum inde faceret certiorem. |
| 6 | Adfuit ergo amico in visione, praecipiens illum certum esse, quia ex quo onere carnis exutus est, gloriose illum excepit et stolam immortalitatis induit, quem vere coluerat, Iesus Christus. |