Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT XVI. [Anselmus incipit libellum De origine animae, et non perficit, quia morte praeventus est. De obitu Anselmi XI Kalendis Maii, et de anno pontificatus sui. De balsamo multiplicato, et de miraculis eiusdem.]
| 1 | Tertio igitur anno postquam a secundo exsilio per regem Henricum revocatus est, adeo coepit debilitari, ut ei cibus omnis in fastidium verteretur. Vim tamen faciebat naturae in perceptione eorum, eo quod ipsam noverat sine alimentis constare non posse. Caro quidem infirmabatur magis et magis; sed generosus ille spiritus et Dei amore nobilis Ecclesiae dedignabatur infirmitati. |
| 2 | Ex ea enim fortior et potentior videbatur. Neque enim a meditationibus divinisque colloquiis et orationibus poterat impediri; sed in consuetis et Deo placitis exercitiis iugiter versabatur. Consecrationi Dominici corporis quotidie intererat, illuc aut pede iens aut sella delatus. Vix quinto die ante obitum potuit inde arceri. |
| 3 | Illuxerat Dominica dies Palmarum, et unus eorum qui aderant sic eum alloquitur: «Pater, verisimile est ex his quae videmus, te ad Paschalem Domini tui, relicto mundo, transire solemnitatem.» Et ille: «Sicut fuerit, inquit, voluntas, sic fiat; et beneplacitum Domini de me ut voluerit impleatur. Verum si mallet, quaestionem de origine animae, quam in mente volvo, vellem ante obitum meum fideliter absolvi. |
| 4 | » Nec aliquid doloris sentiebat in corpore; et ob hoc lacessente stomacho verius deficiebat. Vesperante dein tertia feria cum vix iam verba formaret, rogatus a Radulpho Roffensi episcopo et his qui aderant, regi, reginae, liberis eorum et subditis omnibus benedixit; et eos, quantum ad se pertinebat, absolvit. Matutinis laudibus intererant fratres ecclesiae Salvatoris; et unus assistentium illi passionem Dominicam inchoavit. Ubi vero ventum est ad verba Domini Iesu, Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis super mensam meam in regno meo , lentius solito spiritum trahens, et fini iam proximus, in cinere et cilicio positus est. |
| 5 | Adunatis quoque fratribus circa eum, quantum dolor et lacrymae permittebant, obdormivit in Domino. |
| 6 | Transiit autem illucescente aurora quartae feriae Coenam Domini praecedentis, quae erat undecimo Kalendas Maii, anno videlicet Dominicae Incarnationis 1109, qui fuit annus pontificatus illius XVI, vitae quoque LXXVI. Felix transitus et gloriosa subvectio miraculorum indiciis declaratur; et sanctissima merita confessoris ex signis ibi conspicuis publice innotescunt. |
| 7 | Venerabiles siquidem viri, memoratus episcopus Roffensis, et Baldwinus, quem vir sanctus, ut dictum est, rerum suarem oeconomum fecerat, modico balsamo quod habebatur faciem sacram inungere satagebant. Episcopus ergo hoc expleturus officium, digitum vix intinctum summotenus de fundo vasis extraxerat; et balsamum videt omnino defecisse, vase negligentius custodito. Vexatur ille, et omnes qui aderant contristantur. Rogavit itaque venerandus vir Edmerus, cuius ab initio mentio facta est, ut episcopus vas inversum violentius excuteret in manum eius. |
| 8 | Acquievit episcopus, et ecce de vase fere arido liquor fluens in abundantia subiectam manum implevit. Iteratum est hoc secundo et tertio, et etiam saepius repetitum; et vas fluxit semper in abundantia. Erumpentibus ergo lacrymis prae gaudio et admiratione, totum corpus sancti viri qui aderant repetitis vicibus perunxerunt. |
| 9 | Cur enim in tanta Dei largitate seipsos parcitatis aut avaritiae redderent arguendos. Elia ministrante oleum multiplicatur; et balsamum, ut obsequatur Anselmo, suscipit incrementum. Dignum quidem erat, ut caro quam vivens servare studuerat a voluptatibus incorruptam, exanimata corruptionis iniuriam non sentiret. |
| 10 | Vir quidam Christi et Ecclesiae verus cultor, et pro facultate subventor pauperum, obeunte Patre Anselmo, Cantuariae ad fatalem, ut videbatur, pervenerat horam. Diu namque languerat. Quo in somnum tenuem parumper soluto, adest iuvenis speciosus, et quid patiatur inquirit. At ille: «En morior.» Cui iuvenis. «Pater patriae, inquit, aeternaliter victurus nunc tendit ad Deum, et tu moreris? |
| 11 | Surge cito, et glorifica Deum et amicum eius qui tibi subvenit Patrem Anselmum.» His auditis, ille cunctis stupentibus surgit et gratias acturus concitus ad ecclesiam pergit, et quid viderit indicat. Hora quoque eiusdem transitus in monasterio Beati Augustini super statu gloriosi Patris sollicitus frater in visione vidit ad ostium camerae archiepiscopi albarum personarum pulcherrimum cuneum, quasi alicuius exituri adventum cum desiderio praestolantem. |
| 12 | Praeerat illi choro ingrediens et egrediens pontifex, habitu et quadam maiestate insignis. Hic, Anselmo obeunte, festino exivit et ait: «Ecce adest quem exspectatis; suscipite illum, et quo Dominus iussit efferte in voce laudis et exsultationis.» Paucis vero diebus ante, Cantuariensis Ecclesiae monachus quidam, Elias nomine, innocens et vitae probatae, transitum Patris Anselmi ex alia visione cognovit. |
| 13 | Visum est enim ei, quod beatissimum Dunstanum et Anselmum archiepiscopum in Ecclesia Christi viderit colloquentes; et quod haec Anselmo a Dunstano dicta acceperit: «Amice charissime, accipe hunc annulum manu; velles recipere.» Manum retrahens beatus Dunstanus ait: «Non quidem hac vice, sed me servante interim quarta feria ante Pascha recipies illum de manu Domini. |
| 14 | » Sic quidem Martini transitus in visione sanctis innotuit; et Dominus, cui similiter servierunt, Martinum et Anselmum pari modo glorificavit. |