monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18 > 15
Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, XIV. <<<     >>> XVI.

Ioannes Saresberiensis, Vita Sancti Anselmi, CAPUT XV. [Epistula sancti Anselmi ad Thomam Eboracensem electum, iacentis in lecto suo, languentis de iurisdictione Ecclesiae Christi Cantuariae.]

1 «ANSELMUS minister Ecclesiae Cantuariensis, THOMAE electo archiepiscopo Eboracensi.
2 «Tibi, Thoma, in conspectu omnipotentis Dei, ego Anselmus Cantuariensis archiepiscopus totius Britannicae primas loquor, loquens ex parte ipsius Dei, sacerdotale officium, quod meo iussu in parochia mea per suffraganeum meum suscepisti, tibi interdico, atque praecipio ne te de aliqua cura pastorali ullo modo praesumas intromittere, donec a rebellione, quam contra Ecclesiam Cantuariensem incoepisti discedas, et ei subiectionem (quam antecessores tui, Thomas videlicet et Girardus archiepiscopi, ex antiqua antecessorum consuetudine professi sunt) profitearis. Quod si in his quae coepisti magis perseverare quam ab eis desistere delegeris, omnibus episcopis totius Britanniae sub perpetuo anathemate interdico, ne tibi ullus eorum manus ad promotionem pontificatus imponat, vel si ab externis promotus fueris, pro episcopo vel aliqua Christiana communione te suscipiat.
3 Tibi quoque, Thoma, sub eodem anathemate ex parte Dei interdico, ut nunquam benedictionem episcopatus Eboracensis accipias, nisi professionem (quam antecessores tui Thomas et Girardus Ecclesiae Cantuariensi fecerunt) facias. Si autem episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris, concedo ut officio sacerdotali, quod iam suscepisti, utaris.
4 »
5 Verebatur enim, sicut interrogatus dicebat, apparere in conspectu iudicis Dei, nisi ante punisset tantam inobedientiam in iurisdictione sibi commissa suo tempore emergentem. Unde idem Thomas, auctoritate viri et acerbitate sententiae territus, in se rediit; et praesentibus vice primatis Cantuariae Ecclesiae suffraganeis etiam post obitum Anselmi professus est.
Ioannes Saresberiensis HOME